Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quam ob rem dommus atque saluator prouocans discipulos suos ad rigorem continentiae loquebatur: adtendite uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitae et superueniat in uos repentina dies illa; tamquam laqueus enim superueniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. surgite, abeamus hinc, quos ob neglegentiam sui poenae ilico consequentur. qui autem legum praecepta custodiunt, ignorant uinum in ieiuniis, carnium esum repudiant et insatiabilem auaritiam dei timore conpescunt. unde ad continentes scriptura cotidie clamitat: \'uinum et siceram non bibent\' et e contrario Iudaei ob culpam audiunt: dabatis bibere sanctis uinum prophetis praecipiebatis dicentes: ne prophetetis.

non possunt suscipere correptionem, qui luxuriae oblectatione capiuntur, neque uentris ingluuiem ratione et consiliis non refrenantes amare ieiunia, qui desidia et peritura cito uoluptate studium uirtutis infamant non erubescentes et uinum clam bibere et auidis faucibus arbitros declinantes in cubiculis mulsa potare, ut inediam et ieiunia, quae ultro adpetere debebant, ieiuniorum tempore luxuria et ebrietate conmutent, nescientes, quod, etiamsi hominum conscientiam fugiant et clausis parietibus uescantur carnibus atque aues altiles diebus quadragesimae et propinquante pascha inmundis manibus lacerent tristi uultu foris ieiunia promittentes, corripiat huiusce modi dominus [*]( 7 Luc. 21, 34-35 12 *Ioh. 14, 31 16 cf. Luc. 1, 15 17 * Am. 2, 12 ) [*]( 1 quadragens. (n exp.) T luxoriosi TUa.c. 2 praelio UV 4 thess. ex thens. T 5 admistione g 8 in om. g 10 illa dies U 12 omnis] uniuerse V surg.-hinc in mg. V eamus V 13 sui] cui g 18 praecip.proph. om. g 19 ne proph. U qua prophetabitis in mg. V, om. T 20 correctionem V luxoriae Ta.c. 21 non om. TV refrenare TV; add. et V amore T, Va.c. ieiunii T, Va.c. 22 inflammant T 23 pr. et om. TV 28 quadragens. (n exp.) T 29 foras ieiunias (s exp.) U )

220
et dicat: iniquitates magnas faciunt isti, ut recedant a sanctis meis.

non decet ieiunantes tempore agonis et proelii uesci carnibus monente scriptura: adfligetisanimas uestras neque Fasides aues sollicito labore perquirere et garrulas uolucres earumque pinguedinem hianti ingerere gulae nec inuestigare magni pretii cocos, qui uentris rabiem iure multiplici et carnibus contusione mutatis diuersoque ciborum sapore demulceant fumantibus patinis et nidore sui furori gutturis blandientibus, cum in iniuriam continentiae diuersi saporis et coloris uina quaeruntur.

Docet nos sancti Danihelis historia et trium puerorum uirtus consona adpetere et honorare ieiunia, qui, ut longos sermones breui artem conpendio, in seruitutem libertate mutata, cum captiui debuerint desiderare delicias, contempserunt Babylonias dapes et sim- ! plicem cibum regali mensae praetulerunt. praeceperat quippe rex ■ Nabuchodonosor eunuchorum principi, ut de filiis captiuitatis Israhel et de regio semine pueros, in quibus nulla esset macula, pulchros corpore et aptos ad sapientiam perdiscendam introduceret palatium, ut essent in aula regis discerentque litteras ac linguam Chaldaeorum et de reliquiis mensae eius uiuerent atque inde accepta uina potarent. j

eliguntur itaque de tribu Iuda Danihel, Ananias, Azarias, Misahel et genere concordes et fide, quorum nobilitatem dura mutauerat seruitus. e quibus Danihel, sicut scriptura testatur, posuitincorde suo non coin quinari de mensa regis. tres quoque pueri non minus religione quam propinquitate sociati suscipiunt uiri consilium et adprobant sapientiam simulque eunuchorum principem deprecantes dei opitulante clementia inpetrant, quod desiderant, et m terra captiuitatis seruant generis nobilitatem.