Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ut enim caementarn quadram uolentes aedificare domum aequales ex omni parte parietes metiuntur eosque norma et perpendiculo dirigentes, quod animo depinxerint, opere extruunt et eiusdem mensurae per quadrum latera quattuor iungunt angulis sursum ac deorsum coeptam aequalitatem paulatim per incrementa seruantes, ut materiae diuersitatem iungat operis pulchritudo et angulares lineas artifex structura custodiat, sic ecclesiae praeceptores habentes testimonia scripturarum firma doctrinae iaciunt fundamenta et intrepidi permanent offerentes opera sua Christo atque dicentes: confirma me in uerbis tuis. ipse est enim, de quo scriptum est:

lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, nos et eos, qui sursum sunt, una sollemnitate consocians, ad quam cursu celeri nauigantes rabiem contra nos hereticorum fluctuum uelociter dissoluendam minime formidemus.