Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Denique ipsud illud benedictionis exordium non res praesentes, sed futuras perfectasque complectitur. ait enim: ecce
odor filii mei tamquam odor ari pleni, quum benedixit deus. odor spiritus est praescientia, ager plenus perfectio fructuum est. et ager, sicut euangelia docent, pro saeculo nuncupatur; benedictum autem saeculum non utique, quod
dissoluetur et non erit, sed quod aeternum et perfectis fructibus plenum est, significari existimandum est. ergo cum idem sit odor Iacob, qui agri pleni est, odor autem secundum naturam rerum praescientia sit spiritus, cum, quid unaquaeque res sit. ex odoratione sentitur, hanc odorari se, id est praescire spiritu, benedictionem populi iunioris Ysahac significat atque aeterni saeculi futuram utroque illo, id est et saeculo et qui eo sit usurus, aeterno.