Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

humanae est, ut, cum id, quod desiderat, non potest obtinere, per desiderii iugem cupiditatem animi defectione teneatur. et hoc nosse ex ipsis adfectionis nostrae motibus promptum est, in quantam animi defectionem eorum, quos desideramus, expectatione redigamur. propheta itaque, cui omnis ad deum expectatio est, cui omne in mandatis eius desiderium est, loquitur et dicit: defecit in salutare tuum anima mea, et in uerbum tuum spero. non habet alia, desiderium suum occupent, et sancti cupiditas non uacat [*]( 1 Matth. XV, 19. ) [*]( 9 fornigationes Cl 8 blasfemiae V blaspemiae C 4 ut de r 6 in iustificationibus pE 7 di maneat iustificationum add. m. 2 V iustificationfl ex iustificatione corr. m. 1 R intellegit ex intellegenti m. 2 r r 8 enim ea C 9 et om. V oppobrio corr. m. 2 V obprobrio R Explicit littera decima inoipit littera undecima felioiter. scribtori uita legenti doctrina V Finit R Finit Ioth lit. X incip. Kaf lit. XI C Fifi litta X inoip Kaf t XI p 18 Kaf R Kat V 17 optinere C defectionem V 19 promptum ex proptum tu corr. m. 2 V 20 redigamtu ex redegamus m. 2 V cui in 5nes ad dA expectatio est r cui expeotatio omnia ad deum est pb omnis expectatio ad deum est (om. cui) C 29 in salutari tuo C. )

451
saeculi rebus. defecit igitur in desiderio salutaris, et defecit ob id, quia in uerbis dei credat: finis enim legis Christus Iesus est et hic est. de quo scripserunt Moyses et prophetae. est autem salutaris ipso illo nomine, quo Iesus nuncupatur. Iesus enim secundum hebraicam linguam salutaris est; et idipsum angelus ad Ioseph loquens docet, cum dicit: et uocabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum . causa itaque defectionis eat desiderium salutaris. desiderii autem hinc origo est, quod in uerbis dei sperat. salutaris enim noster Iesus est, qui et desideratus et natus est. sed defectionem animae desiderantis intellegendum est quid sequatur.

Defecerunt oculimei in eloquium : quando exhortaberis me ? sequitur ergo defectionem animae defectio oculorum. sed ut de natura defectionis animae tractauimus, uideamus, qualis oculorum soleat esse defectio. pone igitur in expectatione aut peregrinantis uiri coniugem, aut iam diu absentis filii patrem, quem omni in tempore existimet reuersurum: nonne eo itinere, quo uenturum opinabitur, semper intendet? nonne intentio ac uisus oculorum contuitionis ipsius expectatione deficiet? desideria haec in se prophetarum dominus testatur, cum dicit: amen dico uobis, multi prophetae et iusti quae s'ierunt uidere, uos uidetis, et audire, quae auditis. propheta itaque et animo et oculis deficit. [*]( 6 Matth. I, 21. 22 Matth. XIII, 17. ) [*]( 1 deficit pllJ salutari VC deficit plb 2 in uerbu dei (sperat e) eperet pE 3 eat post hic add. m. 2 V 4 quod Ieaus Cpb 5 enim om. C hebreicam V 6 id V ipsum Cp angelus ad om. V iosef ex iose corr. m. 2 V 7 lia V 8 a peccatis eorum Re 9 desiderium aalutaria add. m. 2 V desiderii ex desiderium m. 2 V in uerbum pE 18 aeloquiam R 14 sequitur eni C 15 defectio oculorum ex defeotionem anima oculorum corr. m. 1 V 16 tractauimus ex tractauimua animae corr. m. 1 V 18 diu om. V omni tempore Ce 19 eo itineri V*a fort. recte cf. Buecheler Decl. p. 114 ei itineri E opinabatur V 20 intendit RC nõ V oculorum contuitionis add. m. 2 V constitutionis R 25 defeoit V deficitur RC. ) [*]( 29* )

452

Sed hi nunc oculi prophetae, licet dominum uidere desiderauerint, non sunt tamen corporis oculi; locuntur enim et expectant, et mentis potius est contuitio ista et loquella, non corporis. dicunt enim: quando scit exhortationem hanc sanctos quiescentes in inferno desiderare. scit testante apostolo Petro, descendente in inferna domino etiam his, qui in carcere erant et increduli quondam fuerant in diebus Noe, exhortationem praedicatam fuisse. in haec igitur dei eloquia oculis loquentibus defecit, non tam uisu corporeo dominum ex eloquiis dei nuntiatum quam contemplatione animae et mentis expectans.

