Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

integra conueniret nec quisquam in discidio remaneat, quod eos aut maculare possit aut debeat. et ideo, ut dixi, quia praesentes sumus, unusquisque debet dicere, an rectum sit, quod prosecutus sum, et manu sua suscribere\'. ab uniuersis episcopis dictum est \'placet\' et suscripserunt.

Textus narratiuus.

(7). Quae sit autem fidei confessio, cui postea subscripserunt, quam etiam Ualens secum in Ariminum pertulit, ex infra scripto recognosces. EXPLICIT. [*]( 1 Restitutus y 2 Athenius Ty Athemius C 4 ltestitutus y charthaginis A 5 quod y quae A Arimino Eng (cf. p. 84, 3) ariminū A Arimini Cm2 apud Ariminum y .6 inmittente diabolo y 7 fuerit y 8 Restitutus y , 9 autores A 15 unquam Cy numquam A 16 communi y communia A 19 neque CCou discidio Fed discidium A dissidium Fab dissidio Cou 20 aut Cm2y ut A praesentis A 21 rectum coni. Cou dictum A 24 textus narratiuus in A falso cum documento praeceienle scriptura continua coniuncius est 26 pertullit A scripto recognosces (-is C Fab) C y scribtore cognoscis A )

87
VI. INCIPIT EXEMPLUM FIDEI EPISTULAE MISSAE AD CONSTANTIUM 1MPERATOREM A PERFIDIS EPISCOPIS.

[*]( Epistula syn. Ariminensis (Arianorum) ad Constantium (869). )[*]( Cou IX )

Domino merito gloriosissimo ac uictoriosissimo Augusto Constantio synodus Ariminensis Orientalibus consentiens [id est Migdonius, Megasius, Ualens, Epictetus et ceteri, qui haeresi consenserunt).

Inlustrati pietatis tuae scriptis maximas deo rettulimus et referimus gratias, quod nos beaueris intimans nobis illa, quae cum discursione pietatis tuae facere deberemus, ne quis \'usiae\' uel \'omousii\' nomina ecclesiae dei ignota aliquando, nominet, quod scandalum inter fratres facere solet. plurimum gratulati sumus, quia id, quod tenebamus, recognouimus.

o nos beatos, quibus occurrit tanta felicitas, ut cognitione tuae pietatis ceteri, qui haec nomina pro deo et dei filio adsumere solent, modum acceperint reuicti! nos igitur reddentes obsequium clementiae tuae, quod coram ueritatis status eluxit, quae, quia nesciat uinci, et obtinuit uictoriam,, ut indignum deo nomen, quod nusquam in legibus sanctis scriptum est, iam a nullo dicatur.

Unde oramus pietatem tuam, quoniam in eo loco, ubi synodus gesta est, unde responsum per nostros legatos dedimus, adhuc detinemur, iubeat nos, qui integram cum Orientalibus doctrinam retinemus, iam ad nostras plebes dimitti, ut ex hac parte appareant amatores ueritatis, qui deo non mutant nomen, nec cum eis, qui peruersa doctrina infecti sunt, diutius nos, qui ueritatem catholicam tenemus, dctineamur.

unde impense oramus, domine, pietatem tuam ante deum patrem et dominum Iesum Christum deum [*](1 Edideruni episiulam secundum Fab uel Cou Baronius ad a. 359 n. XXXIV sq., Binius I 480, Ed. regia III 200 sq., Labbe-Cossart II 803 sq., Hardvuin I 719-722, Coleti 11 914—916, Mansi III 315 sq. 4 ac om. Cy AUGS A 5 synhodus A 5-6 uoces id-consenserunt addita esse uidenlur ab auctore textus narratiui ; cf. Studien I 77 migdonius A, sed infra p. 174, 5 dicitur magdonius 6 epitectus A 10 nomina C nomen AS\' 13 filecitas A ceteri Cou ceteris A 15 reddentes per anacoluthon pro reddimus 16eduxit C quae quia uel quae quoniam (ex quo)Fed quaeque A quae quod y, /ort. quaeque nesciuit 19 ubv A synhodus A 20 didimus A 21 cum] in y .22 retinemus CmZy detenemus A detincmus Cml 25 impensi A )

88
et dei filium, facias nos, qui suscripsimus sanae doctrinae recedentes ab \'usiae\' nomine te imperante, (et) iubeas nos ad nostras plebes dimitti; ut laetetur ecclesia, quae immutare nomina dei et filii eius non ammittit in totum, imperio tuae uirtutis et gloriae, cui tantum diuinitas contulit, ut apparente dictionis sacrilegio iam \'usiae\' et \'omousii\' nomina recedant, quae in diuinis scripturis de deo et dei filio non inueniuntur scripta.

Subueni, pie imperator, dei summi cultoribus, subueni eis, qui per Christum dei filium deum patrem omnipotentem orant; subueni eis, qui iudicio tuo deuotas offerunt aures, qui nesciunt colere nisi deum patrem per dominum nostrum Iesum Christum gloriae eius filium. et praecipe, domine imperator, ad nostras nos plebes remeare datis litteris ad u. c. praefectum praetorii Taurum, quia

et nos in praedicatione nominis dei Orientalibus et tuae dispositioni plenum reddimus obsequium. in hac re, in qua semper tenuimus, iam ad nostras plebes redire debemus. de hac autem re ad coepiscopos nostros Orientales litteras dedimus, ut sciant hoc semper tenuisse et in fide catholica cum ipsis permanere. diuina pietas gloriosissimum te semper et ubique per omnia faciat uindicem, domine piissime imperator. EXPLICIT. [*]( 11 cf. Hebr. 1, 3 ) [*]( 2 nomine C nomen A et suppl. Cou iubeas A p. c. iube A a. c. 4 admittit CmZy 5 apparente dictionis sacrilegio Eng apparet dicationis sacrilegis A abolitis (uel ablegatis) dictionibus sacrilegis Cou, fort. apertis dictionibus sacrilegis 10 deuotos T aurcs] omnes T 12 praecipe Cou praecipuę A 13 uc AS1S2 hunc TC perfectumT 16 reddidimusCou in hac reS\',Cp.c. inhaere A inhere T,C a. c. 16 hac] ac A archiepiscopos TCFab episcopos Cou 17 scmper] suppl. nos Cou, cf. p. 82, 7 18 diuina SCou diuini A dei uiui Eng domini CFab 19 te gloriosissimum C Cou uindicem] uictorem susp. Cou )

89
VII. INCIPIT EPISTULA LEGATORUM MISSA AD CONSTANTIUM IMPERATOREM A LIBERIO EPISCOPO URBIS ROMAE PER LUCIFERUM EPISCOPUM. [*](Epistula Liberii ad Constantium (353/4). Cou V )Gloriosissimo Constantio Augusto Liberius episcopus.

