Liber ad Constantium Imperatorem

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Audi, rogo, ea, quae de Christo sunt scripta, ne sub (eis) ca, quae non scripta sunt, praedicentur. summitte ad ca, quae de libris loquuturus sum, aures tuas.

fidem tuam ad dcum erigas. audi, quod proficit ad fidem, ad unitatem, ad aeternitatem. loquuturus tecum sum cum honore regni et fidei tuae omnia ad Orientis et Occidentis pacem proficientia, sub publica conscientia, sub synodo dissidenti, sub lite famosa.

Praemitto interim pignus futuri apud te sermonis mei. non aliqua ad scandalum neque, quae extra euangelium sunt, defendam; sed intelleges a me in sacramentorum \'solius dei ueri\' et \'quem misit Iesum Christum\', praedicari unum deum patrem, \'ex quo omnia\', [*](3 cf. Apoc. 19, 13. Ioh. 1,1 4 cf. I Tim, 2, 5o loh. 10, 30 7 cf. loh. 14, 16 8 II Cor. 3, 6 cf. loh. 12, 31 21 cf. Ioh. 17, 3 22 cf. I Cor. 8, 6 ) [*](1 ab (eras. C) hereticorum y 3 enim om. n marce∗llus Wcum uerbum dei n 5 pr. et om. J, erp. BEm2 intelleget B 6 est om.B, Ca.c.m2 7 paraclitum Bp.c.m4, CO marchion (h del.) B marcio L martion CO 8 odiit B quia] qua B 10 sunt s.l.Bm4 alt. in s. I. Cm3 J, om. 0 12 subler sub lineam duxit Cm?, sub om. G eis] add. Cou, om. λ ea] e Ca.c.m3 14 sum] um C a.c.m2 15 quod s.l.Cm1 profici Ca.c.m3 16 cum s.l.Bm4 17 proficicntia] profutura A pr. sub] si Gml sub publica] supplica B, Ca.c.m2 conscia G synodo (h s.l.m4) B 19 praemitto LypGilCou praetermitto λΒadEra aput Ba.c.m2 20 euangilium Ca.c.m2 21 intellegens B intellige∗s C ucri] uiui (I misit] add. in Bml CGMO, W a.r. 22 ihm s.l.Bm4 patrem deum G )

205
et unum dominum Iesum Christum, \'per quem omnia\', natum ex deo, qui est \'ante tempora aeterna\' et erat \'in principio apud deum\', deus \'uerbum\', qui est imago dei inuisibilis, in quo habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, qui, cum in forma dei esset, humilians se salutis nostrae causa \'formam serui\' ex conceptu spiritus sancti de uirgine accepit, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis et post resurrectionem mortis deinde \'in caelestibus\' sedens aderit \'iudex uiuorum et mortuorum\' et \'rex\' omnium aeternorum \'saeculorum\'. est enim \'unigenitus\' deus et \'deus uerus\' et \'deus magnus\', \'super omnia deus\' et omnis lingua confitebitur, quia dominus Iesus Christus in gloria dei patris est.