Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

qui enim curam sui gerunt, ut ad meliora proficiant, habentes legem quasi fortissimum ducem, parent imperiis eius et uenientia contra se peccata subuertunt splendore operum inlustrantes paschae festiuitatem et securitate conscientiae perturbationum iacula neglegentes spe anticipant uictoriam.

qui autem horum imitatores sunt, antequam ineant proelium, desiderio uirtutis palmam occupant triumphorum coronamque, quam uictores lubricae uoluptatis in caelestibus possident, reuelata facie animo contemplantes uociferantur et dicunt: dominus deus fortitudo mea et ponet pedes meos in consummationem super excelsa statuens me, ut uincam in cantico eius.

Nec putemus, fratres carissimi, certamen esse perpetuum et idcirco lassemur, sed sciamus finem huius coronam esse iustitiae, quam nulla saeculorum corrumpet aetas. stadium uitae istius et certaminis temporale est; qui autem inoffenso cucurrerint gradu et ad calcem uenerint praemiorum, nouas inuenient mansiones uictoriam canticis demonstrantes. itaque gratia domini triumphos nobis de sceleratissimis daemonibus pollicente ieiunia rite celebremus, ut sollemnitatis quoque rite participes simus.

nequaquam diebus [*]( 9 *Dan. 5,11 20 *Hab. 3,19 24 cf. II Tim. 4, 8 ) [*]( 1 arma g 2 pr. non] add. in T s.l.m2, U comess. V comiss. Ta.c.m2 alt. non] add. in U 3 in cont. U 4 induimini U 6 dignam peragere g 7 pr. et] quoque ac g 8 danielem V 14 operis U 15 iac.-uict. in mg. V 17 proel. Ta.c.m2 prael. cet. 18 quam om. TV 19 renelataque V uociferabuntur Ta.c.V 20 dicent V 21 consumat. V 23 et] ut g 25 corrumpit TV studium TV 26 cucurerint V 27 praem. et V 28 in canticis U )

219
quadragesimae, sicut luxuriosi diuites solent, uini poculum suspiremus neque in procinctu et proelio, ubi labor et sudor est necessarius, carnium edulio delectemur. crapula quippe et ebrietas et ceterae huius uitae inlecebrae opulentissimum animarum thesaurum exhauriunt et sementem scientiae doctrinaeque uberrimam sui admixtione suffocant.

quam ob rem dommus atque saluator prouocans discipulos suos ad rigorem continentiae loquebatur: adtendite uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitae et superueniat in uos repentina dies illa; tamquam laqueus enim superueniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. surgite, abeamus hinc, quos ob neglegentiam sui poenae ilico consequentur. qui autem legum praecepta custodiunt, ignorant uinum in ieiuniis, carnium esum repudiant et insatiabilem auaritiam dei timore conpescunt. unde ad continentes scriptura cotidie clamitat: \'uinum et siceram non bibent\' et e contrario Iudaei ob culpam audiunt: dabatis bibere sanctis uinum prophetis praecipiebatis dicentes: ne prophetetis.