Obsecro, tranquillissime imperator, ut mihi benignas aures clementia tua tribuat, quo possit mansuetudini tuae mentis meae propositum apparere. de Christiano enim imperatore et sanctae memoriae filio Constantini hoc ipsud sine cunctatione mereor impetrare; sed in eo me laborare intellego, quia repetita satisfactione placabilem etiam circa reos animum tuum in gratiam meam reuocare non possum.

sermo enim pietatis tuae iam dudum ad populum missus me quidem, quem patienter omnia ferre necesse est, plurimum lacerat, sed animum tuum, qui lenitati semper uacat, qui numquam, ut scriptum est, in occasum diei iracundiam seruat, retinere circa me indignationem miraculo mihi est. ego enim, religiosissime imperator, tecum ueram pacem requiro, quae non sit uerbis conposita\' interna dispositione fallaciae, sed praeceptis euangeliorum rationabiliter confirmata.

non Athanasi tantum negotium, sed malta alia in medium uenerunt, propter quae concilium fieri [*](15 cf. Eph. 4, 26 ) [*](U = cod. Uaticanus Regin. 133 s. IX. ) [*](G = cod. Parisinus S. (ienonefae 1351 s. XV. ) [*](Til = ed. I. Tilii, Parisiis 1568. ■. ) [*](Bar = ed. Baronii ad a. 354 n. II sqq. (secundum Til). ) [*](Lat = coniecturae Latini Latinii in eius \'Bibliotheca\' (Romae 1727) 157 sqq. ) [*](Har = ed. Hartel 1886 (CSEL XIV). ) [*]( 1 Epislula inuenitur eliam in U et G, apud Tilium el Hartel, qui paucis exceptis lectiones rod. U secuti sunt, in appendice ad opera Lucileri Calaritani; de reliquis editoribus u. Studien I 33 2-4 om. UG 3 LIUERIO A 5 liuerius A 6 opto UG 7 quo] quos 0 possim UG mansuetudinis A mansuetudins U 8 aperire UG etenim UG 9 ipsum UG merear Har 10 quia] qui UG repetit a G 11 reos UGCm2 eos ACm1 13 omnia patit nter G fer . e U 14 semper uacat] ........ U uabat A 15 retine U 16 est mihi G 17 ueruis A 19 conformata susp. Lat athanasii UG 20 uenerant U quae om. G )

90
mansuetudinem, tuam fueram deprecatus, ut, ante omnia — quod specialiter optat mentis tuae erga deum sincera deuotio — cum fidei causa, in qua prima nobis spes est ad deum, diligenter fuisset tractata, negotia eorum, qui nostram circa deum obseruantiam mirari debent, possent finiri. et dignum fuerat dei cultore, dignum imperio tuo, quod Christi pietate regitur et augetur, specialiter hoc ipsum pro reuerentia sanctae religionis, cui pnulenter intentus es, clementiam tuam nobis ad haec inpetranda praestare.

Sed multi ecclesiae membra lacerare festinant, qui confinxerunt me litteras subprcssisse, ne crimina eius, quem dicebantur condemnasse, apud omnes paterent, quasi illas litteras episcoporum-

scoporum Orientalium et Aegyptiorum, quibus in omnibus eadem (in) Athanasium crimina continebantur at satis omnibus clarum est nec quisquam negat nos Orientalium litteras intimasse, legisse ecclesiae, legisse concilio atque haec etiam Orientalibus respondisse. quis fidem et sententiam non commodauimus nostram, quod eodem tempore octoginta episcoporum Aegyptiorum de Athanasio sententia

repugnabat, quam similiter recitauimus atque insinuauimus episcopis ltalis. unde contra unam legem uisum est etiam, cum episcoporum numerus pro Athanasio maior existeret, in parte aliqua commodare consensum. haec scripta, si deo fidem debet Eusebius, qui missus fuerat, festinans ad Africam nobis reliquit. quae tamen postea omnia scripta, ne ad inpetrandum forte concilium deessent, Uincentius, qui cum ceteris missus fuerat, Arclatum pertulit.

Uidet igitur prudentia tua nihil in animum meum introisse, quod deo seruientibus non dignum fuerat cogitare. testis autem \\ [*]( 3 fuisse A negotia Har (cf. p. 89, 19 Athanasi negotium) ne ACml nec UGCm2 Til Bar technae uel tunc uel dehinc sc. eorum causae susp. Cou 4 obseruantia A 5 cultori A 6 regetur A 9 confinxerunt UGC confixerunt A 11 quasi (= sdlicel)] ATCmlHar quas UGCm2 per Lat quas illas litteras? episcoporum Cou 12 alt. in] UGCm2, om. A 13 at] ad U ut ACml 14 legisse] legis G 15 atquę adque ad UG quis (= quibus Lat Har) U qui AU,C p.c., Til Bar cui Ca. c., Fab quia iis susp. Cou 16sententiam UGCou scientiam ATCFab eo Fab 17 LXXV UG Til Har septuaginta quinque Bar sententiam A 18 episcopi tales ACml 21 consensum] co ... U 22 eusebius G euseuius A theoscbius UCm2 22-24 festinans-fuerat rep.U 23 quae tamen] q ... U 24 ceteris] add. legatus UG 25-27 Arelatum-dignum om. G pertullit A peruenit Bar 26 in om.U 27 testi A )

91
mihi est deus, testis est tota cum suis membris ecclesia me fide et metu in deum meum cuncta mundana, ita ut euangelica et apostolica ratio praecepit, calcare atque calcasse. non furore temerario, [*](f. 92r) sed constituto; atque obseruato iure diuino atque in alio ministerio ecclesiasticus uiuens nihil per iactantiam, nihil per gloriae cupiditatem, quod ad legem pertinebat, impleui.

ad istud officium — testis est mihi deus meus — inuitus accessi; in quo cupio quidem sine offensa dei, quamdiu in saeculo fuero, permanere. et numquam mea statuta, sed apostolica ut essent semper firmata et custodita, perfeci. secutus morem ordinemque maiorum nihil addi episcopatui urbis Romae, nihil minui passus sum. et illam fidem seruans, quae per successionem tantorum episcoporum cucurrit, ex quibus plures martyres extiterunt, inlibatam custodiri semper exopto.

