Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Cum enim propheticus sermo fidem gentium populique huius exacerbantis inprobam uoluntatem saepissime increpet, iamque salus a deo in omnes per omnesque sit cognita idque ex scientia dispositionis dei notum sit, tum impietate populi. exprobrata sancti quique in spem regni caelestis uocantur. non enim Iudaeorum deus tantum est, non et gentium: immo et gentium; unus enim deus est, qui iustificat circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. postea ergo quam increpitis his principes Sodomorum et principes Gomorraeorum esse meruerunt, tum ad gentes cognitio dei scientiaque defluxit, et iam non intra errorem neque contradictionem inscitia detinentur. increpitis autem siluarum feris taurorumque conciliis uaccisque populorum eos, qui adhuc perpetuis aduersum gentium spem ac salutem [*]( 4 Ps. LXXIX, 14. 16 Rom. III, 29 sq. ) [*]( lan 1 deambutifl P 2 diuastaait V euastauit P 3 est add. m. 2 V hoc in loco P 4 principes V sataneae corr. m. 2 V 6 taurorum Ainter R 7 inorepat V hii ex hi m. 2 V 8 hii aant RP (in R alterum i supr. scr. m. 1) 9 defecati VP depaccati R de peccati e 10 terrene V 11 gentium praedicet populique E 12 exaoernantis V saepissiroae V sepissimae R 13 idque ea scientia V 14 tum scripsi cum (ex cum cum V) VRP impietas VP 15 exprobata Pa in om. V 16 et non RPE 17 immo et gentium om. VP 19 his qui prinoipes E (de abl. abs. enormiter usurpato cf. Draeger Synt. II. 812) 20 gomorreo reorum R gomor.rum P gomorum ex sodomorum m. 2 V maeruerunt V 2J etiam non R intro P 29 contradiotionem insoiStiae V contradictionem scientiae P. ) [*]( 20* )

308
infidelitatis odiis persistunt decertare, condemnat dicens: dissipa gentes, quae bellum uolunt. pacificauit enim omnia dominus in caelo et in terra et secundum apostolum deus in Christo erat mundum reconcilians sibi. earum ergo gentium dissipationem, quae caelestis pacis foedus abnuant magisque dissensionum uolent bella, sub diuersarum tamen gentium congregatione denuntiat.

Nam ad conseruationem coniunctionemque totius sensus increpitis taurorum conciliis ferisque siluarum, gentibusque bellum uolentibus dissipatis, ne quid sibi ultra adrogans Israhel impiusque praesumeret, subiecit: uenient le gati ex Aegypto. Aethiopia praeueniet manu sua. deo regna terrae : cantate deo, psallite domino. expleta autem haec; eadem sunt uel magis ex oriente uenientibus, uel tunc, cum in apostolos spiritus sanctus diuisi ignis modo uenit. nam illic ad praedicationis euangelicae cognitionem etiam ex Aegypto conuenisse scribuntur, quibus magnitudinem diuini muneris tamquam legatis renuntiantibus Aegyptus prope uniuersa est iam fidelis. Aethiopia uero in eunucho Candaces fidei confessione praeuenit; manu autem sua, dum ipse baptismi gratiam sibi postulat dicens: ecce aqua, quis me prohibet baptizari? sacramentum ipsum baptismi adeo inpatientis desiderii cupiditate praeueniens, ut a diacono ministerium apostolici officii salutis suae cupidus exigeret. et quia exinde per omnes fere gentes praedicatio diuinae cognitionis inluxit — quia et omnia regna dominum Christum deum intellectura licet sero sint, et omnis lingua confitebitur, quia dominus Iesus in gloria dei [*](3 II Cor. 5, 19. 21 Act. ap. VIII, 36. ) [*]( 2 quae bella R bellum quae Pb 3 secundum (om. et) R 4 eorum P 5 quae caelestis V 6 bolent V1 diuersorum T' 8 potius V 9 que bellum uolentibus sup. lin. a m. 2 V om. P 10 adrogans ex anrogans m. 2 V 12 aetiopia V manus sua R manus eius PE 13 cantante P apsallite R expleta enim Pb haec ea V 15 diuisio P 19 in eunucho Candaces scripsi in eo non candaces V in candace e (e in ras.) R in candacis P in Candacis eunucho E 20 gratia V 21 aqaam corr. m. 2 V aqua R prohibet me RPE baptiszari V 22 inpatientes V 25 inluxit cum quia omnia V 26 dum ihm dm̃ V. )

309
patris sit — consummationem temporis huius exoptat dicens: deo regna terrae: cantate deo, psallite domino. omnes scilicet ad canendum deo ac psallendum adhortatur, uel quia salute omnium prophetica sollicitudine laetatur, uel regnis omnibus deum cognoscentibus regni caelestis . succedit aeternitas.

