Hymni

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

  1. et in terra pacem hominum uoluntatis optimae.
  2. Terret coetus angelorum laetus ista praedicans;
  3. terret Christum terris natum nuntians pastoribus,
  4. magnum populis hinc futurum desperatis gaudium.
  5. Errat partes in diuersas tantis rebus anxius;
  6. quaerit audax, ecquis hic sit tali dignus nuntio,
  7. nihil ultra, quam commune est, terris ortum contuens.
  8. Cernit tamen is, quod Iohannes in desertis praedicet
  9. aquis mersans in Ιο̢Iordanis cunctis poenitentiam,
  10. quam sequatur confessorum criminum remissio.