Denique iam me aperire causam pietati tuae sollicitudo ecclesiastica atque ipsa deuotio persuadet. significant Orientales paci se nostrae uelle coniungi. quae est pax, clementissime imperator, cum sint ex partibus ipsis quattuor episcopi Demofilus, Macedonius, Eudoxius, Martyrius, qui ante annos octo, cum apud Mediolanium Arri hereticam sententiam noluissent damnare, de conoilio animis iratis exierunt? horum si fas est sententiis, quale sit aut quid periculi habeat, commodare consensum, aequitas et clementia tua poterit aestimare.

non est nouum, quod nunc subtiliter et sub occasione nominis Athanasi adtestantur. manent litterae Alexandri episcopi olim ad Siluestrum sanctae memoriae destinatae, quibus significauit ante ordinationem Athanasi undecim tam [*](24 cf. epist. Liberii Me frater (VIII 1350 M)) [*]( 1 est (esto Ua.c.) mihi UG 2 metum ACml meum] me UG 3 praecipitGf Bar Har adque A 4 pr. atque] adqueA ministerio] mysterio A,Ca.c. 5 ecclesiasticus UGCm2 Til Bar ecclesiastico Cou Har ecclesiasticis A cupiditate A 6 alt. ad] praem. atque UG et Cm2y 10 addidi UG tl sum om. G 12 serucns A succurrit A, Ca. c. 15 me aperire] perire mea U aperire meam Lat Har 16 ipsam 0 significans orientale A 17 paci se] pacis et U paci y 19 machedonius A 20 Mediolanum Til Bary Arrii Har arii UGy here ... m U sententiam haereticam Cy uoluissent UTil damnari susp. Har 21 iratis ... mis U 22 quid periculi habeat] qd (i B. q) ...... U quales sint aut quidquid habeant tusp. Har. eommodare]... re U 23 stimare U nunc] no U 24 adtentatur Cm2y adtemptatur UG 26 significauit Cou significant AlJG Til Har athanasii UG )

92
presbyteros quam etiam diacones, quod Arri heresem sequerentur, ecclesia eiecisse. ex quibus nunc quidam extra ecclesiam catholicam foris positi dicuntur sibi conciliabula inuenisse, quibus adseueratur etiam Georgius in Alexandria per litteras communicare. quae ergo potest pax esse, tranquillissime imperator, si exhibitis episcopi, ut nunc per Italiam factum est, cogantur talium sententiis obedire ?

Accipe aliud, quia tranquillitas tua patienter admittit. manent legatorum litterae, qui ad clementiam tuam fuerant destinati, quae nuper uenerunt. quibus significant propter turbationem quidem omnium ecclesiarum se quidem ante succumbere sententiis Orientalium uoluisse, proposuisse tamen conditionem, ut, si idem

Arrii haeresem condemnassent, hoc genere inclinati eorum sententiis obedirent. placitum, ut ipsi significant, scriptura teste firmatur, itur in concilium, accipiunt cum deliberatione responsa Arri doctrinam se damnare non posse, Athanasium, (quod solum exigebant, communione esse priuandum). hinc iam clementia tua hoc quoque consideret, recte catholicae religionis iure seruato an, hominis causa debeat diligenter excusseque tractari. ti. Unde iterum atque iterum mansuetudinem tuam et animum tuum deo deuotum rogamus per eius uirtutem, qui se, in defensione tua quantus sit, uniuersis mortalibus adprobauit, ut habens ante oculos eius beneficia, qui imperium tuum in omnibus regit, haec in coetu episcoporum diligenter facias omni cum consideratione tractari, ut pacatis per te deo fauente temporibus, tranquillitate [*](24 cf. epist. Liberii Me frater (VIII 1350 M)<-) [*]( 1 diaconis G Arrii Har arii UGy 2 ecclesia] ecclesiā A, praem. se UG edd. de Cm2 4 alexandriam A 5 pax potest Cy exhibitis episcopi Cm2y Har exhibitis (exibitis A) episcopis ATCml exhibiti epi UG 9 quae G destinataeG 10 turbaętionem U turbatione A 12 conditione A iidem y 13 arii UGy haeresim A heresem U; ct. supra l.1 se (essent Har) inclinati (inclinando Cm2) eorums. oboedire UGCm2 15 consilium UG Arrii \' Har arii UGy 16—17 quod-priuandum] UGCm2, om. ACml 17 com- munione U 19 excussoque A 20 adque A mansuaet .... tuum U et] om. U atque y 21 deuotumJ deditum UG rogo UG uirtute ...1 in U 22 sit y Har sis AUTilBar ad j habens U 23 tuum ..... | regit U 24 facit ..... | sideratione U facito Lat Har 25 tractarij testari UGTil fauen ..... , tranquillitate U. )

93
tua consentiente, sic omnia discutiantur, ut, quae iudicio sacerdotum dei confirmata constiterunt omnes in expositionem fidei, quae inter tantos episcopos apud Nicheam praesente sanctae memoriae patre tuo confirmata est, uniuersos consensisse, cum exemplo possint in posterum custodiri, ut ipse saluator, qui desuper mentis tuae propositum intuetur, in tanta rerum expeditione laetetur causam fidei et pacis etiam rei publicae necessitatibus non inmerito praeposuisse. ad exorandum igitur mansuetudinem tuam, 2 ut beniuolo animo allegationes nostras audire digneris, fratrem et coepiscopum meum sanctum uirum Luciferum cum Pancracio pres-. bytero et Hilario diacono placuit proficisci. quos credimus de clementia tua ad pacem omnium ecclesiarum catholicarum non difficulter posse concilium impetrare. dei omnipotentis clementia te nobis custodiat, clementissime (ac religiosissime) Auguste. EXPLICIT.

