Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

κοινὴ autem ista, hoc est communis, editio ipsa est, quae et Septuaginta. sed hoc interest inter utramque, quod pro locis et temporibus et pro uoluntate, scriptorum uetus corrupta editio est, ea autem, quae habetur in ἑξαπλοῖς et quam nos uertimus, ipsa est, quae in eruditorum libris incorrupta et inmaculata septuaginta interpretum translatio reseruatur. quicquid ergo ab hac discrepat, nulli dubium est, quin ita et ab Hebraeorum auctoritate discordet.

Prima de quinto psalmo quaestio fuit: neque habitabit iuxta te malignus. pro quo habetur in Graeco: οὔτε παροικήσει σοι πονηρὸς siue πονηρευόμενος, ut uulgata editio continet. et miramini, cur παροικίαν, id est \'incolatum\', Latinus interpres non uerterit, sed pro hoc posuerit \'habitationem\', quae Graece dicitur κατοικία.