De Martyrio Maccabeorum
Pseudo-Hilarius
Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- forsitan hoc mortem credas, furiose tyranne ?
- uita est longa magis regnoque potentior isto.
- quod regis et cuius extrema in parte moraris.
- hos quoque si metuis, superant aetate minores.
- contemptaque simul uici tua regna, superbe:
- sed perage imperium nec partus diuide nostros:
- hos quoque da flammis et uiribus utere regni.
- mortalis tamen es, nec in aeuum regna tenebis!"
- Concipit Antiochus furias, saeuusque tyrannus
- aestuat et gemitus inter sua pectora uoluit.
- consentit cum mente dolor tristisque grauatos
- attollit uultus et talia uerba profatur: \'
- ,,Haec tua libertas et dura potentia linguae
- atque hic, quem tumida portas ceruice rigorem.