Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Bonum mihi, quod humiliasti me. iniquitas licet superborum multiplicetur et cor eorum ut lac coaguletur, scit humiliationem tamen suam sibi propheta bonam esse, nouit in infirmitatibus perfici. bona omnis passio, bonae omnes tribulationes, per quas iustificationes dei cognoscuntur: ut peccantes humilitate emendet., ut delinquentes seueritate coerceat, ut ignorantes doctrina doceat. idcirco enim bonum sibi, quod humiliatus est, ait, quia per humiliationem iustificationes dei disceret. deliquit enim, priusquam humiliaretur, et humilitas ei bonum est, quia per eam iustificatio dei discitur.

Conclusit autem : bonum mihi lex oris tui super milies auri et argenti. non est simplex conclusionis istius sermo. suffecerat enim ad prophetae gratulationem dixisse: bonum mihi est lex tua. sed cum ait: lex oris tui, plus uoluit intellegi. locutus est deus per Moysen legem, locutus est per prophetas: sed haec lex dei est, non etiam lex oris dei. os autem dei est ille, qui et uirtus dei est, qui et sapientia dei est, qui et bracchium dei est, qui et imago dei est, deus scilicet et dominus noster Iesus Christus dicens: [*]( 9 II Cor. 12, 9. ) [*]( 1 et ex laote Cpb 2 auabibue V 8 lao mpr. scr. m. 1 R 4 est in meditatufe add. m. 2 V 6 mi R 7 sicut lac Cpb 9 infirmitatibus R eni infirmitatibus V 11 cognoscSntur C emendet ex defendet m. 2 V * 12 coercet V coherceat RCp 13 est atque per C est q( per p 14 delinquid C delinqui V priusqua R 15 humiliaretur et add. m. 2 V 17 conclusit = enim hoc modo V mi C 18 milia RpE confusionis V 19 ad ex a m. 2 V 21 dfis C legem om. V 98 oris i de corr. m. 2 V qui sapientia VRC 24 qui et bracchium — deus om. p(A) et bracchium di est add. m. 2 V qui om. V est imago di est corr. m. 2 V 25 scilicet dominus Cp(A). )

439
beati pa'uperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum , dicens: beati lugentes, quia ipsi consolabuntur, dicens: benedicite, qui uos persecuntur, et orate pro calumniantibus uobis. hanc legem oris dei bonum sibi esse propheta est: et bonum non cum conparationis et definitionis et modi numero, sed super milies auri et argenti. indefinitus hic sermo est. cum dicitur milies, quia indefinite bona est lex oris dei: ei conparatione uero rerum maxime in terris pretiosarum utilitatem bonorum eorum, quae a deo sunt statuta, significans.

IOD.

Manus tuae fecerunt me et parauerunt me et reliqua.

Commune iudicium est, inter omnia terrena dei opera nihil homine utilius, nihil esse speciosius: quia, etsi sint aliqua pulchra et ornata. magnitudinem quidem eius, qui ea tam decora genuerit, testantur, uerum speciei et ornatus et institutionis suae fructum ipsa non sentiunt. loquimur enim de his, quae humano subiecta conspectui sunt, scilicet de creatis in terra et mari et aere, et singulis quibusque generibus naturisque permixta sunt. pulchra haec; sed quod tandem in oceano aut terra aut caelo aut aere bonum, quae in his creata sunt, eo, quod talia creata sunt, consequentur? in homine autem quidquid est, sibi proficit. et hoc unum in terris animal [*]( 1 Matth. V, 3 sq. ) [*]( 3 consulabuntur V 4 calumniantibus uos Rb calnmniantibue e fostea add. pE ac persequentibus uos 7 milia pE et sic infr. 8 in- deffinitae Rl 9 in mpr. scr. m.lR 10 a supr. scr. m. 3 R signifioat pE postea C add. amen in Christo pb in Cbristo amen. — Explicit littera nona incipit littera decima feliciter V Finit R Finit Teth inoip. Ioth lit. X. V Fifi litta YIIII incip Ioth*litta X. p 11 Ioth VR 12 pparauernnt p plasmauerunt Rb om. e 14 etsi ex et m. 2 V 15 qui a V tam ex tan m. 2 V 16 decora ex decore m. 1 R genuerint V 18 quae ex que m. 2 V in terra — aere in marg. sup. add. m. 2 V qua 19 generibus naturisque generibus V generalibus naturisque C 510 haec 11 om. Cp 21 aetere V ihere C ethere p quae his V 22 eo quod — sunt add. m. 2 V sint pb. )

440
rationale, intellegens, diiudicans, constitutum est; horumque omnium generum, in eo sunt, nihil ad aliud aliquid proficit quam ut ipse et ceteris aliis et his, in quibus est natus, utatur: utatur autem ad cognoscendum uenerandumque eum, qui tantorum in se bonorum auctor et parens sit.

