Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dehinc sequitur: in saeculum non obliuiscar iustificationum tuarum, quia in ipsis uiuificasti me. scit propheta secundum apostolum finem legis esse Christum, in qua iustificationum obseruatio constituta est, scit et in credituris legem esse , scit et iustum ei fide uiuere, scit et legem spiritalem esse, scit, quod qui ea, quae in lege sunt, fecerit, - uiuet, et idcirco ait: in um non obliuiscar tuarum; quia in ipsis uiuificasti me: ut, quamquam fides euangelica finitis legis sit operibus praedicanda, iustificationum legis tamen. quae sibi initium sit, inmemor non sit, quia legis iustificatio iustificationis fideique sit.

Constanter uero, cum sibi nulla iustificationum dei subrepere possit obliuio, id, quod consequitur, est professus dicens: tuus sum ego, salua me: quia iustificationes tuas exquisiui. non omnibus uox professionis istius conpetit, et rarus quisque est, qui se dei audeat dicere. audebit sane ille, qui dixit: mihi uiuere Christus est, et mori lucrum et: uiuo iam non ego, uiuit autem in me Christus. [*]( 3 Pe. I, 1 eq. 27 Phil. I, 21. 28 Gal. II, 20. ) [*](1 forsitam V forte RC in humiliatione (p ex corr.) mea RCp o beatiotodine V 2 iam om. Cpb 4 stetit et reliqua omiasis et in cathedra — nocte Cp 6 ac nocte RE 7 quisque V quisq; Cp in dei lege VCp 8 qua C quia pb 11 iustificationes tuas R 18 quo R scit et in ex scit in m. 2 V 14 euangeli = a (eras. c) R euuangelio (euuangeliis in diuogrophia) V pedagogam VR 15 quod quia quae C 16 uiuet = = et R 19 operis F1 iustificationenr V tamen ex si tamen m. 2 V 28 sequitur Cp rpfatus p 95 exquieibi V 26 audebat C 27 mihi uere C. )

464
et qui huius fidei erunt similes, non inpudenter, quod dei sint, confitebuntur. uox ista est animae deo semper intentae; opus istud est . inmobilis, ieiunii , largitionis . quomodo enim se dei esse profitebitur in libidinem calens, in iram mobilis, in auaritiam sollicitus, in ebrietatem sitiens, in gloriam saeculi inanis? horum potius erit iste, non dei. in quo enim haec passionum uitia abundabunt, quomodo non eorum erit, quibus seruiet? plures gentium dii: sed unus Paulo deus, ex quo omnia, et unus dominus noster Iesus, per quem omnia. constanter ergo propheta, cui soli seruit, quod suus sit, confitetur: et quia suus sit, ut saluetur, orat. suus autem per id est, quia iustificationes eius exquirat. aliis quaerentibus gloriam mundi, aliis agros, domos, pecuniam, ille iustitias dei exquirit et, quod dei sit, gloriatur.'

Est autem in istiusmodi pios ac religiosos uiros ingens odium inreligiosorum. et scit propheta, uel saeculi hominibus uel diabolo et ministris eius eum, qui se dei profitetur, esse . hoc etiam consequenti uersu docet, quo ait: me exspectauerunt peccatores, ut perderent: intellexi. diabolo uel ministris eius pugna est, omnem gloriam uiri fidelis auferre et eum non ex portione dei sinere esse, sed in damnationis suae consortium adsumere. longo itaque ac diutino proelio contra fidem prophetae dimicatur. sed memor ille mandatorum dei et testimonia eius intellegens restitit atque permansit. neque aliter spem eorum, qui perditionem suam expectabant, elusit, quam quod sibi in testimoniis dei intellexit esse doctrinam. arduum autem atque [*]( 2 est add. m. 2 V animae d5 ex animano corr. m. 2 V deo om. R 3 istud est ex iatu m. 2 V 4 esse om. V 7 iste nomen dei R 8 quomodo eni non V seruiat V 9 dii ex do m. 2 V sed paulo teste unus C 10 Ieeus Chrietus Cp 11 sernit ex sernut m. 2 V 14 iustitiam p exquirit om. C 19 piHm R pero = sum (ienur. e) p peroBum C(A)b hic V qui ait V ante me exspectauerunt in Y legitur odiom sum 20 perderent me RCE 21 tua domine intellexi E intellegi F1 pugnam et V 28 damnationem V 24 dicatur F1 25 eius om. p. )

465
difficile est intellegere dei testimonia, et ultra praesentis cognitionis scientiam eorum intellegentia procedit. de testimoniis uero iam in psalmi exordio tractauimus. per haec enim praesentia legis testimonia testimoniorum aeternorum cognitio praestatur. denique id ipsum consequens sermo demonstrat.

