Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

DE OSEE.

Et in libro prophetarum ad Osee et alius domini sermo legitur: uade, accipe tibi uxorem fornicationis,

quoniam fornicando fornicabitur terra a domino. et post multa, quae media sunt plena maledictionis in eam, et post partum Israhel et Non-dilectae et Non-populi-mei haec cognoscuntur: disponam autem illis ea die testamentum cum bestiis agri et uolatilibus caeli et serpentibus terrae et arcum et frameam et bellum conteram de terra et conlocabo te in spe (et sponsabo te mihi) ipsi in aeternum. sponsabo te mihi in iustitia et fide et cognosces dominum. et erit in illa die, dicit dominus: exaudiam caelo et caelum (exaudiet) terrae et terra exaudiet frumentum et uinum et oleum eaque audiet Israhel. et seminabo eam mihi super terram et diligam Non-dilectam e t dicam Non-populo-meo: