Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Quin etiam homines spe omni bona uacui ad occasionem tanti periculi auctoritatem apostolicam pertendunt, quia de eo dictum sit \'primogenitus omnis creaturae\', sed subtrahentes antecedentem consequentemque sententiam aptam doctrinis suis sub apostoli nomine perstruunt facultatem. nam talis est ordo dictorum: qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia siue troni siue dominationes siue principatus siue potestates; omnia per ipsum et in ipso condita sunt et ipse es\'t ante omnes.