Atque ut in ceteris solet, nunc quoque, cui deo dominoque cantandum psallendumque esset, ostendit dicens: psallite deo, qui ascendit super caelos caeli ad orientem; ecce dabit uocem suam, uocem uirtutis. conpetenter nunc ascendentis super caelum caeli ad orientem dei honor poscitur: ut, quia superius significata humilitas eius fuisset, cum uel super occasum ascendit uel exitum mortis egreditur, nunc, ubi non caelum, sed caelum caeli transgressus esse notescit, diuinitatis ac magnificentiae eius non ignoraretur aeternitas. ad orientem uero idcirco, quia ipse secundum prophetam oriens ex alto sit, ut regressus eo, unde descenderat oriens, nosceretur ipseque sit hominibus in hunc caelestis sedis ascensum rursum auctor oriundi.

Nam idipsum sequens sermo significat, cum dicitur: ecce dabit uocem suam, uocem uirtutis. in omnibus quidem, quaecumque in corpore manens gessit, uirtutis uocem dedit; cum paralytico dicit: surge et ambula, cum Lazarum [*](17 Zach. III, 8; VI, 12; Luc. I, 78. 23 Matth. IX, 5 sq. ) [*]( 1 confirmationem ex consummationem m. 2 V 2 d3 post dicens erat. R Apsallite R 3 omnis Va ac ex hac R 4 salutS P uel a t quia regnis E 5 regni caeleatibua V om. R succedere V 7 cum p deo e 8 cantandvi ex cantatu m. 2 V psallenduraque Jx ostendit add. m. 2 V 9 deo nfo qui R super coelum coeli e 10 conpetenh ter — uocem uirtntis infr. lin. 21 om. V 12 onor corr. m. 1 R supe-' rins — cum uel om. P 13 post exitum V litt. eras. R 14 egr - editur P 15 notescit. P cf. phil. Abh. IV p. 63 notescitur R noscitur e 17 ex alto Bint regressua R 18 oriens post descenderat om. Pb nosceretur a nasceretur m. 1 R hominibus ex omnibus m. 1 R omnibus Pe 19 ascensus P rursus PE 21 suam — in omnibus in ras. P 23 dicit om. P. )

310
uocat e sepulcro, cum Petro ceterisque apostolis ait: quaecumque solueritis super terram, soluta erunt et in caelis; et quaecumque ligaueritis super terram. erunt ligata et in caelis. uox plane est ista uirtutis. humanae infirmitati tantum posse concedere. sed scimus adhuc aliam uocem superesse uirtutis, de qua ipse testatus est dicens: amen amen dico uobis, quoniam uenit hora et nunc est, in qua audient mortui uocem filii dei: et qui audierint, uiuent. numquid alia uox potest maior esse uirtutis, quam dissolutorum corporum puluerem in formam cogere soliditatemque membrorum et uitas rursum in homines animasque reuocare et corruptionem naturae inbecillis naturae caelestis incorruptione mutare? haec humanae spei uera et perfecta constantia est, haec diuinae magnificentiae bonitas absoluta est. ob quod uniuersos ad honorem huius tantae uirtutis hortatur dicens: date honorem deo, ut perceptae inmortalitatis laudem ad honorem eius, qui tanti nobis muneris parens est, referremus.,

