Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

plebemque legatos, ueritatem uos Christi falsitati hominum uendidisse ! satisfecimus igitur primae propositioni, qua spopondimus Athanasium reum teneri nullius eorum, quae obiecta sunt, criminum posse. superest, ut, quid de Marcello et Fotino gestum sit, paucissimis dicam.

Fotinus Synniensis episcopus fuit a Marcello imbutus; nam et diaconus sub eo aliquandiu fuit. hic corruptis innocentiae moribus ac disciplinis turbare euangelicam ueritatem persistebat nouis praedicationibus. et hoc ita saepe est, ut, cum incrementa