Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

dominus fratri suo constituitur; at quid fratrcm suum tamquam dominum adorauit? ergo quia scriptura mendacio non periclitatur, licet in Iacob haec dicta sint, in populum tamen. quem praeformabat. et significantur l\'t. aguntur. haec enim omnia secundum prophetica et euangelica promissa fidelibus reseruantur, quippe mundum et angelos iudicaturis et in regni caelestis consortium destinatis.

Denique ipsud illud benedictionis exordium non res praesentes, sed futuras perfectasque complectitur. ait enim: ecce

odor filii mei tamquam odor ari pleni, quum benedixit deus. odor spiritus est praescientia, ager plenus perfectio fructuum est. et ager, sicut euangelia docent, pro saeculo nuncupatur; benedictum autem saeculum non utique, quod