: omni consummationi uidi finem. frequenter admonuimus, non posse satisfactionem ex latinitatis translatione praestari. alia enim uis dicti huius est ex graeco enuntiati; ita enim est: . id, quod cum Graecis nuncupatur, ultra finem est rerum statutarum neque aliquo, ut desinat, continetur, sed omnem limitem sub indefinita significatione transcendit. quod autem nobiscum scribitur in , fine eo, qui significatur, existimatur id, unde agitur, contineri. sed propheta, qui non corporalia neque terrena testimonia legis intellegit, secundum graecam significantiam ultra omnem consummationem contuetur. scit consummationem esse temporum legis, cum post plenitudinem temporum deus in corpore contuendus sit: sed ultra hanc consummationem uidet; uidet etenim spei tempus. sed et huius quidem consummatio non ignorata ei est; ultra id enim oculos extendit. namque et resurrectionis consummationem uidet; scit uero et [*]( 1 est om. p cognitionem V1 2 intellegentiam V 6 omni consamationem V cf. Sabatier 11, 241 nide VCb fidem V1 7 satise. fationem R satiefactione V 9 grego .C enuntiat V ITA HCYNTE NEIAA ITEPAC V ITATHCYNTENET bATerAr (infr. script. alio liquore ITATefmTenel bATEpAC) R TTAC H Y NTenel xunepxe c nACNYNTeNEIAANePAC p ex quibus elucere nidetur Hilarium legisse etda (de qua forma cf. Kuehner gr. I, 807), I/on tltfov, qttod in editionibus post a inuenitur 10 ITEPAC V ITSPAC (supr. scr. ITerAf) R TTepXC C TlepXC p nuncupaturum V1 13 eo quo Cpb existimabitur Cpb 14 agimus V 16 contuetur scit consummationem om. V 17 esse om. R legis om. p(A) 18 temporis Cp I corporum V 19 uidet et om. V et om. C qui uerba uidet enim — cons. uidet in marg. add. 20 consummationem VlC non um. C' ignota E 21 ei om. Cp est add. m. 2 V 22 scit enim E. ) [*]( XXII. Hllar. Pict. para I. ) [*]( 30 )

466
demutationis esse ordinem constitutum apostolo dicente: unusquisque autem in suo ordine, et rursum: omnes quidem resurgent, sed non omnes commutabuntur. nouit et dies regni domini nostri Iesu Christi, quo in regnum dei patris prouehemur et in illa inexquisita et dei iudicia transferemur. scit et tempus esse iudicii. et hoc scire ei ex amplitudine mandatorum dei licuit, quia se in cognitionis doctrinam diuinus sermo diffuderit.

Ait enim: latum mandatum tuum uehementer. latum plane est, siue quod in infinitum cognitionem humanae ignorantiae extendit, quod multa sunt, in quibus dei praeceptis obtemperetur atque placeatur secundum diuisiones et munera gratiarum. non enim ab omnibus omnia exspectantur. neque uniuersi uniuersa ad summam placendi inplere possunt. alius ieiunio placet, alius simplicitate fidei promeretur, alius uitia eleemosynis redimit, alius se caritate consummat; sicut alii curationum concessa uirtus est, alii prophetiae scientia contributa est, alii fidei firmitas data est, alii sapientia et cognitio donata est. latum igitur mandatum dei est et in omnia spei nostrae genera diffunditur, ut non difficile sit, si uoluntas adsit. praecepto dei obtemperare, cum latum et diffusum sit ad placendum religionis uarietate. neque solum latum. sed uehementer latum: latitudinis infinitate hac ipsa super- 35 adiectione monstrata. amen. [*]( 2 I Cor. 15, 23. Ibid 51. ) [*]( 1 demutationi V 2 unusquieque eni C in om. VRC 8 motabuntur V* 5 prouehimur VR inexquisita ex quiaita in marg. corr. C exquisita V 6 transferemus V 7 et haec pb 8 cognitionis diuinam diuinus R infuderit R 18 atque obtemperetur secundum pb cJ. Acad. p. 87 16 ad sumant V 16 alius uitia — redimit om. V 17 aelemosinis R alius oaritatem V 19 data est om. V 90 lacum V1 94 latam post uehementer om. V infinitae V superlatiua Cpb 25 adfectionem r constrata V amen om. VCp Explioit littera duodecima incipit littera XIII feliciter V Finit R Finit littera XII incipit Mem (Men p) littera XIII Cp. )

