Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Sexagesimo quarto: qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum eius. in Graeco additum scribitis: quis sustinebit ? quod superfluum est; subauditur enim: \'qui conturbas profundum maris et conturbas sonum fluctuum eius\'.
in eodem: parasti cibumillorum, quoliiam ita est praeparatio eius. et dicitis, quod in Graeco non sit \'eius\', cum in Hebraeo \'thechina\' manifeste \'praeparationem eius\' significet; \'eius\' autem, id est \'terrae\', de qua supra dixerat: uisitasti terram et inebriasti eam.
Sexagesimo quinto: holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum. pro quo dicitis inuenisse uos: I cum incensu et arietibus, sed male; in Hebraeo enim scriptum est: \'em catoroth helim\', quod interpretatur: μετὰ ϑυμιάματος κϱιῶν, id est: \'cum incensu arietum\'. in eodem: propterea. exaudiuit deus. pro quo in [*]( 2* ) Graeco inuenisse uos dicitis: exaudiuit me deus, quod superfluum est.