Ex quo magnum illud atque mirabile Salomonis dictum esse intellegetur, quod tale est: et uir misericors: uirum uero fidelem opus est inuenire. quid enim tam est, quidue tam ardui operis est quam inuenire eum, qui meminerit se secundum imaginem et similitudinem dei esse factum, qui diuinorum eloquiorum studio intentus rationem animae suae corporisque cognouerit et originem utriusque generis naturamque perceperit, ad quem denique finem haec institutio sua ortusque contendat? atque ob id magnum quiddam est homo. hoc enim nomen, ubi superius commemoratarum cognitione neglecta in uitia deciderit, amittit, indignus scilicet iam iudicatus homo nuncupari, et qui non secundum imaginem et similitudinem dei factus sit; sed secundum exprobrationes propheticas et euangelicas aut aut progenies uiperarum aut equus aut mulus aut uulpis ei nomen est, et proprietas ei nominis sui, ut ab innocentia sua exciderit, aufertur.

Verum qui studiosa fide doctrinam dei et praecepta scrutatus sit et per studium dignum se uelit. qui secundum imaginem et similitudinem dei factus sit, uti et ipse prophetae uoce poterit dicentis: manus tuae fecerunt [*](7 Provo XX. 6. ) [*]( 1 intellegendi iudicans sentiens V intelligendi indicans & sentiens (& supr. scr. 3) R 2 ad om. VRe aliut t' 6 et quo Tx aolo- I monis V 7 intellegitur C intelligitur p 8 inueniri rc 9 qd uetS R tardi V 10 qui ex quid R 15 nomen add. m. 2 V 17 admittit V etiam iudicatus r homo add. tn. 2 T. ei qui (ei in ro.v. m. 3) R et cum e 18 non oni. rCpE secundus V et similitudinem Dna. Cp sed R add. m. 2 V om. CpE cf. quae de h. I. et de interpunetione a me adhibita dixi Stud. 1889 p. 322 19 serpens ex semper m. 2 V 20 aequus R ecus V eois (' uulpes ('E 21 ubi de innooentia exciderit VCpE 22 auferetur Tx 25 uti ex ut m. 2 r 26 profeta V dicentis ex dioentes VR. )

441
me et prseparauerunt me. et in aliquibus codicibus ita scriptum deprehendimus: manus tuae fecerunt me et finxerunt me: da mihi intellectum, tua. et sine dubio non otiosum esse existimandum est, quod non satis erat prophetam dixisse: manus tuse fecerunt me, nisi adiecisset finxerunt uel prseparauerunt; sed honorem condicionis propheta intellegens specialem originis suae in hoc significare uoluit dignitatem. primum dicens: manus tuae fecerunt me.

In creatione mundi omnia uerbo effecta esse accepimus, cum dicitur: fiat lux, cum dicitur: fiat firmamentum, cum dicitur: et pareat arida, cum dicitur: germinet terra herbam pabuli seminantem semen secundum genus, cum dicitur: fiant luminaria in firmamento, cum dicitur: eiciant aquae reptilia animarum uiuarum. ergo omne, ex quo uel in quo mundi totius corpus est, originem sumit ex dicto et subsistere in id, quod est, ex uerbo dei . uerum de homine ita deus locutus est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. differt itaque natura et origo hominis ab uniuersse creationis: et proprie de eo ante tractatur et confirmatur, ut fiat, cum cetera sine quadam consilii sententia esse sint iussa. habet ergo primam hanc origo hominis dignitatem, quod ei proprium fuit de se ante tractari.

Verum et in hoc praesenti prophetico dicto ingens humanae originis priuilegium continetur. non enim manus domini pecora et aquatilia et uolatilia fecerunt: nusquam istud [*]( U Gen. I, 3 sq. ) [*](finxerant 1 praeparauerunt R parauerunt V 2 depraendimus P 8 finxerunt ex pinxerunt tn. 2 V me om. p. ut discam RCpE cf. Sabatier 11, 239 6 nisi et V finxerunt me uel V parauerunt C 7 propheta — suae om. V 10 aocipimua C 18 erbam R 14 firmamentum VI 18 d3 add. m. 2 V 20 naturae origo R 21 ante et tractatur et pE ante et tractator ad V 22 concetera <x sententia ex sententiam m.1 V 23 pri- I mum Cpb hanc om. V 96 origini corr. m. 2 V dflii ex di corr. m. 2 V 27 istut K ) .