Dehinc sequitur; quia factus sum sicut uter in pruina, iustificationes tuas non sum oblitus. noui generis haec causa est, ut ideo iustificationes dei non sit, quia factus sit sicut uter in pruina. et si rem solis auribus metiamur, inanis et ridiculus prophetae sermo existimabitur. sed meminit utrem pro humanis corporibus nuncupari, domino in euangeliis dicente: nemo, inquit, mittit u num nouum in utres ueteres. et non ambigitur eum in utribus corpora in peccatis suis ueterna memorasse. per autem studium frigent fidelium corpora et calore naturae interioris extincto utres erunt frigidi, quae, cum intrinsecus per naturam uitiorum ecferuentium incalescant, extrinsecus tamen patientia tamquam frigore obrigescant. ergo in hoc corporum frigore iustificationum dei inmemores esse non possumus. quisque autem per uitiorum ardorem utre pleno caluerit [*](6 I Petr. 3, 19. 18 Marc. II, 22. ) [*]( 1 hii Rp 2 locutur VR loquitur C 3 potius est ex potius enim est corr. m. 1 V loquela R'C loquaela p 5 infero Cp 7 carcerem V et increduli — fuerant om. V quondam ex quodam m. 1 R fuerunt Cpb 9 deficit plE 10 dei om. R enuntiatum V contemplationem V1 12 et hinc V uter add. m. 2 V in ex inter m. 2 V 18 proina C1 14 iuatificationes tuas non sum oblitus sed quia V 15 factus sfl p 18 inquid VRlC nouum om. V 19 eum in utribus neteribus d fort. recte 20 ueterans C uetera pb 21 calore et naturae V 22 quae ex -,<** et quae m. 2 V 23 efferuentium RCp tamen add. m. 2 V 94 obricant C 26 iuatificationem V esse ex se m. 2 V 26 quisq R quisquis CE cf. Acad. p. 29. )

453
neque per metum dei religionemque frigescat, necesse est dei obliuiscatur. quae obliuisci sanctus non poterit, cum utris in pruina modo obrigescentis extrinsecus in internarum cupiditatum omnium instigatione sit frigidus.

Dehinc sequitur: quot sunt dies serui tui? quando 5 facies mihi de persequentibus me iudicium? iudicium post consummationem saeculi propheta esse non ignorat, cum ait: propterea non resurgunt impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum. quod ergo none orat persequentium se fieri iudicium? non illud utique, quod in resurrectionis saeculo meminit futurum, se paucorum nunc dierum secundum corporalem uitam sciat esse. ita enim ait: quot sunt dies serui tui? cum dicit quot, scit esse non plures. et superius dixerat esse se tamquam utrem in pruina. ergo quia paucorum dierum sit, fieri iudicium ab his, qui se persecuntur, desiderat, a diabolo scilicet ministrisque eius. sunt enim spiritales in caelestibus. sed et diabolum in resurrectionis saeculo iudicandum. paucorum itaque dierum ipse cum sit, fieri hoc iudicium desiderat, scilicet ut consummate sanctus et perfecte domino placens conterat intra se diabolum, conterat aduersantes sibi inimicasque uirtutes et fidei suae ? subdat nequitias spiritales. nondum igitur de naturae suae firmitate confidit, licet iam ut uter frigeat, sed, ut per misericordiam dei iudicium in inimicos suos sit, . hanc potestatem iudicii dominus apostolis suis dedit dicens: ecce dedi uobis potestatem calcare super serpentes et scorpiones et super omnem uirtutem [*]( 8 Pa. I, 5. 26 Luc. X, 19. ) [*]( 8 poterit ex patitur m. 2 V obrigescentis (s in ras.) R obrigiscetis r obrigescenB j>E in internarum scrijm cf. Stud. 1889,323 internarum J rRCpE 4 instigatione RCpE instigationem r instigationi coni Rened. in adn. casti- gatione d 5 quod V quotqÎ p 6 mihi om. Rp 7 non ignorat ex ignorat m.J'V 9 concilio Rb 10 persequentium se scripsi de persequentium se VR de peraequentibus se CpE illud add. m. 2 V 13 quod I' quod VCR1 15 i pruinam V quia paucorum dierum scit pa quia se paucorum dierum scit « 16 persequuntar ( pE 18 saeculi r 20 ut cdsufliate C deo E 21 infra V(' 23 firmitatem P infirmitate p licet ex et in.. m. 2 V uter add. m. 2 V 24 inimicos R inimicos l l: )

454
inimici. uocem hanc quidem nondum propheta domini in corpore manentis audiuit; sed dari sibi id potestatis orat, ut constituatur sibi in persequentes se tale iudicium. temptatur enim undique. cum ei per naturam corporis uitiorum inest connata materies eamque diabolus conatur ardore cupiditatis accendere, cum impiis inreligiosorum uocibus , cum profanas gentium contra deum disputationes et eloquia uesana perpetitur.

Ideo in consequenti ait: narrauerunt mihi iniqui exercitationes, sed non ita, ut lex tua. quanti enim sunt, qui quaedam humanae uitae instituta docere se adserant, cum ad uirtutes saeculi studia animae nostrae deo rectius seruientia accendunt! quanti etiam sunt, qui cognitionem se habere diuinarum scripturarum mentientes et peruersa dogmata praedicant ! sed sciens propheta perfectam humanae doctrinae eruditionem in dei lege esse, ait: narrauerunt mihi iniqui exercitationes, sed non ita, ut lex tua. iniqui enim sunt haec praedicantes. et dei uox uetuit peccatorem eloquia sancta narrare, quia iniquitas doctrinae non recipit ueritatem. peccatori enim dixit deus: quare tu enarras iustitias meas et adsumes testamentum meum per os tuum? tu autem odisti disciplinam, reiecisti sermones meos retro. et has igitur exercitationes propheta non fert, sciens nihil narrationi legis aequandum.