Dehinc, ne quid sibi uel carnalis Israhel uel uniuersitas gentium impiarum ex his pietatis scientiaeque dei meritis praesumeret, a quibus hic honor deo reddendus esset, ostendit dicens: super Israhel magnificentia eius, et uirtus eius in nubibus, super eum scilicet Israhel magnificentiam futuram esse demonstrans, qui iam ex conparatione nubium [*]( 1 Matth. XVIII, 18. 7 Ioh. Y, 25. ) [*]( 1 sepulchro R s = epulcrho P 2 sic V nisi quod habet solnta erint, legaueritis, legata; at RPE quaeoumque ligaueritis s. t., ligata erunt et i. o. et quaecumque solueritis s. t. aolnta erunt et i. c. 6 testatur ta V tractus est P 8 fili V 9 uiveH R potes V 11 uitam PE uias I* n in hominem animas reuocare V 12 naturae inbecillis — incorruptione k in marg. inf. add. m. 2 V om. P 18 perfecta R 14 absoluta e R absoluta Pb 15 ob = = quod R 16 date ex dete m. 1 R 17 tanti bonis P est add a m. 2 V 18 referremus ex referrena m. 2 V referemus corr. m. 'i R refe = rimus P referamus E cf. Hartel Lucif. p. 376 19 istrael r 20 scientiaque F 21 honor di P 22 istrahel r 23 scilice V 24 quia iam ex qui iam m. 2 V nuuiQ TM. )

311
spiritalis existeret, uel qui secundum apostolum rapi obuiam Christo in nubibus mereretur. et idcirco uirtus eius in nubibus est, quia his, qui ultra terrenam originem mortalemque degentes se in sensum caelestem et uitam, ut ita dicam, aeriam extulissent obuiamque elati in nubibus adstitissent, his esset proprium uirtute dei magnificentiaque laetari. — frequenter autem meminit his ipsis nubibus, tamquam ratione scientiaque perfectis, ne super impiam Israhel uineam pluerent, esse praeceptum: quia indigni sancto eloquio, quos iam spinae et tribuli, id est terrena uitia obsederant, exstitissent. — namque cum omnibus sit ad nouam resurrectionis originem uoce uirtutis utendum, non uniuersis tamen gloriosus idem resurrectionis honor est praeparatus domino dicente: nolite mirari ista, quoniam uenit hora, in qua omnes, qui sunt in monumentis, audient uocem eius: et prodient, qui bona gesserunt, in resurrectionem ui tae, qui autem iniqua gesserunt, in resurrectionem iudicii. et idcirco super eum Israhel magnificentia et uirtus dei est, qui esset in nubibus, quia pro discrimine uitae innocentis atque impiae resurrectionis sit aut in uitam aut in iudicium distincta diuersitas.

Deinde id ipsum sequens sermo designat dicens: mirabilis deus in sanctis suis. in eos scilicet mirabilis, quos in uitae resurrectionem excitabit aeternos. mirabilis autem est, cum omnem beneficentiae suae in eos conferat uoluntatem, cum ipsos intra perfectionem caelestis gloriae conlocabit, sicuti [*]( 13 Ioh. V, 28 sq. ) [*](2 mereretur ex aereretur m. 2 V 3 his qui om. V 4 degetia V 5 aeream « 6 esset (t in ras.) R esse V 7 memini E 10 obsiderant V 12 gloriosos idem P gloriosus id e V glorioBUS id est RE ef. Stud. 1889 p. 319 14 omnia V 15 post monumentis 3—4 litt. supr. scr. eras. R 16 qui autem ex & qui autem R 17 in resurrectione R 18 di esset qui esset P 19 in nobib; R innocentes V adque VR ' 30 in uita R 22 id om. P 28 in eo VP in eis E quod in uitae P 24 terorrectione V excitabit ex excitabat R excitauit V 26 omne V beni uolentiae (i ex e corr.) P(e) conferet I e 26 conlocauit V. )

