Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Multiplex ∗∗∗∗∗ ∗∗∗∗∗ * ∗∗∗∗∗ ipsas illas intellegamus in gestis. illis autem satis est et aliquam inanis similitudinis speciem coaptasse, cum comparatio et implenda penitus de consequentibus sit et ex solido de praesentibus expetenda.
omne autem opus, quod sacris uoluminibus continetur, aduentum domini nostri Iesu Christi, quo missus a patre ex uirgine per spiritum homo natus est, et dictis nuntiat et factis exprimit et confirmat exemplis.
namque hic per omne constituti huius saeculi tempus ueris atque absolutis praefigurationibus in patriarchis ecclesiam aut generat aut abluit aut sanctificat aut eligit aut discernit aut redimit: somno Adae, Noe diluuio, benedictione Melchisedech, Abrahae iustificatione, ortu Ysahac, Iacob seruitute.
per omne denique tempus uniuersa prophetia, sacramenti molitio, cognitioni adsumendae ab eo carnis indulta est. et quia hoc libello uisum est ostendere omnem in singulis quibusque et [*](1 Scriptoris numen et operis litulus exstat in subscriptione cod. A ; c/. in/ra p. 3S et Prael. 14 x3 uerba liber primus explieite legunlur in A j. 11r; u. infra p. 30 el Praef. 11 4 initium operis in A, quod folium primum deperdilum est, desideratur; uox initialis Multiplex conseruata est in catalogo manu scripto bibliothfcae Casinensis, nunc cod. Uaticano lal. 3961, qui a. 1532 ad ClemenlemVII papam missus est (Studien III 17); sententiam sie jere expleas: Multiplex est scripturarum interpretatio; sequebantur deinde uerba de aliorum inlerpretum opinionibus ab Hitario dissentientibus et pronomina l. 7 ipsas illas ad uocem species uel simile quid rejerenda esse uidentur (cl. Prael. I 5) 7-8 in duabus prioribus lineis litterae quaedam non nisi dillicillime leguntur 11 qui Gam Lin quem Pit 16 eligit Lin elicitA Gam edocet Pit redimit.; Somno A redimit. Somno Gam 19 molitione uel meditatione Pit 20 omne Lin, prophetiam uel similem uoeetn addmdam esse coni. Gam ) [*]( 1* )