Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Habet parem beatus apostolus huius praeparationis suae dicens: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia aut passio aut fames aut nuditas aut periculum aut gladius? sicut scriptum est: quia propter te mortificamur tota die, deputati sumus sicut oues occisionis. sed in his omnibus superamus et uincimus propter eum, qui [*](26 Rom. VIII, 35 sq. ) [*]( 5 recidere V finiuntur C 11 neo eum V 14 que uirtutes om. p 15 esse opinionem ambitionemque E 17 captiosos ex captiosus m. 2 V 18 uoluntatis C ceterum V genera om. V 20 praecationem VC 22 excidiis VRe possit RCp 27 angustiae ex angustia m. 3 R angustiae pE famis R 28 sicut add. m. 2 V sicut — nos dilexit om. P(A) quia propter — nos dilexit om. C 80 tamquam oues RE. )
Sit ergo in nobis haec et uox, ut, cum subrepant cupiditates, cum passiones ingruant, cum pericula fatigent, cum supplicia crucient, dicere audeamus: paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. dominus noster unigenitus dei filius inter cetera praecepta discipulis suis mandat dicens: non turbetur cor uestrum neque trepidet. aduersum turbationem, quaecumque ex accidentibus erit, longae praeparationis opus est firmitate. ut robusta fide atque firmata dei mandata custodiat.
In quem autem se profectum quamue in causam propheta , neque turbatus sit, quousque custodiret mandata dei, continuo subiecit dicens: funes peccatorum circumplexi sunt mihi; et legem tuam non sum oblitus. esse peccatorum funes per Esaiam docemur dicentem: , qui ligant peccata tamquam funem longum, modo funis ex plurimis minimis crescentis in multum peccata semper tamquam longo fune tendentibus. sunt etiam [*]( 9 Rom. VIII, 38 sq. 15 Ioh. XIV, 1. 24 Esai. V, 18. ) [*]( 1 dilexit nos RE tollerantiam C tolerantium V 2 posset ,.z possit R sise C utse R praeparasse r 4 neque praesentia — futura. om. V 5 uirtutes CE 7 a caritate xrT R 9 tali sper 1' talis p perturbat p 10 et fiducia VCp subrepent C subrepunt pb 11 ingruunt Cpb fatigant RCpb 12 cruciant pab 16 aduersos p 17 erint V longe VR fides pb 18 firm = =aa C 20 quousq. V .1 quousq; C quousq R (cf. Acad. p. 29) quo minus pE 88 sunt m p sunt me RE cf. Sabatier 11, 237 28 eseiS V isaiam p 24 ligant ex legant m. 2 V 26 crescentes R 26 longum funem Cpb pendentib. V tendentur uel tenduntur e. )
Et recordatur plane propheta dicens: media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae. non uacat totis noctibus nec otiosus lecto continetur: ad confitendum deo non solum nocte, sed etiam media nocte consurgit. meminit hoc esse tempus, quo primitiae Aegyptiorum meritissima impiae obstinationis clade percussae sunt; his ergo horis non laxatur in somnum, ne Aegypti admisceatur. hoc noctis tempore introeunte sponso sapientes uirgines in cum lampadibus introibunt; uigilat ergo, ne cum stultis mereatur excludi. hoc tempore psallentibus Paulo et Silea apostolis catenae et resoluuntur: non dormit itaque, ne uinctus sit. nec habet eum totus nocturni temporis somnus, ne ei obliuio officii sui requie mediae noctis obrepat; surgit enim ad confitendum deo. confessio uero non [*]( 2 Prov. V, 22. 6 Luc. XIII, 16. ) [*]( 1 qtubua humanae — de om. Cp mentis VRl 2 in om. V uinculis V fasoiis RpCE peccatorum suorum E 5 quid V licet C ligat R 7 habrahae R abraae V habrae C ligat ex legat R 8 consaetadinS V uoluptatem V1 9 inpietatis V funfl V laqueos ex laqueus R 10 amittenda C nos esse E 12 leges V 16 d5 V dño R 17 esse ex esset m. 2 V 18 quo ex quod m. 2 V ante Aegyptiorum & ertm. ex R 19 ne gladii V' ne gladius V1 20 aegypti (& supr. scr. w. 3) R 98 sila ex silea C silae E cf. Lucif. ed. Hartel p. 269 24 nec a uiotas sit p totus om. Re totius coni. Bened. in adn. 25 nec ei ex ne ei m. 3 R nec ei VCpE offioiis sui V requiae Rl requia C media C 26 obrepit VCpE. )