VIII. INCIPIT EXEMPLUM EPISTULAE CONSTANTII IMPERATORIS AD EPISCOPOS ITALOS, QVI IN ARIMINENSI CONCILIO CONUENERUNT. Uictor Con tantius Maximus triumphator semper Augustus episcopis. [*](Epistula Constantii ad syn. Ariminensem (359). Cou VII 1-2 )

Continent priora statuta, uenerabiles, sanctimoniam legis rebus ecclesiasticis niti. satis superque perspeximus litteris ad nostram prudentiam datis isdem oportere operam dare, cum profecto et episcoporum id officio congruat et salus omnium longe [*](1 discutiantur Cm2y discucicntur A dise ..... V quae] add. fuerint UG 2 confirmata] add. cum UG plerique edd. constiterant Eng consisterunt A con- stiterint Cm2 constituerint UG Til constiterit BarCouHar expositione VG 3 nitiam U Niciam Har 5 yosint A possent VG 6 laetetur] add. te UG 8 proposuisse ACml A in mg.: Lucifer eps pancracius prb hilarius dic legaci directi sunt 10 prancatio VG conpresbitero meo V 11 hilaro A quod G 12 catholicorum A 13 consilium VG 14 te nobis] tenebis A ac religiosissimej UG Cm2 edd., om. ACml 16 Ediderunt epislulam secundum - Fab uel Cou Baronius ad a. 359 n. XII Binius I 477, Ed. rejia III 190 sq., Labbe-Cossart II 793 sq., Hardouin I 71, sq., Coleti II 896 sq., Mansi III 297 17 CONSTANTINI ACml 18 ARIMINSI1A conuenerant TCCou 19 constantinus ACml 20 episcopus A 21 statuta Fed istatuta A instituta Cy 22 ecclesiastici A perpeximus A 23 nostram Cy uestram AS\' iisdem y com A profeto A )

94
lateque populorum hoc fundamine roboretur. sed res admonuit statuta rursus existere. non enim aliquis definita geminari superfluum

iudicabit, cum crebra consueuerit admonitio augere cumulum diligentiae. his ita se habentibus de fide atque unitate tractari debere cognoscat sinceritas uestra et operam dari, ut ecclesiasticis rebus ordo conpetens praebeatur. discurret namque cunctorum prosperitas ubique populorum et concordia fida seruabitur, cum penitus amputatis de huiusmodi quaestionibus cunctis sectanda commouerit.

Res ista non debet intentionem animi longius propagare; non enim de Orientalibus episcopis in concilio uestro patitur ratio aliquid definiri. proinde super his tantum, quae ad uos pertinere cognoscit grauitas uestra, tractare debebitis et conpletis celeriter uniuersis consentiente consensu decem mittere ad comitatum meum, ut prudentiae uestrae prioribus litteris intimauimus. praedicti enim poterunt omnibus, quae eisdem Orientales proposuerint, respondere

uel tractare de fide, ut exitu competenti omnis quaestio terminetur et ambiguitas sopiatur. quae cum ita sint, aduersus Orientales nihil statuere uos oportet. aut si aliquid uolueritis contra eosdem praedictis absentibus definire, id quod fuerit usurpatum, inrito euanescet effectu. non enim ullas uires habere poterit definitio, cui nostra statuta testantur iam nunc robor et copiam denegari. quae cum ita sint, moderatione religionis uenerabiles antistitibus consentanea debetis ueneranda perficere, ut id, quod religio postulat, explicetur et, quod audiri prohibet ratio, nullus usurpet. diuinitas uos seruet per multos annos, parentes. EXPLICIT. DATUM V. KAŁ. IUNIAS EUSEBIO ET VPATIO CONSS. [*]( 1 statuta Fed istatuta A instituta Cy 2 non enim] noenim A geminari] examinari susp. Cou 3 iudicabit Cy iudicauit A crebra S1S2 Cou creba (a eras.) A rebus CFab 5 dare Cou 6 discurrety discurrit A 7 seruauitur A, 8 de Fed de rebus Cou ne AT nec Fab de huiusmodi idem quod de talibus rebus cunctis Cy cuncti A sectanda Cou sectando A commoucrit (sc. sinceritas uestra)] commonuerit Cou 9 ista y ita A debct] add. ita y longius om. CFab 10 aliquit A 11 uos] hos ACm1 12 debetis Cou 19 praedictis Cy praeditis A fuerit (t eras.)A 20 euanescet y euanescit A effectu A ullas ex illas Cml illa Cm2y 21 robur Cm2y copiam Cou cupia A 22 uenerabilibus y 24 audere susp. Cou ratio] C in mg., om. Cou 25 parentur A DATUR V (sic, non VI) KAŁ (K ex R) etc. A datum VI. kal. C K. (= carissimi) datum VI. kal. y, )

95
IX.
INCIPIT DEFINITIO HABITA AB OMNIBUS CATHOLICIS EPISCOPIS, PRIUSQVAM PER TERRKNAM POTESTATEM TERRITI HERETICORUM CONSORTIO SOCIARENTUR IN CONCILIO ARIMINENSI. [*]( Ex actis syn. Ariminensis (359). Cou VII 3-4 Definitio homousianorum. )

(3) Sic credimus placere omnibus posse catholicis a symbolo accepto recedere nos non oportere, quod in collatione apud omnes integrum recognouimus, nec a fide recessuros, quam per prophetas a deo patre per Christum dominum nostrum docente spiritu sancto et in euangeliis et in apostolis omnibus suscepimus, et per traditionem patrum secundum successionem apostolorum usque ad tractatum apud Nicheam habitum contra heresim, quae tunc temporis exurrexerat, posita nunc usque permanet. quibus om- 2 nibus nec addendum aliquid credimus nec minui posse manifestum [*]( 2 Ediderunt definitionem secundum Fab uel Cou Baronius ad a. 359 n. XVI sq., Binius I 478, Ed. regia III 192, Labbe-Cossart II 795, Hardouin I 711 nq., Coleli II 897 sq., Mansi III 298 sq. 3 DEFINITIO) add. catholica y 4 TERRAENAM A 7 nos recedere Cy 10 tert. et] ut ACm1y 11 traditione A n positā ACml positum y )

INCIPIT PRAEFATIO.

