Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Fidem omnem breuia ha'c quidem uerba significant, sed qu;« uirtutibus suis magna et infinita conplexa sunt. hanc autem currus siue sedis dei dignitatem haud dissimiliter Daniel propheta descripsit dicens: sedis eius flamma: ignis [*](25 Dan. VII, 9 sq. ) [*]( 1 praescribta V 2 euangelica P 3 in om. R istrahel V 5 prae- scribta V 6 p dum nrm P 7 in supr. scr. m. 1 R iu spem euan- gelicam VPTE doceamus ex docemus m. 2 V 8 ad lege T 9 lacdm tantibus V hac ex haeo P 13 eum praedicatorem V dum <hm l* 15 dñο PT in fine R 16 habitauit. VP sedes (ex sedis P) RPTK 18 post laetantium 3—4 litt. eras. R 19 in illis ex illis m. 1 R sina ex sine m. 2 V syna RPT in sancta V 20 hominibus (om. in) VPTe sed if. infr. 21 inhabitare dum dm R 24 haud ex haut RP haut V danihel RPT 25 sedes RITE )

293
ardens rota* eius: flumen ignis ducebat ante eum: milia milium seruiebant ei et dena milia denum milium adstabant ei. atque in his quidem, siue sub specie talis ornatus, siue sub significationis exemplo, nobis in curru opinio et sensus comitatus caelestis adfertur, ut sub concordi iugo milibus laetantium obsequellam caelestem intellegamus. et hoc illae in Sina ardentes faces conlucentesque ignes, ingrauescentia tonitrua et totius domini aduentus terror ostendit, ministeria scilicet angelorum legem in manu mediatoris disponentium adstitisse. hic ergo currus dei decem milium multiplex est miliaque laetantium sunt. et quia mediator dei hominumque sit dominus, in cuius manu per angelos, ut dictum est, lata lex fuerit, sequens sermo subiecit: dominus in illis in Sina, in illis scilicet laetantibus milibus: currusque numero multiplici decem milium, id est infinitorum intellegentia sub decem milium multiplicatione subiecta. in his itaque deus in Sina est.

Sed ne forte euangelia non supplementa legis aliquatenus uiderentur. qui in illis in Sina est dominus, hic rursum in sancto ascendit in altum captiuamque cepit captiuitatem. in eo scilicet sancto, cuius formam ex forma dei euacuatus accepit. quod autem sanctus sit, cum plures prophetiae tum Gabriel angelus ad Mariam testatur dicens: et quod ex te nascetur [*]( 23 Luc. I, 35. ) [*]( 1 rotae eius scripni (ot τϱοχοὶ avrot LXX, cf. etiam Sabatier II, 871, Lucif. ed. Hartel p. 274) rotas (ro in ras. R) eius RP rota eius VTe flmnen ignis scripsi (norapbi πυϱός, cf. Lucif. I. c.) lfumen eius V flamen ingens RPTE ducebant VR fort. lucebat cf. Lucif; 2 ei post seniiebant supr. scr. P et om. PT (inPeras.) 3 aetabant ex stabant P adstabunt V sub specialis R 4 bonis in curru PT 5 concordii V 6 obaequelam PTE 7 syna RT ardentis facis T conlucentiaq. ignis PXT ingrauescentiaque PE ingrauescentisque T 8 tonithrui T aduenturs corr. m. 1 V 9 lege V manu add. m. 2 V 10 milium ex mulium m. 1 V 11 et supr. scr. m. 1 R 12 dominus sit V e data P 16 milib. multiplicationibus (sic) m. 2 V 18 aliquatinus V1 20 captioamque ex captiuumque m. 2 V coepit VRP et captiuitatem PT 21 forma ex forma V 22 tum gabrihel 7' cu gabrihel P tum h quoq̄ gabriel (quoq diuers. liq. supr. scr.) R 23 ad Mariam om. R et om. R. )

