Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

cum enim primitiae Christus sit, primogenitus creaturae, primogenitus ex mortuis, princeps etiam sacerdotum, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, ipse etiam ouis et secundum corpoream natiuitatem unus ex ouibus, sacrificium Abel iam sub sacramento ecclesiae probabile est, quae deinceps esset ex primitiis ouium sancti [*]( 2 cf. Gen. 4, 2—5 8 cf. I Cor. 15, 27 21 ] Cor. 15, 23. Col. 1,15. 1* 24 cf. Ioh. 1, 29 ) [*]( 2 significantium Lin 3 sui Aml 6 de forma illum n. Zingerle in Wiener Sludien XI (1889) 318 7 significationem Gam 8 iudicium A ci omnia subiecta sint (m1 del. ei el pos. ei s l. ante sint) A contuitionem Eng (c/. supra 5: contuenti et Hilar. in ps. 118 Kaph 2 el 3 p. 451 sq.: contuitionis, contuitio) constitutionem A Gam conspectionem Lin,qui reicilad locum infra 14: dei conspoctione non dignus 11 sacrificium Lin, sed u. supra 4: munera; rf. Julicher in Theol. Literaturzeitung XVII (1906) 632 12-14 futuri—dignus cst iradilur eliam in B 13 iam om. B 14 peremisset B perimisset AGam . dignus non B 16 abhorrentes A Gam, corr. Lin appellunt A )

9
corporis hostiam praebitura.

inuidct itaquc plucito displicens et contra dei edictum. ut quiesceret, admonentis probabilis ab improbabili interficitur. reus ad confessionis paenitentiam interrogatur, sed ad incrementum criminis negat; desperans resurrectionem sed se morte existimat, sed gemens et tremens ad iudicium ultionis septemplicis reseruatur et ab omni terra sanguinem fratris excipiente maledicitur.

interpretatio autem nominis Cayn \'risus\' est, Abel autem fletus\'.

Numquid non ea, quae superiora sunt, consummantur in populis? oblatio iunioris est placita, ludeus inuidet Christiano, ad caedem eius frustra a prophetis monitus exarsit.

ucniam ne pcr ipsam quidem confessionem paenitentiae consectatur, sed audax deo commissum scelus abnegat. desperans resurrectionis gloriam subiectusque capta Hierusalem dominantium potestati gemens et tremens ultionis iudicio reseruatur, per ipsas interpretationes nominum discretus a sanctis domino dicente : uae his, qui ridunt, quia flebunt! et:beati lugentes, quia consolabuntur!

atque ut omnia dominus doceret praefigurationi utrisque populi conuenire, dixit : ideo ecce ego mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas et ex illis occidetis in synagogis et persequemini eos de ciuitate in ciuitatem ut ueniat super uos omnis sanguis iustus, qui effusus est super. terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barrachihel, quem occidistis inter templum et altare.