467
MEM.

Quomodo dilexi legem tuam, domine! tota die meditatio est mihi.

Utile hoc nobis ac necessarium prophetae opus est, quod ad perfectam dei cognitionem atque oboeditionem edocemur. duabus rebus maxime nostrae congruis instituit: ut et deum, qui ignoratus sit, nouerimus et mandatis eius secundum decreti sui obtemperemus. perfectum enim legis, prophetarum et euangeliorum uirum in omni psalmi istius corpore propheta conformat uel ex sua uel ex alterius, quem instituat, persona, cui in fiducia sit, haec de se, quae sunt, praedicare. est autem dignum contueri, qua uerborum diligentia, qua intellegentise absolutione nos in singulis quibusque dictorum generibus propheta confirmet.

Dicit enim in tertiae decimae litterae uersu: quomodo dilexi legem tuam, domine! tota die meditatio est mihi. promptum utique fuerat dixisse: quomodo feci legem tuam! sed quia maius meritum est, amantem aliquid potius agere quam timentem, idcirco ait: . differt enim longe obsequium amoris a timoris officio; nec habet gratiam uoluntatis necessitatis operatio. non omnia enim ad perfecti obsequii consummationem sibi illa sufficiunt. quae, quamuis opus suum inpleant, tamen, quia coacta sunt, merito plenae gratiae indigent. uult igitur propheta opus suum dilectionis potius quam terroris esse, et ex caritate obsequium suum, non ex metu suscipi. multi ieiunant, dum a nobis obiurgari timent. multi aliquid in usum indigentium praebent, dum exprobrari inreligiosam suae et inutilem cupiditatem pertimescunt. multi ecclesiam adeunt, dum argui absentiam suam et neglegentiam erubescunt. sed non omnes id, quod , et [*](1 Men (?) V 9 ut dilexi h. I. VC 8 mea 5 C 4 quo ad pE 5 perfectum V 6 duabus nos rebus pb maximis V instituti Ve 7 eius ex ius m. 2 V 8 optemperemua VC 9 et prophetarum VCp psalmi supr. scr. m. 1 R 10 confirmat Cpe 11 oui fiducia C 19 prae- dicere C 18 obsolutione V U confirm at p 18 meritatfl 5 C aliquod V ... 27 multi enim aliquid corr. m. 2 V 29 eclesiam V ecclaesiam R aecclesiam p 30 non om. V. ) [*]( 80* )

468
amant. in amore ergo non potest incidere necessitas , quia nemo id, quod diligit, non uult. in facto uero potest et non subesse dilectio, dum id efficitur, quod non fecisse aut terror aut pudor sit. sed propheta in nullo infirmus est. quod amat, facit et, quod facit, indeficienter exercet. legem enim, quia diligit, omni die et sine intermissione meditatur. non subrepunt alia occupationum studia, non interueniunt diuersi curarum aestus, nec in eum incidit interiectu nouae alicuius cognitionis obliuio: semper idem est et in eodem est. tantus ipse in dilectae sibi legis meditatione est, quantus dies uniuersus in tempore sit.

Et quia, ut superius commemorauimus, legis et prophetarum atque euangeliorum hominem in se propheta demonstrat, ait in consequenti uersu: super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quoniam in mihi est. mandata dei prudentius propheta quam inimici eius intellegit. sed quid commune nobis et inimicis nostris in praeceptis est dei, qui non solum ne mediocriter quidem conperta habent, uerum ne initium saltim cognoscendi consectantur? et quid magnum, si inimicis suis in mandatis dei propheta prudentior sit? quando enim inanimantia saxa et aut metalla aut ligna uenerantes consequi aliquid de uiuentis atque aeterni dei cognitione potuissent, ut his conparatis fieret propheta prudentior? sed omnis hic impiorum error ipsum illud nomen cum lege et prophetis et apostolis respuit, retractat, horrescit.