Denique adiecit: omnia iudicia tua ueritas: inique persecuti sunt me, adiuua me. iustum qui persequitur, necesse est ut inique persequatur, quia iniquitas iniustae [*](20 Pa. XLIX, 16 sq. ) [*]( 1 nocem ex uos m. 2 V addam C 3 testatur V 5 conata RC cognata e geminae cupiditatis E 11 quaedam om. C lacuna rel. 12 studiis animam nostram deo rectiuB seruientem p(A)b 14 diuinorum scriptorum (soribtortl V) Vp 15 doctmata corr. m. IV 16 in di fecerit lege corr. m. 2 V 17 ita om. Cp 18 et ideo uox dei E et uox RC et lex V 21 asBumis RCpE cf. Sabatier 1I, 101 22 odiBti disciplinam om. RCpe 28 eas igitur p 24 non referet Cp narratione C 25 omnia mandata tua e iniq R 26 persequitor ex persecuntur m. 2 V 27 quia ex qua m. 2 V iniuste VR. )

455
operationis effectus est. scit et hanc apostolus persecutionum iniquitatem, cum dicit: omnes uolentes religiose uiuere in Christo persecutionem patientur. - enim tribulationes iustorum sunt. nunc satanas insectatur, nunc ministeria eius inpugnant, nunc falsorum fratrum simulatio ad nocendum arte insectationis inrepit. sed propheta, qui esse mandata dei meminerit, iniustae iniquitatis persecutionem fideli animo sustinet. et quia persecutionem sciat fidei esse docimentum, non orat eam a se amoueri; sed adiuuari se in ea postulat, et opem atque auxilium dei precatur euangelici huius non ignarus: qui non accepit suam et sequitur me, non est me dignus.

Veritas ergo est in praeceptis dei. ueritas nihil falsum, nihil incertum, nihil inperfectum habet. persecutio autem iusto intentata iniqua est. iniquitas enim necesse est oderit ueritatis; sed auxilium a deo est ueritatis . graues enim meminit has esse persecutorum molestias, sed quia iusto utiles sint, non putat amouendas. periculosa namque fidei pax est, et faciles securis excubiis sunt. bellis autem exercitatum uirum non cito doli capient: et glorioso certamine opus est, ut corona deferatur. ob quod non orat adimi sibi causam certandi, sed tribui auxilium uincendi.

Meminit autem non in leui se temptationum esse pugna. sequitur enim: paulo minus me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. prope usque ad finem fidei iniustae persecutiones prophetam redegerunt, illae scilicet, de quibus superius diximus, spiritales in [*](2 II Tim. 3, 12. 8 Pa. XXXIII, 20. 12 Mfttth. X, 38. ) [*]( 1 et om. p persecntionem VCp1 2 cudicit R 4 tribnlationis V1 6 simulation V1 6 artae VR1 subrepit V 7 meminit V 8 iniquitates V et om. Cp 9 documentum RipE orat ex osaut m. 2 V a se om. p 10 remoueri E moneri C 8 = = iuuari p 11 praecatur VR deprecatur C euuangelici V 19 accipit RCpE 13 me add. m. 2 V 16 intSta V iniqua add. m. 2 V 17 ueritates praedicatori V 18 pert secutores V sed scripsi et cod. 20 ecuris corr. m. 2 V 28 sibi adimi E tribuit V 94 non om. C se om. p pugna om. V 26 derelinqui f 27 fidei ex ai di m. 2 V redigerunt V.)

456
caelestibus, nos ad corporalia uitia ingestis cupiditatum inlecebris instigant. igitur est propheta consummatus in terra, id est in corporum uitia et peccata deiectus. ut enim consummatio bonorum ita et malorum est. sed ingruentibus licet his perniciosissimis inimicis ac persequentibus se mandata dei non dereliquit; et infirmata licet naturae suae inbecillitate in praeceptis dei permanet, hoc gloriosius in mandatis dei permanens, quo naturae infirmitas sit .

Concludit deinde modestiae et spei suae more dicens: secundum miserationem tuam uiuifica me, et custodiam testimonia oris tui. uiuificari se tamquam nondum uiuens precatur et custoditurum se testimonia oris dei, tamquam nunc non custodiat, pollicetur. sed cum uiuit in corpore, uitam ille non huius saeculi ; et cum testimonia dei in lege custodiat, tamen testimonia oris dei custoditurum se pollicetur, euangelicis innouata praeceptis non adulterio tantum, sed etiam desiderio adulterii abstinentes sola fidei sanctificatione consummant : per dominum nostrum Iesum Christum, qui et os et dextera et uirtus et sapientia dei est, benedictus in saecula saeculorum. amen.