Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Geritur quidem rl\'s secundum praesentem in Esau et Iacob effectum, sed spiritualis praeformatio ordinem suum optinet. uendiderat per desideria corporis primatus suos senior futurorum honorem ob luxum praesentium desperans eosque contra iacturam praesentium iunior coemit.
numquid non corporaliter gestis spiritualiter gerenda succedunt? qui infideles sunt, omne bonum in uoluptate positum existimant et anterior populus honorem resurrectionis per desideria carnis amisit; credentes autem renuntiant praesentibus gaudiis omnem in futurorum spem suam locantes et ob eam animo et corpore continentes praeripiunt destinata seniori.
nant Iacob Esau stola induitur, quae pro immortalitatis ueste commemorari solet etiam in euangelio, ubi stolam primam iunior frater et idem accepti patrimonii decoctor accepti. et quia ex peccatis esset in nitorem innocentiae transferendus, ideo Iacob haedorum pellibus tegitur, re quidem ipsa fratris speciem imitaturus. sed quia ex peccatore esset dignitatem occupatae benedictionis habiturus, in pellibus emortuarum pecudum formam peccatoris adsumit.