Placitum est in concilio habito, in quo credimus posse placere omnibus catholicis, [ut] a symbolo accepto recedi omnino non debere, quod in conlatione aput omncs integrum recognouimus, nec a fide nos recessuros, quam per prophetas a domino deo patre per Christum dominum nostrum docente spiritu sancto in euangelio et apostolis omnibus suscepimus per traditionem patrum secundum successionem apostolorum, quae aput Niciam tractata [sunt] contra hereses, quae eo tempore surrexerunt, proposita est (et) nunc usque permanct. quibus a nobis omnibus nec addendum aliquid credimus nec minuerc posse manifestum est. placuit ergo nihil nouum fieti, substantiae\' quoque, quod 2 [*]( J = Cod. Bodleianus e Mus. 101 s. VII (f. 62v). ) [*](lus = G. Voellus et H. lustellus, Biblioth. iuris can. 1 (1661) 304. ) [*]( 17 ut] J lus, del. Eng symbolo Fed sinodo J lus 18 quam Fed quae J his 19 nostrum] n J, om. Ius 21 successionem Fed traditionem J sunt del. Fed (in) tractatu contra—proposita nunc Eng 22 proposita Fed praepo-. situm Jlus et add. Fed 24 nihi J fieri nouum Ius substantia J quoque om. lus )

96
est. placet ergo nihil nouum fieri, \'substantiae\' quoque nomen et rem, a multis sanctis scripturis insinuatum mentibus nostris, optinere debere sui firmitatem. quam rem cum suo nomine ecclesia catholica eunt doctrina deifica semper confiteri et profiteri consueuit. [*]( 2 insinuatam y )

Graeci dicunt \'usiam\', nomen quidem in multis sanctis scripturis insinuatum mentibus nostris obtinere sui debere firmitatem * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * [*](6 scribturis J 7 fimiitatcm add. Fed )

Textus narratiuus.

Huic definitioni omnes in unum catholici conspirantes suscripserunt. (4) eodem in concilio postquam statutum est nihil debere paternam minui traditionem, etiam, qui contra hanc ueniebant, omnium in unum conspirantium spiritali uoce sunt damnati. cuius tractatus hoc est exemplum.

EUSEBIO ET YPATIO CONSS. XII. KAL. AUGUST. [*]( Damnatio haereticorum. )

Cum apud locum Ariminensem episcoporum synodus fuisset collecta et tractatum fuisset de fide et sedisset animo, quid agi deberet, Grecianus episcopus a Calle dixit: \'Quantum decuit, fratres carissimi, catholica synodus patientiam habuit e piam ecclesia totiens (se) [*]( -9 In A texlus narratiuus jalso scriplura continua cum Definitione contunclus est 15 Ediderunt damnalionem secundum Fab uel Cou liaronius ad a. 359 n. XVII Hardouin I 711-714, Culeti II 898 sqMansi III 299 16 EUSEUIO .1 18 collecta Cy collectus A 20 decuit (nooafjxov) Cou dicunt ATC Fab 21 piaml add. se COli pia-totiens exhibuit (sc. patientiam) Eng ecclesia Cou ecclesiam ACFab se add. Fed )

ΑΠΟΦΑΣΙΣ THZΣΥΝΟΔΟΥ.

Εωςπϱοση̄ϰον η̌ν xai δυνατόν, ἀδελϕοι τιμιώτατοι, ἡ ϰαϑολιϰὴ σύνοδος xai ἡ ayia ἐϰϰλησία τη̃ ίδίᾳ ύπομονη̄ xai ἀνεξιϰαϰίᾳ η̌νεγϰεν οὺϰ ἀγεννω̄ς[*]( 22 Texius graecus Iradilur apud Athanas. de syn. 11 (p = cod. Parisinus graecus 474 s. XI; s = cod. Basileensis graee. A. III. 4 s. XIV ; Jlau = ed. 1777 24 ὰγενω̄ς s )

97
exhibuit iuxta Ursacium et Ualentem, Germinium, Gaium, qui totiens mutando, quod crediderant, omnes ecclesias turbauerunt et nunc conantur hereticum animum suum inserere animis Christianis, subuertere enim uolunt tractatum habitum apud Nicheam, qui positus est contra Arrianam heresim et ceteras. adtulerunt uobis praeterea conscriptam fidem a se, quam recipere nos non licebat.

iam quidem heretici antehac nobis pronuntiati sunt et multis diebus est conprobatum. quos et ad nostram communionem non admisimus uoce nostra damnantes eos praesentes. nunc iterum quid uobis placet, iterum dicite, ut singulorum suscriptione firmetur\'. uniuersi episcopi dixerunt: \'Placet, ut heretici suprascripti damnentur, quo possit ecclesia fide inconcussa, quae uere catholica est, in pace perpetua permanere\'. EXPLICIT. [*]( 1 iuxta] erga Cou 6 a se fidem Cy 7 ante ac A pronuntiati Cy pronuntiate A 11 suprascripti] s̄s̄ AC )