312
ad patrem pro his preca.tus est dicens: pater, uolo ut, ubi ego sum, hi mecum sint; uel illud: ut omnes unum sint, ego in illis et tu in me. mirabilis ergo in sanctis deus est, quos, cum conformes gloriae corporis sui fecerit. per se, qui mediator est, etiam in unitate paternae maiestatis adsumet, dum et in eo per naturam pater est et ille rursum per societatem carnis in nobis est: quos in regnum praeparatum illis ante constitutionem mundi obtinendum locauerit, quibus absorpta morte inmortalem uitam aeternamque reddiderit. non enim iam incrementis corporum escarumque alimentis infirmi. tatumque casibus uitae humanae demutatio laborque tolerabitur, sed aeternitas cunctis, quae naturae suae uirtute ipsa se continens, id est quae se ipsam alat conseruetque, donetur: certique omnes fore se sempiternos non aliunde iam, id est non extrinsecus continentur ad uitam, sed ex deo, per quem resurrexerint . et inmortales maneant et aeterni. et ideo haec humanae spei sacramenta tali confessionis fide propheta conclusit: mirabilis deus in sanctis suis, deus Israhel ipse dabit uirtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus est deus. dat itaque uirtutem plebi suae et fortitudinem deus, quae inmortalis effecta intra se uitam uirtutemque contineat despoliatoque corpore superinduta sit honore caelesti, ut omni corruptione et infirmitate depulsa deum aeternitatis suae laude [*]( 1 Ioh. XVII, 24. 2 Ibid. 21; 28. ) [*]( 2 et hi E inter omnes et tinum del. in omni m. 2 V 3 mirabiles I'1 a 4 quod oum P quos (om. cum) V 6 in unitatem PE paterne corr. m m. 2 V 8 Ste constitutione corr. m. 2 V obtinendam r 9 absorbta I' abaorta RP 12 cunctis q V cunctis q R 13 quae (ae add. m. 2) secundum ipsa V donabitur E 14 sempiternos quod non E aliumde V1 a 15 contineantur E conseruentur V 16 maneunt et aeterni V maneant aeterni R 18 suis om. V dš istrael V israel R 19 plebi eius RP 20 benedictus es deus P benedictus deus R benedictus deus est E 21 se om. RPE uitam supr. scr. m.1 P contineatquae V contineatur E ee appetit in ras. a m. 2 P 22 dispoliatoque P (in ras.) E superinduita corr. m. 2 V ut om. P omnique corruptione in ras. a s m. 2 P 28 aeternitati r auae om. P laudando P. )
313
benedicat per unigenitum et primogenitum suum deum ac dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS LXVIII.

In finem pro his, qui commutabuntur, ipsi psalmus Dauid.

Saluum me fac, deus, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam et reliqua.

Tertius hic pro his, qui inmutabuntur, est psalmus; qui etsi nihil sub historiae conmemoratione conplexus est, ut in quinquagesimo et nono inesse tractauimus, neque ut in quadragesimo quarto aliquid proprium in superscriptione praetulerit, ubi pro dilecto canticum praenotatur, in eo tamen, quod non illius Dauid, sed illi Dauid psalmus in finem praescribitur, in illum potius Dauid, qui et oriens et iustus et finis est legis, conuenire intellegenda prophetia est. per id enim non ab illo, sed in illo psalmus docetur esse cantatus. in his autem, qui inmutabuntur, euangelicae spei fideles significari docuimus, qui aut ex legis obseruatione aut ex gentili impietate ad cognitionem dei demutati, tamquam renascentes incorruptae aeternitatis candore florerent; quod idipsum psalmi fine tractabitur. non ambigitur autem psalmus ipse sacramentum passionis domini continere. nam praeter Iohannem apostolum, qui in potatione aceti consistere consummationem scripturarum [*]( 28 Ioh. XIX, 28. ) [*]( 1 benedicant VP et primogenitum add. m. 2 V primogenitum in r/U. a m. 2 P 2 dum ñ (n add. m. 2) V 3 amen om. V Explicit psalmns LXVII incipit psalmus LXVIII feliciter V Explicit psalmus LXVII incipit LXVIII R Finit psal LXVII inep psSl LXVIII P 5 quae i. I. V sed cf. infr. lin. 9 inmutabuntur R ipsi om. R psalmus om. V 11 quinquagensimo V 12 quadragensimo V superscribtione V 18 delicto R praenotat P 14 sed ipsi Tx in fine V RP 17 in illos V in illum E doceatur V 18 aeuangelicae V fidelis VP 19 qui autem ex V obseruatione ex obseruationem corr. m. 2 V 20 demutatio P m renascentis VP 21 Rorent P 22 abigitur corr. m. 1 V psalmus ex pulnii corr. m. 2 V 24 in putatione cantici P consummationem ex conaummationis m. 2 V consummatione P scribturarum VP. )