Sequitur deinde: particeps sum ego omnium timentium te et custodientium mandata tua. apostolum dixisse meminimus: participes Christi facti sumus. sed et in quadragesimo quarto psalmo quosdam participes dei significatos esse meminimus, cum dicitur: unxit te deus, deus tuus oleum exultationis prae consortes tuos. sunt ergo secundum apostolum et secundum prophetam plures domini nostri Iesu Christi participes. et particeps eius, quisque in iustitia manet, quia ipse iustitia est: particeps eius erit, quisque in ueritate persistit, ipse est enim ueritas: et quisque in nouitate ambulabit, erit particeps eius, quia ipse est resurrectio. ergo cum sciat propheta plures dei esse participes, nunc per ac modestam de se praedicationem, cum se, quia et ipse Christus et factus et dictus sit, Christi meminerit esse participem, tamen omnium timentium deum potius se confessus est esse participem. est autem etiam tunc timentium deum particeps, cum patientibus conpatitur, cum plorantibus conplorat, cum tamquam eiusdem corporis membrum in dolore membri alterius dolet. hac igitur passionum communione timentium deum particeps fit. ceterum quisquis per insolentiam suam credentem in Christo et redemptum a Christo dedignatur, [*]( 7 Hebr. m, 14. 9 Ps. XLIllI, 8. ) [*]( 8 laudat Cpb 5 partioeps ex participes m. 2 V 6 te om. V sed cf. lin. 19 apostolus V1 7 meminimus ex minimus m. 1 V particeps Cpl 8 et om. V quosdam particeps C 9 significatus C 10 oleo exnitationis Cpe oleo laetitiae Rb prae consortibua tuis RCE (CUuov ἀγαλλιἀϬεως παϱἀ rovs ptxixovt Qov LXX) 12 erit ei' (erit in ras.) p eius erit E quisquam R quisquis a if. Acad. p. 29 13 in iustitia manet — eius erit quisque in marg. infer. add. V et particeps E eius om. p quisquis, Be 14 quisquis Rt 17 per supr. scr. R 20 etiam tum V tunc etiam b tunc Ce 21 copatientibus C con plorantibus C 22 in dolore R in dolorem V 23 hac ez ac m. 2 V 24 particeps sit Vb 25 oredentem in ChriBtum pb a alio V a d5 R in Christo peA). )
Non nudum autem hoc neque solitarium propheta posuit, cum dicit: particeps sum ego omnium timentium te. plures sunt timentes deum et tamen inoboedientes: plures sunt timentes deum et tamen infideles, quos naturae condicio timori quidem dei subdit, sed uoluntatis suae peruersitas ab obsequiis dei . atque ob id non suffecisset prophetam dixisse: particeps sum ego omnium timentium te, nisi addidisset: et custodientium mandata tua. timor enim fidei in sola oboedientia est et metus religionis in obsequella est. horum itaque particeps est, qui timorem suum in mandatorum dei custodia conprobabunt.
Dehinc sequitur: misericordia tua, domine, plena est terra, iustificationes tuas doce me. terra misericordia dei plena est, quae contaminata, quae corrupta. quae inreligiosa, quae infida, quae perdita est. et si quis forte audebit impio ore prophetam arguere, tamquam non in omnem terram dei misericordiam putet esse diffusam, dominum in euangeliis recolat dixisse: estote boni, sicut pater uester, qui est in , qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. patiens enim et miserator deus, dum mauult peccatorum quam mortem, dona sua iustis iniustisque largitur, unicuique per patientiam longae tempus inpertiens.
Et quia hanc bonitatem dei et perfectionem, quae sub illis iustificationibus legis corporaliter adumbratur, [*](20 Matth. V, 45. 28 cf. Ezech. XXXIII, 11. ) [*]( 2 non fit C in om. Cp patiendis conpassionib. V 3 non dum V 6 dJ11 et tamen h. l. add. m. 2 V 7 uoluptatis R 8 auocet pl sufficigset C sufficuisaet (in marfJ. subficuiss& add. m. 3) R prophetae CpE cf. infr. p. 441, 5 9 dixisse ita VCpE 11 oboedientia est ex oboedientium m. 2 V obsequela ex obsequella R obsequela pE 12 participes expedit, qui timorem p 14 tua supr. scr. R domini R 16 corruptat V1 17 si qui ex si quae m. 2 V audebat V1 18 mendacio V1 21 qui est in caelis om. RCpe 28 miserat C misericors Vpb d§ add. m. 2 V 25 longe cod. ) [*]( XXII. Hilar. Plct. pars I. ) [*]( 28 )
Bonitatem fecisti cum seruo , domine, secundum uerbum tuum et reliqua.
