Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

numquid non corporaliter gestis spiritualiter gerenda succedunt? qui infideles sunt, omne bonum in uoluptate positum existimant et anterior populus honorem resurrectionis per desideria carnis amisit; credentes autem renuntiant praesentibus gaudiis omnem in futurorum spem suam locantes et ob eam animo et corpore continentes praeripiunt destinata seniori.

nant Iacob Esau stola induitur, quae pro immortalitatis ueste commemorari solet etiam in euangelio, ubi stolam primam iunior frater et idem accepti patrimonii decoctor accepti. et quia ex peccatis esset in nitorem innocentiae transferendus, ideo Iacob haedorum pellibus tegitur, re quidem ipsa fratris speciem imitaturus. sed quia ex peccatore esset dignitatem occupatae benedictionis habiturus, in pellibus emortuarum pecudum formam peccatoris adsumit.

Ipsa autem benedictionis ratio uerborumque uirtus nihil illic secundum gesta praesentia intelligendum esse demonstrat.