Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
sed dulcis est reddita. lignum ergo et in praesentem aquam operatur et in populis sub aquae nomine nuncupatis sacramento uirtutis suae utile est.
In hoc ligno apud eundem Moysen uita omnium pendet, cum dicit: uidebitis uitam uestram pendentem in conspectu oculorum ucstrorum nocte et die et timebitis et non credetis uitae uestrae. hoc in panem apud Hieremiam inicitur ita: super me cogitauerunt cogitationem dicentes :
uellite, iniciamus lignum in panem eius. ex hac materie uirga est magos uincens, Pharaonem terrens, Aegyptum conterens. mare diuidens, pelagum refundens, fontem eliciens, amaritudinem adimens, dulcedinem tribuens; huius enim sacramento mitificantur