De Martyrio Maccabeorum

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. qui nondum satiatus erat; furor intus et ira
  2. saeuibant pariter. quod fortia pectora fratrum
  3. uiderat inpauide regis superasse furorem.
  4. constitit ante pedes iuuenis florentibus annis,
  5. egregius forma, dignus qui regna teneret,
  6. dignior Antiocho. et sic meliora secutus
  7. regna. uolente deo. mater cui talia fatur:
  8. "Accipe. nate. tuae securus dicta parentis;
  9. accipe, ne segnis perdas uirtutis honores.
  10. sunt tibi iam fratres pietatis sede manentes.
  11. iam meliore loco. quam regna labentia regis.
  12. quorum si proprios attingis pectore sensus,
  13. uictor apud populos regem superasse fereris.
  14. sicut fama tuos iam misit in omnia fratres.