294
sanctum, uocabitur filius dei; et daemones clamant: scimus qui sis, sanctus dei. in sancto ergo ascendit in altum. et quid illud sit ascendere in altum, sub huius ipsius dicti significatione Paulus docuit dicens: ascendit autem quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrrae? qui descendit, ipse est qui et ascendit super om* nes caelos. ascendens ergo in altum et sese hominem ex mortuis in caelestibus reuehens accepit eos, qui a diabolo erant capti, quos et ad pulchritudinem domus spolia diuisit. dehinc dona in hominibus accepit, cum primogenitus ex mortuis de se ipse testatur dicens: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. accepit ergo dona in hominibus, gentes scilicet in hereditatem; in quibus in -sancto in altum primogenitus ex mortuis capta captiuitate conscendit. et quia ultra humanae spei fidem sit, eum terrenae carnis corruptionem in caelestem gloriam transtulisse gentesque impias et ante uitiorum ac superstitionum furore peruasas ad cognitionem dei consortiumque esse deductas, ob hoc in his dona hominibus accepit, qui se cum deo habitaturos esse non crederent. atque ita huius mediatoris ex lege consummata cognitio est, ut. qui in laetantium milibus in Sina fuisset, hic idem in sancto rursum in altum captiua captiuitate conscendens dona nos, qui secum cohabitaturos diffidebamus, acciperet.

Post hanc itaque contra spei nostrae diffidentiam acceptorum in hominibus donorum hereditatem digna haec ad deum [*]( 2 Marc. I, 24; Luc. IV, 34. 4 Ephea. IV, 9 sq. 11 Ps. II, 7 sq. ) [*]( 2 scl V sancte (e in ras. 3) R 4 dicti ex dicit R paulus supr. scr. T 6 qui ascendit RPTE 7 ergo add. m. 2 V 8 cepit V a diabulo V 9 hos et V 11 dominue dixit ad me om. V 12 postula a me PT 18 hereditatem (om. tuam) T 16 ultra ex ultro m. 2 V 17 terraene V terraenae RT 18 legentesque V et omni ante V T 20 i his dona in hominibus V 21 habitaturo sese fi P 94 in alto R P captiua supr. scr. P capta T captiuitatem V1 25 diflidibamuB V 2ti diffidentiae V. )

295
prophetae subiecta confessio est: dominus deus benedictus de die in diem, prosperum iter nobis faciet deus salutarium nostrorum. benedictus itaque dominus et deus est ascendens in altum, capiens captiuitatem, in hominibus dona percipiens, eos qui scilicet inhabitaturos se esse non crederent. cotidie autem per populi credentis accessionem benedictionis multiplicatur augeturque confessio, cum gentiles superstitiones impiseque de diis fabulae, cum arae daemonum, cam idolorum inania relincuntur et iter omnibus ac profectus dirigitur in salutem. hic igitur salut-arium nostrorum dominus ac deus est, cuius de die in diem benedictionum significatur idolorum. In eo enim, quod cotidie est, continuatur et semper, cum tanta seui protendatur infinitas, quanta et dierum post dies successio consequatur.

Cautissime autem semper propheticus sermo, ne quis per gentiles fabulas philosophiaeque doctrinam notionem nostram de diuinae ueritatis scientia perturbaret, admonuit; quia uariae eorum impiissimaeque sententiae multa de deo stulte profaneque conplexae sunt. nos uero ad cognitionem dei patris et dei filii instituti sacramentum sumus uerae eaelestisque prudentiae in eo, quod uerbum caro factum est. consecuti. ipsum enim nobis, quod Iudaeis scandalum, gentibus uero stultitia est, id est dei passio, crux, mors, sepultura siue per rationem diuinae uoluntatis perfecta caelestisque sapientia est, siue per resurrectionis potestatem uirtutis aeternitas est. ad huius igitur nos propheta [*]( 2 perum iter — per populi credentis om. P lacvna non relicta (j. 83 tin. 84 in.) faciet nobis RTE 5 dona perficiens V eos scilicet qui .Tt 86 om. V 7 gentilis V 8 inpiasque V diis (ex die P) VPT dia (is in ras. 3) R 9 relinquntur R relinquantur PTE ac ex hac R 10 diligitur V nostrarum V 11 in die V 12 cotidie ex cotie V ex cotidiae R 18 tanta ex tantua m. 2 V post diem R 15 cautissimae R cautissime ex cantissime c5 m. 2 V ne quis scripsi ne quit R ne quid Ve ne qui PTb cf. Stud. 1889 p. 318 16 gentilis V philo- sofiaeque V filosophiaeque RP 17 scientiae P 18 impiaeque PT de eo V stultae profaneque V stultae profanaeque RP 19 conplexa V cogm nitione V fili V 21 id ipsum V 24 sapienti = e 8 P resurrecis 'tionis (is in ru.) P refectionem V 95 aeternitas ex aeternitem m. 2 V eet om. PTb. )

