Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Quod igitur in propheta corporaliter gerebatur, id est coniugium at que generatio —namex fornicaria tres geniti sunt, quorum primus ex praecepto dei Israhel nuncupatus est, sequens nata Dilecta dicta est, tertius Non-populus-mcus uocitatus —, id per deum ad spiritalem intellegentiam et confirmatur et geritur.
hanc enim fornicariam iunctam prophetae sponsam sibi dominus in iustitia et fide effecit testamentum disponens cum bestiis agri, id est cum hominibus iure saeculi inmanibus, et cum uolatilibus caeli, scilicet sub inanitate mundi huius et uacuitate uiuentibus, et cum serpentibus terrae, nempe uenenato animo atque fallente in corpore constitutis, arcum in serpentibus, frameam in uolatilibus, bellum contriturus in bestiis, ex genere telorum et animantium nominibus diuersos humanae mentis instinctus edomiturus in pace, bella bestiarum, iacula uolantium, uenena serpentium.
Exaudiens quoque caelo caelum et terrae terra significat in eo, qui audiat et qui audiatur, diuersitatem in numero, id ipsum tamen, quod audiat audiaturque, esse demonstrans, cum caelo caelum exaudiat et terrae terra, significatio uero et diuinitatis in caelo et corporalitatis in terra. et quia dominus ex deo homo natus est et nos ex homine sumus conformes deo futuri, idcirco caelo caelum et terrae audiet terra.