Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
mens enmi dei timore uallata flammas superat, uarios tormentorum spernit dolores, cumque semel uirtuti se tradiderit, quidquid aduersi euenerit, calcat et despicit; qualis fuit Paulus scribens in his omnibus superamus per I eum, qui nos dilexit. quod enim sustinere non potest carnis fragilitas naturali infirmitate superata, uincit animus fide conloquens deo
Ergo, qui ieiunia, id est conuersationem angelicam, imitantur in terris et meminerunt illius dicti: regnum dei non est cibus et potus, sed iustitia et gaudium et pax et laetitia, per continentiam breui et paruo labore magna sibi et aeterna conciliant praemia et multo plus accipiunt, quam offerunt, et futuri temporis gloria praesentes angustias mitigant, quia in hoc stadio pro uirtute pugnantibus finis erit aliquando certaminis. qui autem pugnam ineunt contra uitia et sapientiae disciplinis suas animas dedicarunt, quantumque patitur humana condicio, scientiam adpetunt futurorum, per speculum et imaginem sensu et fide caelorum regna cernentes consequentur aeterna praemia et nullo temporum fine claudenda.
dies et nox certis horarum sibi succedunt spatiis paulatimque decrescentes, quod amittunt, recipiunt et, quod receperint, tribuunt ad eandem mensuram bis in [*](13 *Rom. 8, 37 18 *Rom. 14,17 26 cf. I Cor. 13, 12) [*]( 1 legis] linguis U 2 tabo T diffluebant 5 3 spe fut. U 4 lassabantur (n exp.) T tort.-lassabatur om. T lassabantur (n exp.) V 7 feruentes Ta.c.U 13 his in mg. V 15 uncit U 18 et om. TV meminerint V 19 iusticie V 20 et laetitia] leti U per] ad U isti per g 21 et multo] multoque U 23 studio V 24 qui autem] nam qui ç 25 dicarunt V 26 conditio V 29 decresc.] add. at crescentes in mg. V 30recipiunt 5)