314
testatus est, tum etiam dictum hoc ab eodem sub apostolorum recordatione praesumptum: zelus domus tuae comedit me adimit ambiguitatem confirmatque omnia ad eum dicta gestaque esse referenda. uniuersarum itaque humanarum passionum sorte perfunctus secundum susceptas infirmitates nostras loquitur; et dolet ipse quidem extra necessitatem et timoris positus et doloris, sed his se tamen, quae suscepit, accommodans; ut qui carnis nostrae homo natus esset, et dolorum nostrorum querellis et infirmitatis precatione loqueretur. coepit itaque ita:

Salua me, deus, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. infixus sum in limum profundi, et non est substantia. uiuendi omnibus finem mors in cunctos constituta praescribit. et quid sibi nunc oratio ista uult, quae se saluari deprecatur, cum lex mortis in omnes sit constituta? dehinc nunc orandae salutis haec causa est, quia intrauerunt aquae usque ad animam; introeundi autem aquis ad animam hinc facultas sit, quod infixus sit in limum profundi; defixi uero in limo profundi nulla substantia sit. ergo quia nemo nisi quod sperat precatur — sperat autem nemo se non mori — talis haec eius merito oratio est, qui, moriturus licet, morte non erat obtinendus. adsumpta ergo infirmitas habuit officium deprecandae salutis, diuinitatis uero conscientia spem tenuit salutis in morte sperandae. saluari se ergo orat, qui et dixerit: deus, deus meus, quare me dereliquisti? [*]( 2 Ioh. n, 17. 24 Pa. XXI, 2; Matth. XXVII, 46. ) [*]( 1 cum etiam VP subab apoatolorum R 2 praesamptum sit Pu zelua — comedit me in marg. a m. 2 V 3 ademit VP oni ad eam V õ infirmitates ex infirmitatis m. 2 V loquitur ex loquetur m. 2 P 6 ac dolet ipsi V ex necessitate timoris V 7 quae risuscepit V accomodans ex ascommodans m. 2 V 9 quaerellis VR quaere = lis P et om. P infirmitatis ex firmitatis m. 2 V ita ex itaui m. 1 V 11 in limo RP* 13 in ex m corr. m. 2 V perscribit ex prescribit m. 2 V et ex te corr. m. 2 V 14 salutari T 15 5nis F sit add. m. 2 V constituta ex constitue m. 2 V 16 quam intrauerunt V quia intrauerint PE animam mea R 17 ait in limo P* 18 uero in limum b 19 praecatur sperat add. m. 2 V 21 optinendus V 23 speranda VRI'a. (in R postea 2 litt. eras.) se ex set m. 2 V 24 df meus r. )

315

Introeuntibus enim aquis usque ad animam subiectus morti crucis fiebat, cum passionum uniuersarum impetus usque ad mortem animae perrumperet. in aquis autem insectationes populi motusque gentium significari solere non dubium est, cum dicitur: torrentem pertransiuit anima mea, uel illud: et pertransiuit anima mea aquam inmensam. sunt et aquae harenosam domum subluentes eamque in casum ruinamque pellentes. hae ergo nunc aquae usque ad animam intrantes ad precem eum orandae salutis coegerunt.

Verum ineuntium harum passionum non aliunde quam ex adsumptione carnis et uirtus est et potestas. non enim incidere in deum hic infirmitatum nostrarum terror ualebat, aut exerere se nisi in carne corporis nostri, tamquam in subiacente materie, potuerant passiones. porro autem haurienda fuit natura caelestis, ut exinaniens se ex dei forma in formam serui hominisque decideret. et ideo usque ad animam aquae penetrant, quia substantia ei non sit infixo in limo profundi. non utique substantia ea non erat, quae adsumpta habebatur, sed quae se ipsam inaniens hauserat. nullo autem modo se caruit, qui se ipsum exinaniuit euacuans; nec tamen idipsum uidebatur exstare, quod iam in aliud se euacuando concesserat. non est ergo substantia per id, quod infixus est in limo profundi. primus enim homo de limo terrae; et secundus Adam in huius limi profundum de caelis descendens se ipsum tamquam ex alto ueniens defixit. euacuans ergo se, quippe cui substantia [*](5 Pa. CXXIII, 5. 6 Ibid. ) [*]( 2 crucis ex crocis m. 2 V 8 insectationis V motasque V 5 quod dicitur P pertransibit V sed cf. infr. CXXlII, cap. 6 mea add. m. 2 V 6 pertrasibit animS meam quam V 7 arenosam PE domum add. m. 2 V subruentea ex subluentes m. 2 P 8 pellStis V hae ex heae m. 2 V hae = (eras. o?) R haec P 9 intratis T* coeperunt V 12 incidere in deum ex incidere in diim in deum R incedere in dm V 18 se a add. m. 2 V carne add. m. 2 V i tubiacentem materie V subiacente materiae R in subiacente materia E 14 passionis VP porro aut V 15 forma in om. V 16 hominesque decederet V 17 paenitrant P1 penetrarit V infixa (ex infixo m. 2 P)P'e infimo V 18 ea non supr. scr. m. 1 R 19 inaniens = = - erat P 20 exinaniuit ex exinabit m. 2 V 21 euacuando (om. se) ex seuacuamdo m. 2 V 28 de terrae limo VP adham V1 25 ueniens deficiens defixit V. )

