Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dehinc sequitur: uias meas pronuntiaui, et exaudisti me; doce me iustificati.ones tuas. qui secundum uoluptates corporis uitam agunt, in uiis suis ambulant. qui autem omni uitiorum carnalium consuetudine derelicta in dei degunt, iam illis non in sua, sed in uia dei iter est. et hoc audiamus in Deuteronomii sed r a quid dominus deus tuus poscit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius et diligas eum et seruias domino deo tuo ex toto corde tuo et ex tota anima tua et custodias praecepta domini dei tui et iustificationes eius, quse ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi? ergo deo adhaerens in dei uia est.