Οὐϱσάϰιονϰαὶ Οὐάλην xai rdiov xai Γεϱμɭνιον xai Αὐξέντιον ̇ οι̉τινες ἄλλοτεα̌λλαϕϱονοῡντεςπάσαςτὰςἐϰϰλησίας συνετάϱαξν, olϰαὶvrvἐπιχειϱη̄σαιτετολμήϰασιν τὸν αίϱετιϰὸνλογισμὸντη̣̄ TWV ὀϱϑοδόξων πίστει συνάϕαι ϰαὶ διαλῡσαι τὴν iv Νιϰαία̣ σύνοδον, η̑τις ύπάϱχει τη̄ τω̃ν \'Αϱϱιανω̄ν αίϱέσαι, ε̌ξωϑεν ɭδίαν τινά ϰαὶ ὰλλοτϱιωτάτην τη̄ς ἁγιωτάτης ἐϰϰλησίας συγγϱαϕει̃σαν nlortv πϱοσϕέϱοντες, η̑ντινα ήμα̃ς δέξασϑαι ἀϑέμιτονἡγησά- μεϑα. ἔϰπαλαιγὰϱοὐτοιαἱϱετιϰοὶ ovre; xai τὰναντία ϕϱονοῡντες ϰαὶ[*]( I )νῡν ἀπεδείχϑησαν. ου̑ς πϱὀςτὴνἡμετέϱαν ϰοινωνίαν συνελϑεῑν οὐϰ ἐπιτϱέπομεν rrj ἰδία̩ ϕωνη̄ παϱόντας αὐτοὺς ϰαταϰϱίνοντες ϰαὶ ϰαϑαιϱοῡντες. νῡν τοίνυν, ὄπεϱ doxei, ἀποϕήνασϑε, Iva ἑνὸς ἑϰάστου ἡ γνω̃σις ἐϰτη̄ςὑπογϱαϕη̄ςείηβέβαιος. ὁμοϑυμαδὸν oi ἐπίσϰοποι ϕάσϰομν ̇ \'Oi πϱοειϱημένοι ἐχϑϱοὶϰαϑαι- ϱεϑω̄σιν, tva ἡ ϰαϑολιϰὴ πίοτις iv εἰϱήνη̣ διαμείνη ̓. [*](14 γεϱμήνιον ps 17 nvvodov pa. c. 20 τάν̣αντɭα p 21 ἐπιτϱέπο∗μεν p 22 ϰαταϰϱίνοντες Mau ϰαταϰϱίναντες ps )[*]( LXV. Hilari.. pars 4. F«der. )[*]( 7 )

98
SERIES B.

Praefatio. Cou I

I.

Sancto spiritu plenus Paulus apostolus ad Corinthios ita loquitur: manet autem fides, spes, caritas. magnum consummandae ueritatis sacramentum ita triplici humani sensus affectione conplectitur. reliquarum autem rerum siue officia siue dona, in quibus nunc pro parte uersamur, abolenda significat, cum aduentu domini nostri Iesu Christi caelestis concilii perfectio inueniatur. corruptione enim nostra in aeternitatis gloriam transformata hoc,

quod nunc esse aliquid creditur, non erit, quando tribui coeperit, quod, cum est, semper aeternum est. uerum fidei, spei, caritatis hoc meritum est, ut mortis debito corporibus dissolutis semper maneant nec umquam desinant et, cum omnia in homine pro parte sint, haec tamen sola perfecta sint. nam siue prophetiae abolebuntur siue linguae cessabunt siue scientia destruetur, tria illa superiora perfectionem inmutabilem consequuntur et nihil aut extrinsecus mutuabuntur aut ultra, quam optinent, uberius adquirent. cum enim prophetias et linguas et scientiam ueritas absoluta depellit, fidem, spem, caritatem, capessendae aeternitatis traduces et patronos, ipsa, sicuti erunt, aeternitas [*](4 1 Cor. 13, 13 7 cf. 1 Cor. 13, 10 14 I Cor. 13, 8 ) [*]( 1 SERIES B] ct. p. 43, 1 not. 3 praem. lilulum INCIPIT LIBER SECONDUS (sc̄ι Cp. c. SANCTI Fab, C add. sc̄ι. sic in Indice in mg.; uoces Liber sFi hilarii pictauiensis episcopi reuera habentur in indice cod. A; Cou praem.: FRAG- MENTA EX LIBRO SANCTI) HILARII PICTAUIENSIS PROUINCIAE AQUlTANIAE, IN QUO BUNT OMNIA, QUAE (quaeue U) OSTENDUNT (qua ratione add. Fed in Studien 1 127, quando add. Savio in Punti controversi della questione del papa Liberio [1911] 91) UEL QUOMODO, QUIBUSNAM (QUIBUBDAM 4) CAUBIS, quibus instantibus sub imperatore constantio factum est ariminense concilium contra formellam nicheni (nechenū A) tractatus, qua uniuersae hereses conpressae (compressae coni. Cou conpraehensae AC, u. Studien 1 128) erant, sci hilari (s. hil. om. Cmly; ATCy; de origine huius tiluli u. Studien I 128 4 manent Cm\'2 charitas magnum cons. uer. sacramentum. ita Fab consumande A 5 itaj quo Cm2 triplicem Fab affectione COli affeccione A affectionem CFab 6 conpletitur A 9 corruptione A nostram A 10 aliquid esse CCou 11 uerum y utrū A charitatis C caritas A 12 debito] merito Cml 13 pro y prae A 14 prophetiae C prophetia A 17 mutabuntur y 18 obtinenty optinunt A obtinuit TC 19 capessenda A 20 traduces et Cm2 traduceret ACm1 sicuti ipsa Cy )

99
adprehendet.

ct singularum quidem rerum idcm beatus apostolus merita exigui honoris sui (ui) distinxit, ut intellegi promtum esset ceteris profectu augumenti caelestis abolendis non exiguo honoris sui fructu tria haec sola esse, quae maneant quidem.