316
non erat, non iam usque ad carnis, uerum etiam usque ad mortis profunda descendit, et omnis in eum terror desseuientis in nos tempestatis incubuit. cum enim se contra naturae caelestis terrenaeque diuersitatem in hunc limum potestatis suae uirtute defixit — quia ea, quae natura dissident ad quandam conexionis suae soliditatem non generis ipsius propinquitate conueniunt, sed potiore ui tamquam confixa sociantur — tunc et pati coepit et mori posse, per occasum mortis in inferna descendens.

Sequitur enim: ueni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. imitator ille et dominicae mortis et temporis Ionas mari mersus cetoque susceptus non tam in mari se, quam in inferno positum testatur: clamaui in pressura mea ad deum meum, et exaudiuit de uentre inferorum clamoris mei. et quamuis eum cetus ad speciem infernae mortis hausisset, ait: introiuit caput meum in scissuras petrarum, descendi in terram, cuius serae tenaces et aeternae. sancto etiam Iob post illum uniuersarum passionum gloriosissimum bellum, cum dignus iam esset eloquio diuino scientiaque naturae, post confracti intra se maris portas rugientesque eius in matris suae uentre terrores, rursum quid etiam in mari significaretur, dominus reuelauit dicens: uenisti autem super fontes abyssi, aut in uestigiis maris ambulasti? aperiuntur autem tibi prae timore portae mortis, in uestigiis utique maris, tamquam [*]( 13 Ion. II, 3. 16 Ibid. 7 (LXX). 28 Iob XXXVIII, 16 sq. ) [*]( 1 non iam om. V uerbCL etiam V 2 discendit V in eo P 4 terraenaeque R terraeneque V 5 uirtute in ras. m. 1 R uirtutS P 6 conexionis (e in ras.) P conixionis V1 non om. V 7 potiotrS ui Ul tamquam V potiore uita quam R potiorem uitam quam P confixam P 8 poBS & per corr. m. 1 R inferna (om. in) V 9 discendens V. 12 mersus ex mensus P oetoque ex cytoque P coetoque ex coetuque R estcoetoque ex estoque m. 2 V n tam supr. scr. P 13 quam in ex quam m. 2 VP positus V 16 clamoris mei V cf. Sabatier II, 937 clamorea mei R clamores meos PE 16 introibit r capud VR 17 discendi T senae VRP 18 tenacis V et supr. scr. R om. V etiam ionae (nae add. m. 2) V illum V ilIil R illud PE cf. Stud. 1889 p. 318 21 rugientiaque V matris ex maris R terroris V is fontis V1 aut in ex autem in m. 2 V 25 itaq maris R. )

317
in profundo uel altitudine maris, portas mortis esse significans. nam cum profunda maris inferiora sint terrae, necesse est in profundo maris, id est in inferioribus, sedem mortis ostendi. ueniens ergo in hoc profundum maris tempestate demersus est, cuius in anteriore psalmo ita meminit dicens: omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt. sed et ille, ut dixi, dominicae mortis imitator, quem ex tenacibus aeternisque terrae seris inmanissimus ille maris istius cetus euomuit, haud dissimilia conquestus est: omnes suspensiones tuae et fluctus tui super me transiebant. usque ad mortis igitur ueniens profundum mortis ipsius tempestate demersus est aduersarumque uirtutum depressus procellis est.

