Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

alitur ergo populus die septimo, id est requie domini, cibis pridie conditis et his, quae praeparauerat, utitur non reperturus septimo, quo ali possit, multis in campum prodeuntibus et nihil repperientibus, conclusis scilicet temporibus saeculorum nihil aliud in usum requiei nostrae, quam quod ante a nobis sit praeparatum et conditum, reperturi.

Reseruari deinde uase aureo in progenies futuras gomor mannae in conspectu domini iubetur. sed ubi tandem hoc uas est et ubi est manna, quae condita est post frequentes populi captiuitates? post gemina excidia urbis et templi non extat, quod repositum est. et quid ?