Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Nec hoc propter bonum quoque iustitiae inquirunt. non enim ecclesiis consulunt, qui leges iuraque diuina (ac) ceterorum decreta dissoluere perconantur. propterea hanc nouitatem moliebantur inducere, quam horret uetus consuetudo ecclesiae, ut, in concilio Orientales episcopi quidquid forte statuissent, ab episcopis Occidentalibus refricaretur, similiter et, quidquid Occidentalium partium episcopi. ab Orientalibus solueretur. sed hoc ex illo suo prauissimo sensu tractabant.

uerum omnium conciliorum iuste legitimeque actorum decreta firmanda maiorum nostrorum gesta consignant. nam in urbe Roma sub Nouato et Sabellio et l\'alentino haereticis factum concilium ab Orientalibus confirmatum est. et iterum in Oriente, sub Paulo a Samosatis quod statutum est ab omnibus est signatum.