Non tamen tacitus eorum, qui se ipsos diabolo praebituri erant uelut ministerii arma peccato — quippe qui et nonnumquam consilia initae mortis suae exprobrauerit et stans in templo saepe clamauerit et eleuatis ad deum frequenter oculis intenderit, ut ad unumquodque diuinitatis suae opus maximum adspectarent — intellegitur ad patrem; ob quod sequitur: laboraui clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei, dum spero ad deum meum. infirmitates nostras suscipiens portansque peccata usu et consuetudine [*]( 5 Pa. XLI, 8. 9 Ion. II, 4. ) [*]( 1 altitudine P latitudinem V 2 n5 cum profundo maris V ne- 'r cesge est in profundo mortis R 4 in add. m. 2 V pofnndum R profundo ex profundus m. 2 V 8 aeris ex serris R serris VP cetus ex cytue P cytua V coetus R haud ex haut P aut VRl 9 conquaestus est VRP suspgsionis V 10 fluctus auiassi (ass in ras.) super r transiebant VRP et ed. uet. usque ad Par. 1.572 transibant ed. rec. 11 maria ipsius P demersus (om. est) V 12 aduersariaque V aduersariumq; a aduersariarumque Pb depraessus VP est om. P d 13 tacitus (tacit in ras.) R tacitu V taciti P tactu a iabolo curro m. 2 V 16 exprobauerit V 17 ut ad unum ut ad quodque r adspectarent coni. Bened. aspectaret P adspectare VRe 18 intelligeretur Re hoc ad et patrem V ob quod (hoc supr. scr. m. 2) P 20 speraui dm V spero in deum PE infirmitatis VI 21 consuetudine (consuet add. m. 2) V. )

318
humanae defatigationis locutus est, namque qui se somno et lassitudini saepe commiserit etiam usque ad sitis et esuritionis necessitatem. fauces itaque eius raucae sunt oculique defecti. causam uero maxime clamoris et intentionis oculorum hanc esse docuit, quia speraret in deum, uel cum clamat dicens: qui credit in me, non in me credit, sed in eum, qui me misit, uel cum clamaturus Lazarum uoce magna eleuatis sursum oculis ait: pater, gratias tibi ago, quoniam audisti me.

Sed illo uel paterni nominis magnificentiam testante uel humanae salutis opus moliente odia in eum multiplicantur in cassum. sequitur enim: multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. conualuerunt, qui persecuntur me inimici mei iniuste; quae non rapui, tunc exsoluere repetebar. numerus odientium ultra capillos capitis est multiplex, siue ob impiorum copiosam multitudinem, siue quia indigni sint dei cura — nam apostolorum capillos, quia tanta eorum deo cura est, scimus esse numeratos — siue quia infidelium numerus ultra numerum sit fidelium. nam cum decus capitis in capillis sit, et ecclesiae. quae corpus est Christi, in apostolorum decore omnis ornatus sit, super hoc capitis sui decus odientium est multitudo. oderunt autem eum gratis, id est causam odii non habentes. et [*]( 6 Ioh. XII, 44. 8 Ibid. XI, 41. ) [*]( a 1 humane corr. m. 2 rom. R defatigationis ex defitigationis P dee fetigationis ex defatigationis m. 2 V 2 laasitudinis V ommiserit r esuritionis ex tesumtionia m. 2 V 3 fauces om. V itaq, eras. R i e rauce corr. m. 2 V 4 maximae ex maximes R maximi - han T* 6 eum (om. in) R 7 misit me P 8 rursum V quia audisti R 11 mon liente ex molie m. 2 V odia supr. scr. m. 1 R 14 persequutur P iniustae VR que non ex qui non P 15 axsoluere V1 18 capillos o tanta (om. quia) V de corr. m. 2 V di P est sed scimus r esset scimus e 19 numeratoB = = = = quia (eras. siue ?) R 20 cum om. V 91 omnes V1 ornatus est PE 23 eorum gratis V odi corr. m. 2 V habentis F. )

319
conualescentes inimici iniuste sunt persecuti. non enim peccatum egerat, nec dolum habuerat; et ideo, quae non rapuerat, tunc repetebatur exsoluere. cum enim debitor mortis peccatique non esset, tamquam peccati et mortis debitor tenebatur, ab his scilicet, qui in eo peccati legem, quae in membris nostris est, exserebant. de peccato enim condemnauit peccatum in carne.