Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

et quamquam iile esset et Esau esset stola indutus et eius speciem pellium adsumptione mentitus, tamen non sine suspicione contractatus a caeco est. ait enim, cum palparet eum: uox quidem uox Iacob, manus autem manus sunt Esau. ergo per haec sollicitus in Esau Ysahac docetur affectus.

quo postea reuertente ex agro atque uenatu et se patri tamquam primogenitum, ut benedic at sibi, ingerente et praereptione benedictionis comperta Ysahac non commouetur; quin potius in benedictionis ipsius confirmatione persistit dicens: si dominum illum feci tuum et omnes fratres eius feci illi seruos, frumento et uino confirmaui eum, tibi autem quid faciam, fili ?

quin potius fletu et lacrimis, ut se benediceret, deprecanti ita ait: ecce ab ubertate terrae erit habitatio tua et a rore caeli desusum et in gladio tuo uiues et fratri tuo seruies. erit autem, cum deposueris iugum ipsius a collo tuo.