296
scientiam dei, qui nobis et passus et mortuus est et resurrexit et dominus est, instituit dicens: deus noster deus saluos faciendi, et domini exitus mortis: eum nobis deum intimans, qui, cum esset deus, omnia ad salutis nostrae incrementa susciperet. et idcirco hic deus noster est, quia deus eorum sit, qui fient salui. saluos autem nos per id deus noster effecit, quod exitus sit mortis egressus; id enim his uerbis, quae latine minus expresse atque absolute translata sunt, continetur. admonui enim superius, plerumque interpretes cunctos, dum conlocationem ordinemque uerborum demutare ac tempe-. rare non audent, minus dilucide proprietatem declarasse dictorum. uerumtamen in his, quae dicta sunt: deus noster deus saluos faciendi, et domini exitus mortis, et salutis nostrae deus et exitus eius ultra exitum mortis ostenditur. quia mortis exitus domini sint. omnibus enim, qui ueniunt in uitam, ingressus in mortem est; sed primogenito ex mortuis tantum proprius fuit egressus ex morte. atque ideo proprius exitus mortis est domini, quia adsumptae ab eo carnis haec uirtus sit, ut naturae nostrae corruptionem in gloriam caelestem post exitus mortis efferat. uerum susceptae mortis ipsius non fuit occultanda uel causa, uel ratio; et quid nobis unigenitus deus ex • forma dei exinanitus et formam serui adsumens adferret auxilii, oportuit ad fidei nostrae et securitatem et scientiam reuelari. [*](1 nobis ex nubis m. 2 V 2 ds saluos ex di saluos m. 2 V 3 et dm dns exitus V (sed cf. infr.) et domini exitus R 4 incrimenta V1 5 susceperit Tb suscepit e quia ex qui m. 2 V h eorum est R fient ex fiet m. 2 V 7 egressus ex gressus fR. 2 V 8 expressae adque absolutae VRl expraesse atque absolutae P expressa atque absolute T 9 admonuit R interpraetes V 11 dilucid = e (eras. a) R delucide V delucidae P declasse V declarans se P 18 saluos (owi. alter. deus) R et dfim V 14 et ante exitus eius supr. scr. P. om. r e 16 quia scripsi cf. Ephem. Austr. 1889 p. 30 qui cod. et ed. 16 ingressus T in mortS est a in morte est VPT in morte sit R primogenitu V1 17 tantum propius V tanto proprior PTa ideo ex eidem m. 2 V 20 effert V efferet (t in ras.) R efferret PTE cf. Stud. 1889 p. 319 ucruin susceptae PT (Bened. adn. falsa) uere susceptae R uerum haeo susceptae Vrb 21 causam V1 29 dff add. m. 3? R exinanitas V 24 reuelari ex reuelara (?) m. 1 R. )
297

