Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Hiericho autem in huius mundi speciem posita sex diebus circuitur, septimo ad uocem tubae concidit et domus Raab per Hiesum integra reseruatur.
sex milium enim annorum in sex diebus tempus ostenditur, quo circa mundum est oberratum et quodam generationum circulo circumcursatum, eodem ipso mundo ad tubae uocem in tempore septimo millesimo resoluendo, sola ecclesia per exploratorum susceptionem, per dei in corpore confessionem, per signum coccini per Hiesum decretum, cum omni sua familia reseruanda.
Admonuimus frequenter eam lectioni diuinarum scripturarum diligentiam adhiberi oportere, quae sollicito examine et iudicio non inani posset discernere, quando rerum gestarum commemoratio uel simpliciter esset intellegenda uel typice, ne intemperanter atque imperite utroque abusi utrumque inutile [*](1 cf. Hebr. 11,31 2 los. 2, 11 5 Bar. 3, 38 9 cf. loh. 19,34 10 c-f. Gen. 48, 14 11 cf. Ex. 12, 7 cf. Ex. 24, 7 sq. 12—14 cf. Origen. in 1. lesu Naue homil. III 5 ) [*](3 sursum Gam 7 coccineo Gam regiaLin 8 sanguineaLin 9 ei Gam ej A eius Lin 12 quisq; A quisquis Gam 13 esset] est Lin 15 sex (x mwt. in d, sed in mg. iterum sex) A 16 et] sed Lin 18 circa] circulo Pit et oberrat Lin esse obseratum Pit 19 generationis A p. c. circum cursatum A circumcursat Lin 20 septimi millesimi Lin 22 coccini, per Iesu Eng iEm A 23 capitulis 11-15 totius operis peroraiionem conlinert pulat Eng 27 abusi Fell aut si (si, angustius scriptum, uidetur esse additum postea a ml) A usi Eng autOam, Lin supponit lacunam ) [*]( 3* )
Namque dum creatio orbis refertur, deus cognoscitur in creando; dum Enoch translatus auditur posse effici; homo intellegitur aeternus; dum Loth perustis quinque ciuitatibus reseruaturus, curam deo esse innocentium discimus: dum contra edictum dei retro respiciens uxor eius in columnam salis demutatur, ad oboedientiam constitutionum dei exempli metu erudimur; dum peccata Amorreorum expectantur impleri, et misericordiam dei et iustitiam cognoscimus. cum et expectatione eius desinendi nobis a peccatis tempus prorogetur et in consummationem scelerum ultio dilata decernitur.