Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Quid memorem insignes Machabeorum uictorias? qui, ne inlicitis carnibus uescerentur et communes tangerent cibos, corpora obtulere cruciatibus totiusque orbis in ecclesiis Christi laudibus praedicantur fortiores poenis, ardentiores, quibus conburebantur, ignibus. uicta sunt in eis omnia crudelitatis ingenia et, quidquid ira persecutoris inuenerat, patientium fortitudo superauit.
inter [*]( !10 *Hebr. 13, 7 18 cf. Hebr. 12, 22 22 cf. II Mach. c. 7 ) [*]( I1 seminibus (ajtegadTcov Theodot.)] leguminibus (dongiow LXX) U (cum Vulg.) comedemus et aquam bibemus (cpayo/Mfla xai vdoo mdjjiefta Theodot. cod. Alex.)] comedamus et bibamus aquam U 3 comedunt] uescuntur U (cum Vulg.) 5 fidebant] uidebat s quod] et s sustent. quodque continentia s 7 deuinceret V 10 conseruationis T 11 suademus Ta.c. U \'suaderemus V 13 alt. ut] ut a T 14 babyll. Ta.c. babil. U, V (s.l. 1 babilonium) imperio TV imperia g 16 titubantem U luxoriam Ta.c. suae om. V 17 exempla Tp.c. babyll. Ta.c. babil. U babibone V .18 ihrlm U irlm V 20 quaer. terrae] sumere de terra s semina et g 23 et ne U inmundos U 24 optulere T 27 fort. pacientium U )
mens enmi dei timore uallata flammas superat, uarios tormentorum spernit dolores, cumque semel uirtuti se tradiderit, quidquid aduersi euenerit, calcat et despicit; qualis fuit Paulus scribens in his omnibus superamus per I eum, qui nos dilexit. quod enim sustinere non potest carnis fragilitas naturali infirmitate superata, uincit animus fide conloquens deo