Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
pane..comestio ad uesperum in carne, expletio autem mane significatur in manna. ergo quod ad carnem pertinet, illud est, quod populus in deserto manens desiderio consuetudinis detinetur; nam carnes Aegypti desiderat. assumit ad uesperum, infidelis scilicet deo et promissorum eius impatiens usque ad consumma-
tionem saeculi, quae significatur in uespere, desideriis mundi, qui sub Aegypto frequenter significatus sit. denique semel tantum hanc carnem populus habuit, ut data non ad usum necessarium, sed ad praefigurationis significantiam doceretur. in manna uero temptatio est; temptatur enim per eam populus, utrum oboediens deo futurus sit, id est utrum uerum de caelo panem digni erunt sumere, et temptationis huius ratio de consequentibus expetenda est.