Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Quod igitur in propheta corporaliter gerebatur, id est coniugium at que generatio —namex fornicaria tres geniti sunt, quorum primus ex praecepto dei Israhel nuncupatus est, sequens nata Dilecta dicta est, tertius Non-populus-mcus uocitatus —, id per deum ad spiritalem intellegentiam et confirmatur et geritur.
hanc enim fornicariam iunctam prophetae sponsam sibi dominus in iustitia et fide effecit testamentum disponens cum bestiis agri, id est cum hominibus iure saeculi inmanibus, et cum uolatilibus caeli, scilicet sub inanitate mundi huius et uacuitate uiuentibus, et cum serpentibus terrae, nempe uenenato animo atque fallente in corpore constitutis, arcum in serpentibus, frameam in uolatilibus, bellum contriturus in bestiis, ex genere telorum et animantium nominibus diuersos humanae mentis instinctus edomiturus in pace, bella bestiarum, iacula uolantium, uenena serpentium.