Igitur deus iustitiae praemiis muneratur creditus ab ignorante,, quod deus sit. atque ob id Abraham fides prima iustificat et Cananae filiam silentio dominum temtantis matris fides saluat et credentibus in nomine eius potestas in Iohanne tribuitur, ut ex deo nati sint. magnum est fidei meritum et perfecta credentibus deo beatitudo, per quam genitis in corpore, (in) iniquitate, in aegritudine et iustitia et sanitas et ortus ex deo est.

spes uero amoenitatem uitae mundialis et bona saeculi quiescentis in his, quae a deo disposita confidit, exsuperat praesentium damno futurorum lucra meritura: quam dominus tali praemio muneratur: omnis, qui reliquerit domum uel fratres uel sorores aut matrem aut filius aut agrum propter nomen meum, centumpl 1 um accipiet et uitam aeternam possidebit. egregia uirtutum dei testis fiducia expectationis suae, praesentia quaeque ut nulla et incerta despiciens, futura uero ut aeterna et praesentia adprehendens!

sed quamquam mansurae fidei, spei, caritati parem gloriam idem apostolus tribuat et aequaliter inuiolabiles eas esse significet, caritatem tamen praestare ceteris superioribus indicat. per hanc enim quodam uinculo deo suscepti amoris adnectimur fitque indiuidua ab eo uoluntas nostra semel nomini eius caritate pietatis infusa, a qua non gladius, non fames, non nuditas separabit, per quam ira, aemulatio, [*]( 5 cf. Hebr. 11,0 (i d. Rom. 4, 3. 9 7 cf. Matth. 9, 20-22. 15, 22—28 8 cf. Ioh. 1, 12 14 Matth. 19, 29 21 cf. 1 Cor. 13, 13 25 cf. Rom. 8, 36 ) [*]( 1 apostulus A 2 morita] add. ratione Cou ui add. Eng 3 profectu St Cou profecia A prophptia TCFab augmenti Cy 4 fructQ A essey esset A essent (\' quidem] quandoquidem Cm2 eadem susp. Cou 5 praeuius numeraturS1Cou primus numeratur C a.c., Fab creditus C credimus A 6 adq. obit A 7 Chananaeap y temptantis Cm2 temtante A fidesaluat A -10 corporis Cm2 alt. in prnem. Cou 11 sanctitas Cm] hortus A 12 mundialis y nntndi aliis C mundialiis A bona y bona A quiescens coni. Cou disposi∗ta A 14 praemi.o A 16 matrem Cy matres A filius A 17 centuplum Cy 18 possedebit A 19 quequae A 20 sed y et A 211 caritatis A tribuet ACm1 22 caritate A 23 indicat C Cou iudicat AFab 26 separauit ACml ) [*]( 7* )

100
ambitio, iniquitas, luxus, cupiditas conprimuntur. atque idcirco, cum maneat fides, spes, caritas, maior horum est caritas, per quam admixtos insecabili in dei nomine affectu nulla uis saecularium motuum aut dissoluit aut diuidit.

Et huic tantae, tam graui apostolicae auctoritati ego quoque inter ceteros, si quid mihi post eos loci est, testimonium reddo per

hanc caritatem repositam nobis ante tempora saccularia in caeli spem adsumtis. et nomini dei ac domini Iesu Christi adhaereo iniquorum societatem et infidelium consortium respuens, cum quo florere bonis saeculi, otio domestico frui, commodis omnibus redundare, familiaritate regia gloriari et esse falso episcopi nomine, singulis uniuersisque et publice et priuatim in ecclesiae dominatu grauem effici par ut ceteris potestas dabatur, si modo ueritatem euangelicam falsitate corrumperem, conscientiae reatum blandimento ignorantiae consolarer, iudicii corruptelam excusatione alieni arbitrii defenderem, hereseos piaculo non fide mea, quae utique esset obnoxia, sed simplicitate ignorantium non tenerer, probitatem sub difficultate publicae intellegentiae mentirer.

haec enim (in) simplicitate cordis per fidem et spem Christi caritas manens non tulit. et cum ab apostolo accepissem: non enim accepimus spiritum formidinis, et cum de domino dicente didicissemus: omnis, qui confitebitur me coram [c u m] hominibus, e t ego confitebor cum coram patre meo, qui est in caelis, et per eundem dictum esset: beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum; beati estis, cum uos maledicent et persequentur et dicent omne malum aduersum uos propter iustitiam; gaudete et exultate, quoniam merces uestra [*]( 2 cf. 1 Cor. 13, 13 20 cf. Rom. 8, 15. II Tim. 1, 7 22 Matth. 10, 32 25 Matth. 5, 10—12 ) [*]( 3 motu A 5 auctoritatis A 7 caelis ACml S adsumsit ACrnl 10 bonis saeculi coni. Cou nobis seculi ACml nobis in saeculo Cm2 14 falsitatem A 1(1 fide mea ACml esset y esse A 17 difficultatē ACml 18 in add. Cou simplicitate Cou simplicitate ATC 21 cum de domino Cou cum dno de A de om. C 23 cum del. Cy 28 persequentur C persecuntui A )

101
copiosa est in caelo, non potui praeferre ambitiosam in reatus silentio conscientiam iniuriosae pro dei confessione tolerantiae.

Proferre igitur in conscientiam publicam opus temto graue et multiplex, diabolica fraude perplexum, hereticorum parte subtile, dissimulatione multorum ac metu praeiudicatum, locorum, in quibus gesta res est nosque agimus, disparatione peregrinum, tempore antiquum, silentio nonum, pridem simulata rerum pace praeteritum, proxime impia fallacissimorum hominum calliditate renouatum hocque, quo etiam in Romani imperii negotiis quies carpitur, rex angitur, palatium feruet, episcopi circumcursant, officiales magistri uolitant, aduersus apostolicos uiros officiorum omnium festinatione turbatur. ita ubique agitur, trepidatur, instatur, ut plane iniquitatem huius adsertionis optinendi labor et cura prodiderit.

enimuero uersari in sermone hominum iam diu memini quosdam sacerdotum dei idcirco exulare, quod in Athanasium sententiam non ferunt, et hic error prope omnium mentes occupauit, ut sub nomine eius non satis unicuique eorum dignam causam suscepti exilii arbitrentur.

