Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Editio rerum in Moyse gestarum coeptae quoque iam ab Adam praefigurationis ordinem tenuit. et dignum hoc misericordia dei, ut omnium patriarcharum suorum gesta in aliquantum per-
fectionem eorum, quae in domino nostro consummanda erant, imitarentur. ea enim, quae in uno illo et per unum illum expleta sunt, per species et tempora et generationes praeformantur ex aliquo. neque enim tot saeculorum imitatio consequi potuit id, quod in uno illo est ueritatis, sed tamen nihil ita in singulis uel per singulos gestum est, ut non ea, quae deinceps aut per eum aut in eo consummata sunt, prope ipsam gestorum praesentium imitationem loquerentur.