Iam in exordio psalmi commemorauimus nihil aliud in eo quam doctrinam humanae contineri, per quam ad cognitionem dei ipsis, tamquam paruoli, litterarum elementis erudiremur. ex persona enim sua nos propheta confirmat, qualiter in omni genere diuini officii uersari nos oporteret, ut per disciplinam adeptae institutionis fidei ordinem teneremus, ut ipso illo primo nonae litterae uersu docetur. ita enim dicitur: bonitatem fecisti cum seruo tuo, domine, secundum uerbum tuum. et forte quidam existimabunt de secundis rebus prophetam locutum deoque gratiam ob ea, quae sibi prospere acciderint, rettulisse. sed nouit etiam in aduersis rebus gratiam deo esse referendam; scit in omni passione ac tribulatione eum, cuius iudicio ingruunt, gratulationibus [*]( 5 Matth. VII, 7. ) [*]( 1 sperandum V 2 domine om. Cpb 6 quaerite — aperietur uobis in marg. infer. add. m. 2 V 6 aperiBri corr. m. 1 V aperi p 9 cui ex oum m. 2 V in saeoula saecula saeculorum C' amen om. V Explicit littera VIII incipit littera VIllI feliciter V Finit R Finit lit. VIII Beth (sic 1) Lit. VHII Teth incip. C Fin. litt. VIII inč Teth t Vllil p 11 dfie dfie V 1siam dudfl in exordio p(A) 14 doctrinae r uitS r 15 paruolis V paruo R 17 oportet p ut per add. m. 2 V 19 nonae ex nono m. 3 R 21 seoundis ex secundum m. 2 V 22 deoque ex deo m. 2 V ea ex eo m. 2 V sibi proferre V 28 acciderent VC acciderant p retulisse RCpE 24 referendum C. )
Atque hanc nostram intellegentiam, ut id prophetam orasse credamus, uersus, qui subiectus est, docet dicens: bo* nitatem et disciplinam et scientiam doce me, quia mandatis tuis parui. quidquid ergo deus in seruum facit, bonum est; secundum enim uerbum suum facit. et quidquid secundum eius est, non potest malum , quia ei, qui solus bonus est, uoluntas sit prona bonitatis.
Versus itaque, ut diximus, secundus prophetae exponit adfectum, cum orat dicens: et bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. bonitatem superius confessus est erga se factam; quomodo hanc quasi ignorans doceri se precatur? nisi quod tunc fuerit ex fidei confessione gratulatio, cum, quidquid illud fieret in se, id esse bonum credidit: nunc uero est per naturam humanam ignorantiae causa, cum ut doceatur orat. sed eam bonitatem uult discere, cui disciplina sit iuncta. disciplinam enim necesse est esse seueritatis officium peccata arguentis et uitia corrigentis. correctio uero uitiorum magnum adfert in bonitate profectum. bona ergo est seueritatis disciplina, sed adhuc eam propheta ignorat. non enim tantum bonitatem et disciplinam, sed etiam scientiam uult doceri: in eo fidei sure ostendens, cum bonitatem et [*](1 indigentem R diligentem Cpb 9 non parcentem Cpb 8 temptationes ex temptationem R reprobari (om. ac) V 4 a om. pb obtat C ait gratiam C 7 h. l. etiam primum uersum repetunt ph 8 scientiam tuam b 9 mandatis tuis credidi pE 10 enim uerbum — secundum in marg. add. m. 2 V 11 post malum del. suspicari m. 2 V 19 cpna RC plena pE 13 uoluntatis R 14 seoundum VR profeta ex profetam m. 2 V 15 bonitatem (om. et) Cpt 16 est om. pb 18 fuerit ex Rl fuit et ex V fuit ex RICpE 19 illut V 90 ignorantiae ex ignorantiam m. 2 V 91 discere ex discidere m. 2 V 92 disoiplina Cpb necessarium est pb esse om. Cpb 24 in bonitatem R profectum ex perfectum m. 2 V 25 adhuc cil profeta V 26 scientiam urn. R. ) [*]( 28* )
Manet autem etiam in tertio uersu eiusdem intellegentiae sensus. ait enim: priusquam humiliarer, ; propterea eloquium tuum ego custodiui. non prius tribulatio passionum ingruit, quam delicta praecedant; neque per passiones ante humiliamur, quam per peccatorum iniquitatem digni passionibus simus. docet itaque propheta humiliationem suam emendationem esse delicti; atque ob id bonum scit esse sibi quidquid a deo est, quia pati meruit, quod pati . et scit disciplinam emendationem esse uitiorum. prius ergo deliquit, secundo autem humiliatus est, et per humilitatis disciplinam oportet eum, ne , doceri et in eloquiis dei manere, quia iam sit delinquens humiliatus et in mandatis dei, ne ultra possit peccare, mansurus sit.