Praetermitto autem, licet potissima regi sit deferenda reuerentia — quia enim a deo regnum est —, non tamen aequanimiter iudicium eius episcopalibus arbitriis admitti, quia Caesaris (\'Caesari, deo autem reddenda, quae dei sunt. taceo imperatoris sublata causae cognitione iudicium, non queror extorqueri de absente sententiam, quamuis apostolo dicente: ubi fides est, ibi et libertas est pati istud simplicitas sacerdotalis non debeat; sed haec, non quia contemnenda sunt, uerum quia his grauiora sint subiecta, praetereo.

quamquam enim ex his, quibusque in terris gesta sint, cognosci potuerit longe [*](3 sq. cf. Phoebad. c. Arrianos 1 21 cf. Luc. 20, 25 24 cf. II Cor. 3, 17 ) [*](1 perferre Fab ambitiosam Cou ambiciosa ATC ambitioso Fab reatu CFab \'5 metum ACml 6 disparatione Cm3 desperatione ACmly 8 callidatate A 9 hocque, quo y hoc quod qui ACml hoc quo uel hoc quia Cm2 (renouatum.) hoc quoque Eng 11 omnium y numinu A 13 labore ACml 10 A in mg.: Idõ sacerdotes di exulauant qd scm athasiu noleuant damnare referenda γ 20 ei A 24 sententia ACml 28 ex his quibusque Cou (sed susp. ex his, quae quibusque) ex his quibusue AC ex aliquibus quaeDuchesne et Wilmart (Rev. Bénéd. XXV [1908] 228) quibusque = quibuscunque in terris] Biterris Duchesne et Wilmart l. c. )

102
aliud agi, quam existimabatur, tamen propensiore cura rem omnem hoc uolumine placuit exponere. raptim enim tunc haec per nos

ingerebantur, corruptio cuangeliorum, deprauatio fidei et simulata Christi nominis blasphema confessio. et necesse fuit in eo sermone omnia esse praepropera, inconposita, confusa, quia, quanto nos inpensiore cura audientiam quaereremus, tanto illi pertinaciore studio audientiae contrairent.

Incipiam igitur ab his, quae proxime gesta sunt, id est ex eo tempore, quo primum in Arelatensi oppido frater et comminister meus Paulinus, ecclesiae Triuerorum episcopus, eorum se perditioni simuiationique non miscuit. et qualis fuit illa sententia, exponam,

a qua referens uoluntatem indignus ecclesiae ab episcopis, dignus exilio a rege est iudicatus. atque hoc ita fieri non rerum ordo, sed ratio ex praesentibus petita demonstrat, ut ex his primum confessio potius fidei quam fauor in hominem intellegatur, ex quibus in eum, qui adsensus his non est, coepit iniuria.

Atque hoc etiam non inutiliter admonebo, ut ad omne hoc uolumen diligens intentio adhibeatur. omnia enim sunt et separanda temporibus et distinguenda iudiciis et secernenda personis ot uerborum diiudicanda uirtutibus, ne forte tot epistulis, tot

synodis tunc frequenter ingestis pernicioso ante finem fastidio expleatur. agitur autem in his, quae cognitio dei expetenda sit, quae spes aeternitatis, in quo perfecta ueritas statu haereat. et cum tam grauis rei negotium tractetur, oportet et unumquemque his modo curam cognoscendis rebus inpendere, ut iudicio deinceps proprio consistens opinionem non sequatur alienam. EXPLICIT. [*]( 2—7 cf. Hilar. c. Constant. 2 3 sq. cf. ep. synodi Sardicensis Benigni-I jica 3 (infra p. 183, 10. 11. 15) ) [*]( 1 curarem ACml 2 raptim Cm2 raptum .4 5 quia quae A 6 inpensiore cura y inpensiores curae A pertinatiores A, Ca.c. 8 ex om. Cy 9 quo y quod A 10 Treuirorum y A in mg.: Incipo narrare que iesta sunt de sco paulino ep̄ο 11 illi Fab ecclesia Eng 15 fauor in hominem Cou pauor in homine ACFab hominem sc. Athanasium 16 coepit iniuriafed coepit iniuria A cepit iniuriam SICy 19 distingenda A 21 ingestis Eng (cf. l. 3) ingentis A iniectis Cy 22 expectanda Fab 25 cognoscendia Cy cognoscentis A )

103
II.
Fragmentum apologeticum defendens Athanasium. INCIPIT EXEMPLUM EPISTULAE SVNODI SARDICENSIS AD UNIUERSAS ECCLESIAS. [*](Cou II Epist. syn. Sardiensis Occidentalium (348/4)).

Multa quidem et frequenter ausi sunt Arriani heretici aduorsus seruos dei, qui fidem rectam et catolicam custodiunt. [*]( 2 Ediderunt epixtulam secundum textum Coli. Antiar. Par. Labbo-Cossart II 679-684, Hardouin 1 661—667, Coleti 11 711—716, Mansi 111 69—74; de reliquis editoribus 14. Praef. 11 A 4 et Studien 1 33 6 adulteri I na A )

sancta synodus secundum dei gratiam aput Sardicam collecta ex Roma, Hispaniis, Galliia, Italia, Campania, Calabria, Africa, Sardinia, Pannonia, Moesia, Dacia, Dardania, altera Daria, Macedonia, Thessalia, Achaia, Epiro, Thraria, Europe, Palestina, Arabia, ubique episcopis conministris catholicae et apostolicae ecclesiae, dilectissimis fratribus.

1. Multa quidem et saepius ausi sunt Arriani aduersus seruos dei fidem seruantes rectam. adulterinam enim submittentes dortrinam orthodoxos perse-,. [*](W = cod. Ueronensis LX s. VII. ) [*](Bal = ed. Ballerini (S. Leonis Opera III 51)8 sqq.). ) [*]( 7 Textus cod. W translatus est ex textu graeeo (cf. Praej. II A 3 et Studien 1 21), qui differebat quidem a textibus Athanasii et Theodoreti, sed textui Theodoreti ualde similis erat sardacam W de prouinciis, ex quibus episcopi conuenerant, u. Studien II 64 sqq. 8 italię W campanie W calabrię W 9 epero W 10 Europe falso pro Rodope (cf. Bal et Studien 11 66 sqq.) arbia W ubiqueJ praem. uniuersis Bal, sed cf. textum graec. 12 multam W )

\'H dyia σύνοδος ή ϰατὰ ϑεοῡ χάϱιν ev Σαϱδιϰη̣̃ ουναχϑεῑοατοῑςάπανταχοῡὲπισϰόποις xai ουλλειτουϱγοῑς τη̄ς ϰαϑολιϰη̄ς ἐϰϰλησίας ὰγαπητοῑς ἀδελϕοῑς ev ϰυϱίω̣ χαίϱειν.