Sed ueros habet alios propheta hic sanctus inimicos, quibus prudentius in mandatis dei est eruditus. mandatum [*]( 1 in amorem pE incedere C obsequelae CpE 2 nimo V a potest non subesse Cpb potest et subesse (et add. m. 2) V 5 exercuit V 6 enim ex fuit m. 2 V quam diligit VCpE diei V et om. Cp 7 diuersa V ,8 nec in eum — tantus om. Cp 9 cogitationis e fort. recte 12 et om. C 14 in consequenti uersu b in consequenter VR in consequenti Cpe 16 in saeculo V 18 qui ea non pb. ne om. C 19 saltim VR saltem CpE 20 et quidem magnum V si inimicis — sit in marg. infer. add. C 21 saxa (xa in ras. m. 1) R 22 etaut RY* et Cp aut VlE 23 com paratus pb 25 illQ V retractat VRCcf. Gellius XIV, ■i, 4 detrectat pE 27 sed uiros VC sed inimicos p alios habet V profeta ex profetis et apostolis m. 2 V scos C inimicos om. Cpcf. Acad. p. sl. )

469
dei in prophetis et in lege habent, sed nullo eorum per inperitiam uoluntatis utuntur. mandatum legis tamquam proprium et hereditarium sibi uindicant, sed spiritalis auctorem non habentibus quid in signo tantum constituta iam proderit? quid sabbati religio deum sabbati nescientibus opis adferet? quid paschae agnus et liminum sanguis et azymorum festiuitas agnum dei et azyma sinceritatis et sanguinem salutis ignorantibus auxilii praestabit? mandata exercent, sed efficientiam mandatorum et tempus ignorant. legem legunt, sed eam legente et nesciente Christianus intellegit. inimicus plane prophetae est, parricidales manus unigenito dei filio inferens et saluatorem generis humani et aeternae largitorem morte, quantum in ipso est, condemnans. prae his ergo omnibus in dei mandato prudentior est.

Atque ut hos inimicos significasse intellegeretur, id, quod consequitur, adiecit: super omnes docentes me intellexi, quoniam testimonia tua meditatio mea est. didicisti, o Dauid, a Moyse legem, et Aaron tibi omnium doctor est, Iesus iteratae circumcisionis magister est, Samuel ungendi tibi sacramentum in temetipso et prophetae et regis ostendit: quid est istud, quod loqui ausus es, quod super omnes te docentes intellexeris ? sed superior uersus, super quos omnes docentes se intellegat, ostendit, id est super inimicos. et rursum hic, qui nunc est uersus inferior, qui inimici sint, declarat, id est omnes docentes. claues enim se caelorum habere profitentur et doctores esse se legis gloriantur. et cum omnia legis testimonia aduentum domini nostri Iesu Christi testentur, super doctores suos propheta [*]( 1 dei om. Cp et ante in lege om. C heretici VR 2 mandatatum ex mandatum m. 2 V -4 auctorem — circumciBio om. V 5 -pcederit C 6 dfa R dnS V dominum Cpb opes V opus C 7 liminum (om. et) VCpb 8 azima R 10 legente nesciente R 11 xfrnnus V intelleget R 13 salutarg Cjps salutS p1 mortem V .17 super docentes intellexi C 19 moese V 20 diotor V1 91 samuhel RC unguendi RC ungenti p laoramento C profetae et ex profeta est m. 2 V 28 docentes te Cpb super uersus r 24 se om. Cp id est om. V 27 seculorum habere C oaelorum habere V caelorum se habere E 99 ihm xpi V.. )

470
intellegit, qui unigenitum dei filium in carne uenturum, testimonia. eius meditans, semper expectet. o felix discipuli intellegentia! o doctorum miserabilis inperitia! docentes nesciunt, et intellegunt qui docentur. caret autem propheta uitio : intellegentiae enim unde adeptus esset, ostendit. nam superius ait, quod super inimicos suos prudentior a deo in mandatis eius esset effectus. intellegentia enim omnis ex eo est, qui prudentiorem eum esse constituit. super docentes se ergo intellegit.