Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

sed haec, ut arbitror, in cum Noe, de quo sermo est, ad perfectum conuenire non possunt. quam enim requiem humano generi adtulit uel a quibus fecit operibus desisti? quin etiam sub eo uniuersitas hominum deletur, diluuium infunditur; terra conspectui eius uiri redditur, in grauioribus etiam postea uirtutibus uiuitur. et ubi requies per Noe erit reddita ? in eo autem, qui facturus sit requiem, potestas est designata faciendi.

porro autem nec naturae hominis conuenit nec scriptum legitur nec re ipsa intellegitur Noe horum aliquid fecisse, sed plera. quae Noe erant propria, scriptura planissime edidit: cum deo probabilis est. cum iustus inuenitur, cum arcam facere iubetur. cum in cum ingreditur. cum coruum emittit, cum columbam et recipit et remittit, cum egreditur ex arca, cum uineam plantat, cum ex fructu eius ebrius nudatur, cum a (\'Cham inridetur, cum a Sem et Iafeth contegitur. cum in unum maledictionem et in duos benedictionis ordinem modumque constituit. haec, ab eo ut sunt gesta, intellegenda sunt.

Sed magnum in his futuri sacramentum continetur ac de singulis suo loco tractabimus, tum cum oporteat sibi inuicem res personasque conferre.