Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
∗ ∗ ∗ ∗ ∗ [*]( cod. A ) proprietatem nominis huius scriptura interpretante. et dixit Esau ad Iacob: da mihi gustare de coctura\'(rufa) hac, quia deficio.
propter hoc appellatum est nomen eius Edom. primitiua deinde sua ob cibum uendidit dicens: ecce ego morior, et quo mihi hos primatus? in primatibus autem haec apud ueteres erat dignitas,
ut domus paternae hereditatem primogenitus optineret fratribus, qui deinceps essent, ei subditis. ergo cum in corpore uiuentibus primitiuorum dignitas de uita sit, quam sub praefiguratione populi infidelis Esau ob carnalia desideria uendebat, non utique de praesenti primitiuorum honore desperat dicens: ecce ego morior, et quo mihi hos primatus ? — nam ante mortem primatus ille, qui hominum est, percipiebatur —, sed quia, formam populi in se gerens, primitiuus ipse per legem — prior enim hic populus in dei hereditatem fuerat electus — de spe resurrectionis et gloriae dei excidit, desideriis corporis occupatus suum honorem desperasse se proferebat, quem primogenitum conuenerat sperare post mortem.