442
tradiderunt. egregium hoc itaque et praeclarum in homine est, quia a ceteris dignitate operationis excipitur. de confirmatione autem caeli ita quodam in loco legimus: ego manu mea firmaui caelum. ergo operationi hominis istud elementum, cum idipsum manu dei firmatum esse memoratur? sed quamquam caelum manu, homo tamen manibus. praestat ergo officio unius manus duarum operatio: et id, quod ad confirmationem satis est, in hominis condicione non sufficit. intellegendum autem est, cur manibus propheta se factum esse dicat, neque solum factum, sed etiam figuratum uel praeparatum.

Ceterorum omnium elementorum creatio eo ipso in tempore et instituta et effecta est, quo subsistere iubebatur, neque inchoationem eorum et perfectionem tempus aliquod discernit; nam consummationem inchoatio in eo, quod est , percepit homo uero, cum internam et externam in se naturam dissonantem aliam ab alia contineat et ex duobus generibus in unum sit rationis particeps constitutus, duplici est institutus exordio. primum enim dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; dehinc secundo: et accepit deus puluerem de terra et hominem.

Primum opus non habet in se adsumptse aliunde alterius naturae originem. incorporale est, quidquid illud tum de consilii sententia inchoatur: fit enim ad imaginem dei. non dei imago, quia imago dei est primogenitus omnis creaturae; sed ad imaginem, id est secundum imaginis et similitudinis speciem. diuinum in eo et incorporale condendum, quod secundum imaginem dei et similitudinem tum fiebat: exemplum scilicet [*](3 Esai. XLV, 12 (LXX). 18 Gen. I, 26. 20 Ibid. II, 7. ) [*]( 1 tradideP Cp tradidere E 2 a om. R 4 istut etut elementfi corr. m. 2 V 7 officium V manus om. V quod confirmatione C 8 in add. tn. 2 V 9 qur R cur — dicat om. V 11 ceterarum V1 in om. pb 12 subaisteret V1 18 looationem VC et sic in seq. 14 per = cepit (e ex i m. 3) R 16 alia ab alia R 17 rationum V constitutus ed. post Basii. 1550 constitutum VRCpa eat constitutus V 90 scdm p acceperit V1 28 illut V tum om. e 26 ad nupr. tcr. m. 1 R dei id est Cpb )

443
quoddam in nobis imaginis dei est et similitudinis . est ergo in rationali et incorporali animae nostrae substantia primam, quod ad imaginem dei factum sit. secundi uero operis efficientia quanto differt ab institutione prima? deus terra accepit. nam sumitur puluis, et terrena materies formatur in hominem uel praeparatur et ex alio in aliud opere ac studio artificis expolitur. primum ergo non accepit, sed fecit: secundum non ut primum fecit. sed accepit et tum formauit uel praeparauit.

Utrumque autem intellegi recte potest, quia utrumque scriptum deprehendimus: ut formauerit in id, quod est, corporis scilicet speciem. uel in id, quod dicitur: et inspirauit in eum spiritum , et factus est homo io animam uiuentem. inspirationi ergo huic praeparatus siue formatus est, per quam natura animae et corporis in perfectionem quodam inspirati spiritus foedere contineretur. scit in se duplicem beatus apostolus Paulus esse naturam, cum secundum interiorem hominem delectatur in lege et cum aliam in membris suis uidet legem. se captiuum ducat in lege peccati. quod ergo fit secundum imaginem dei, ad animi pertinet dignitatem. quod autem formatur ex terra, speciei corporis primordium est. et quia uel locutus ad alterum deus intellegitur, cum dicit: faciamus hominem, uel triplex cognoscitur hominis facti formatique perfectio, cum et fit ad imaginem dei et formatur e terra et inspiratione spiritus in uiuentem animam commouetur, idcirco manibus se [*]( 12 Gen. II, 7. 17 Rom. VII, 22 sq. ) [*]( 1 in add. m. 2 V et similitudinis add. m. 2 V 2 hac ex hoc m. 2 V et corporali C substantia qui primil V 8 ad add. m. 2 V 4 primi coni. Bened. 5 accipit pb 6 alia (' aliut V 7 ac ex a m. 1 V 8 secundo VRC ut om. VR tunc pb, om. e 11 deprehenditur V in it C 14 inspiratione R inspirationis C 15 naturam V in om. Cp 16 contineret p 17 apis paulus R apostolus V paulus CpE cf. p. 447, 7 19 in legem peccati VCpe 20 dei imaginem C 21 ex terra specie C 22 corporeae V et corporiB C naturaequae a VRl naturae q; C 94 praeformatique Cpb 26 et fit tx fit m. 2 V et fiat R e ex et m. 2 V inspirationesin spiritus V 26 in uiuente anima V & idcirco R. )

444
factum et formatum, non manu tantum propheta testatur, quia in constitutione sua et non solitarii tantum et eadem triplex fuisse docetur operatio.