Et primum quidem non alienum a dei misericordia et bonitate uideri potest, ut uitam omnibus in se ipso restitueret ex mortuis: namque qui primum animam nobis ad flatum respirationemque uiuendi, cum hominem secundum imaginem sui similitudinemque constituit, de thensauris potestatis suae diuinitalisque diffuderit. secundum apostolum enim ipsius genus sumus et secundum eundem: omnia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt: scilicet ut in ipso habitatio nostra atque incolatus ostensa sit sedis, dum omnia inmensa uirtutis potestate conplexus est; per ipsum uero originis inchoatae opus effectusque monstraretur. cum in nobis id ipsum. quod sumus. operatus sit; ex ipso autem initia uitae ad exordia spiritus indulta notescerent. non fuit ergo a beneficentia diuinae bonitatis alienum, ut qui ex se ipso nobis, qui eius genus sumus. uitae ac spiritus elementa tribuisset, in se ipso quoque nobis per unigenitum deum aetemitatis nostrae inchoaret exordia. uereque nunc et ex ipso et per ipsum et in ipso maneremus, cum quando nos in hac habitatione ac sede mundi huius, qui omnia in omnibus est, conlocatus rursum plenius iam atque perfectius in se ac per se atque ex se inita carnis nostrae societate post exitus mortis iam conlocaret aeternos. haec quidem ad significationem diuinae bonitatis ita dicta sint.

Sed suscipienda? ab unigenito deo carnis adeundaeque' mortis et per apostolum et nunc per prophetam grandior [*](6 Act. ap. XVII, 28. 7 Rom. XI, 36. ) [*]( a 3 et mortuis V qui mtpr. scr. R 4 respirationem uiuendi (& supr. scr. m..?) R respirationeque = uidendi P 6 defuderit P defudit (it in ras. 3) R 8 adque V eatq R 9 sit = R sedis (is in ras ) R sedhis V a uirtutis suae T 10 per add. m.2 V incoate V 11 monstretur VPE sumus ex Bupemus m. 2 V 12 autem ut initia (ut ante uers. ineunt. add. m. 3) R 18 notiscerent V 14 ut om. VPT se ipso nobis qui mid. m. 2 V genus add. m. 2 V 15 uitae ac ex uitaf ac m. 2 I* uitae - ac R elimenta V 18 in hac ipsa habitatione PTE qui omnia in omnibus est h. 1. om. T est- om. R 19 collocatos T 20 in se et per se adque ex se (ex se add. m. 2) inita V in se ac per se adque in se inita R p se atcjue in se inita P p se atq: in ae qui omnia in omnib: e inita T 21 exitu mortis R. )

298
profundiorque ratio tractatur. ac primum quid in crucis sacramento atque mortis ab unigenito deo et domino maiestatis effectum sit, per apostolum intellegamus, ut duce eo docti prophetise scientiam consequamur. ait enim ita: et uos, cum essetis mortui in peccatis et praeputio corporis uestri, conuiuificauit cum illo donans nobis omnia peccata, delens quod aduersus nos fuit chirographum in sententiis, quod erat contrarium nobis, tollens illud de medio et adfigens illud cruci, spolians se carne, et principatus et potestates ostentui fecit cum fiducia triumphans eos in semetipso. sacramentum itaque salutis nostrae primum resurgens ipse ex mortuis decretumque mortis nostrae, quo ante detinebamur, absoluens in se ipso, qui ex mortuis aeternus iam maneret, impleuit. sed in eo ipso, quod nobis uitae auctor in se est, dum per adsumptionem corporis homo natus et mortuus iam rursum aeternus ex mortuis est, omnes quoque inimicas uirtutes mundique potestates principesque aeris huius ostentui reddidit, id est uel nostrae spei uel suae damnationis fecit ostenta et ipsos quaedam quasi ex diis saeculi portenta constituit his ipsis in se cum fiducia triumphatis: dum et per securitatem aeternitatis mors ipsa in deo moriente fiducia est et auctores mortis humanae, dum etiam in se ipso per occupatum a satana cor Iudae auctores sunt mortis, triumphat ex mortuis, ut neque a poena mortis abessent, cum se usque ad mortis infirmitatem subiecisset [*]( 4 COIOBS. II, 13 eqq. ) [*]( 2 dflio add. m. 2 V 4 prophetae PT ait ex aut m. 1 V 5 esseCia R mortai ex mnrtui m. 1 R 6 nobis supr. scr. M. 1 R 7 adaergra eum RE chirografum VP cyrophtt corr. m. 2 R 9 e medio PT ae sponlians corr. m. 2 V 10 se carnem ex etamen m. 1 V carne P potestastis V 11 triumfana R 12 esurgenB R 18 decretumque a mortis add. m. 2 V absorbens PT 15 dm per V 17 mortiu corr. m. 2 V mortuus (u in ras., us adject. in tiers. exeunt.) R 18 aeris ex heris m. 2 V ostentai fecit V 21 triumfantiB P 92 auctoris P auctoris ex aactoritas m. 2 V 24 sunt ex uno m. 2 V triumfat R triumphant ex triumphantis m. 2 V ad poenam V. )
299
aeternus, et omnem poenam humanae mortis exciperent ut auctores, cum in aeternitatis dominum auctores mortis per id, quod uerbum caro factum est, extitissent. haec quidem ita apostolus.

