Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

ad concilium redeunt eiusque crimina, quae ab accusatoribus obiciebantur, suo testimonio uera confirmant. unde 〈in〉 praesentem Athanasium dignam pro criminibus sententiam dicunt. propter quod de Tyro fugiens imperatorem appellat. audit etiam imperator. quique interrogatione habita omnia eius flagitia recognoscens sua ilium sententia in exilium deportauit. his ergo ita cedentibiis rebus cum Athanasius damnatos digne in exilio haberetur ob meritum facinorum suorum sacrilegus in deum, in mysteria sacra profanus, in basilicae demolitione uiolentus, in episcoporum exitiis innocentiumque fratrum persecutione horrendus, ab omnibus episcopis in reiciendis malis seruatur auctoritas legis, canon ecclesiae et apostolorum sancta traditio.

Sed dum Athanasius post damnationem suam reditum sibi de exilio compararet, de Gallia ad Alexandriam post plurimum tempus aduenit.