Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
agnoscit ergo post somnum passionis suae caelesti Adam resurgente ecclesia suum os, suam carnem non iam ex limo creatam neque ex inspiratione uegetatam, sed adcrescentem ossi et in corpus ex corpore spiritu aduolante perfectam. qui enim in Christo sunt, secundum Christum resurgent, in quo iam uniuersae carnis consummata est resurrectio, ipso illo in carne nostra cum dei, in qua ante saecula genitus a patre est, uirtute nascente.
et quia Iudaeus et Graecus, barbarus et Scyta, seruus et liber, masculus et femina, omnes in Christo unum sunt, cum caro recognita ex carne sit et ecclesia Christi corpus sit et mysterium, quod in Adam atque Eua est, in Christum et in ecclesiam praedicetur, perfectum iam sub Adam atque Eua in exordio saeculi est, quicquid in consummationem temporum per Christum ecclesiae praeparatur.
DE CAIN ET ABEL.