Bonus es, domine: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas. scit iustificationes dei propheta bonas esse, quia bonus sit, qui eas statuit. scit sibi nihil nisi ex iustificatione dei accidere, quia professus sit prius se deliquisse, dehinc postea esse humiliatum. et quia superius orasset, ut bonitatem et disciplinam et scientiam doceretur, nunc orat, ut iustificationes dei in bonitate doceatur: quia iustificatio opus sit rei iustae, quse sibi sit, quia iustificationes, quae [*](1 scit p sit C esse supr. scr. R 3 et apostolQ ex apostolQ m. 2 V prophetam (om. et) C gratiam V1 5 ita om. C scientiam ex discientiam m. 1 V 6 fidelis adque credentis Rl 9 ergo deliqui V 10 propterae loquium V ego h. 1. supr. scr. R om. pb 12 per pas- .& sionem Vpb 14 delicti ex dilicti R dilecti h 16 scit R et sit C 17 deliquid C secundo ex secundum R secunda C per (om. et) R humilitatis ex humiliatus m. 2 V 23 nisi om. C 24 accedere <' qui Cp 26 docetur R 27 ds V ut quia p post iustificatio del. ut m. 2 V nesque in 28 quia p. )
Deinde adiecit: multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto cordo mandata tua. patienter omnia et aequanimiter propheta tolerans in opprobrium superborum atque iniquorum deductus est. si quis enim obiurgationes trium regum in Iob recolat, intelleget, quanto inludentium exacerbetur opprobrio. namque cum inreligiosi quique per passiones aliquas emendari dei seruos contuentur, exprobrare haec ita solent: "ubi fides? ubi spes in deum? ubi auxiliantis uirtus? ubi boni dei misericordia est?" contra firmo animo fidelique opus est et in mandatis dei intento atque occupato, ne multiplicatis tot in se superborum iniquitatibus cedat, sed semper dicat: bonitatem fecisti cum seruo tuo. domine; ut ait ille passionum humanarum gloriosus et beatus uictor: dominus dedit, dominus abstulit, sit nomen domini .
Deinde sequitur: coagulauit sicut lac cor eorum: ego uero legem tuam meditatus sum. cor superborum ait sicut lac . lac specie et sapore blandissimum est; quod uitio aliquo corruptum coagulari solet et ex naturae suae suauitate decedens inutili sapore amaroque corrumpitur. ergo antea iniqui, cum in secundis rebus esse prophetam contuerentur, felicium rerum amici, simplicitatis specie blandientes tamquam lac fuerunt. at ubi eos ab humilitate sancti uiri [*](6 Iob. I, 21. ) [*](1 fibrae T' in se in uera. exeunte add. m. 3 R 8 liquitatia V 4 corde meo Rb scrutabor Rl.'E acrutabar p cf. Georges JI, 2281 6 oppobrium r obprobrium R 8 intelleget ex intellegat r intellegit R oppobrio V obprobrio RC opfpbriCL /> 9 emendare C 10 con = tuentur R contuentur ex cotur m. 2 V 11 dffi V da ex d5 m. 3 R 12 opus (om. eet) C' 18 totiens superborum r 14 sed om. V 17 tulit Trl 18 dehinc V coagnlatum est sicut pE cor meum T' 19 superborum ac si lac p(d) 21 alico C naturae suaeuitate r 22 decidens R In lnlctt 83 ante Cp iniqui cum corr. m. 2 V in R 24 simplicitate Tri 25 ab umilitate R (cf. Draeger Synt. 1, 624) ex humilitate re ex hac humilitate Cpij. )