Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
et quia Iudaeus et Graecus, barbarus et Scyta, seruus et liber, masculus et femina, omnes in Christo unum sunt, cum caro recognita ex carne sit et ecclesia Christi corpus sit et mysterium, quod in Adam atque Eua est, in Christum et in ecclesiam praedicetur, perfectum iam sub Adam atque Eua in exordio saeculi est, quicquid in consummationem temporum per Christum ecclesiae praeparatur.
DE CAIN ET ABEL.Sequuntur primam Christi et ecclesiae praefigurationem gesta Cayn et Abel, duum in se populorum praeformantium [*]( 4 cf. Col. 1, 26 et Eph. 3, 9 6 Eph. 3, 6 8 Phil. 3, 21 13 cl. 1 Thess. 4,16 17 cf. Gal. 3, 28 et Col. 3,11 ) [*]( 2 illic J ...... rrunt A; perieruni circiter 12 litt., Gam adhuc leyere potuit: illic enim omnia concurrunt 3 ez operibus I .... deperit (perienmt litt. circiter 9) A ex op. (suis nullum) deperit uel ex op. (nil enI) deperit Fed ex op.... i ... a deperit Gam (qui add.: suis\' uix legitur et de u. sequenti litterae incertissimae tantum supersunt) ex op. suis amouente quod deperit Pit ex op. suis enim n deperit Lin cui (litl. cu ualde extenuatae sunl) A, om. Oam Pit Lin 5 ab scS sQ A domino Gam 6 concorporales Lin corporales A 9 corporis Gam 10-16 agnoscit—nascente traditur etiam in B calestis AB 12 uegetatas B 13 spiritu] Christi B 14 est consummata B 16 na- scens B 17 schyta A 19 alt. et del. lAn 20 ęnam A praedicatur Gam . 21 euam A 24 de cain et abel in mg. A )
sitatem ipsisque et nominibus et officiis mores et studia utriusque signantium. Cayn enim erat terram colens et Abel oues pascens. ex fructibus autem suis unusquisque mysterii deo munus exhibuit: sed inspiciuntur munera Abel, Cayn autem non uidentur. uerum et dies indiscretus sacrificii et locus est et deo omnia contuenti quomodo aut hoc in conspectu est aut illum extra conspectum? sed per hanc significantiam docetur dei conspectum placitarum rerum
esse indicium et, cum omnia subiecta ei sint, contuitionem tamen eius in ea adire, quae digna sunt. uerum nihil ante de moribus Cayn erat dictum, ut eius hostia displiceret. sed in his, quae consecuta sunt, dei prouidentia intellegitur sacrificia eius non recipientis, qui grassaturus esset in fratrem. futuri enim apud deum cognitio fides facti est;