Sed propheta breuibus licet, sed eandem intellegentiam uerbis significantibus eadem ista conplexus est. nam ubi dominum in exitum mortis ostenderat, subiecit: uerumtamen conquassauit capita inimicorum suorum, uerticem capilli deambulantium in delictis suis. principatus enim ac potestates, in quibus capita inimicorum significantur, fecit ostentui. haec igitur in mortis exitu conquassat, quorum spiritalem nequitiam atque naturam in eo, quod capilli uerticem perambulent, docet, dum et tamquam dominantes hominum capitibus insistunt et tamquam nequitiae spiritales sine sensu eorum, quibus insistunt, ipsum illum capilli uerticem proculcent; quia et ipsa scilicet corpora usque ad anima; mentisque sedem sine sensu adeundi interlabantur et penetrent. aeris enim huius sunt potestates; et ideo capilli uerticem perambulant uel insistendi leuitate uel potestate dominandi et toto in orbe per momenta singula commeantes. sed haec in delictis suis peragunt, dum unicuique in eo, quod delinquat, auctores sunt secundum' illudapostoli: deus filium suum misit in similitudine carnis peccati et de peccato condemnauit peccatum [*]( 99 Rom. VIII, 8. ) [*]( 1 exciperet Ve ut auctoris P om. T 9 cum om. V 6 brebib. V sed om. E eandem ista V eande eadem ista P 8 conquassabit RTE capitau corr. m. 2 V 10 et potestas V significatur V 11 exitus n e cumquassata foram V 19 adqui raturam V 18 perambnlant corr. n m. 2 V perambulet R dii tamquam V 16 insistunt, T (insistant fort. a scribendum) proculcent T 16 anima mentesq: sedem P1 17 sine sensum V paenetrent V*R paenitent V1 penitrent T penetrant P aeris (ae add. m. 2) V 18 potestatis F1 19 leuitatem P toto n (om. et) T urbe V 20 suis sperabunt V 21 delinquat P sunt add. m. 2 V secundum illud — in carne h. I. om. T et infr. inser. post proditionis peccant 22 in similitudinem PTE. )

300
in carne; cum causam in his exordiumque peccati ex eo ipso, quod in carne sua per instinctum proditionis peccant, id est de peccato carnis peccatum in carne condemnat.

Tenet itaque diuinae dispensationis ordinem propheticus sermo et euangeliorum opera adumbrata esse per legem ipsis illis legis operibus declarat. multa enim plerumque per nominum proprietates ita expressa atque absoluta sunt, ut non magis gerendis in praesens potius quam in futurum significandis rebus inpensa sint: ut nunc post tantas ac tam manifestas euangelicae spei praedicationes altius quiddam nobis et ultra aurium sensum adfert subiectus ordo dictorum: dixit dominus: ex Basan conuertar in profundum maris. uidetur enim hic sermo domini fuisse, cum ad diuidendum ad iter mare exerendamque in Pharao iram est conuersus. sed numquid ex Basan conuersum eum esse lex docuit? non utique. Basan uero est ciuitas hostilis quondam regni, quae fuit Og regis habitatio; sed interpretatio nominis pudorem confusionemque significat. potest quidem uideri, ut ex pudore populi in Aegypto seruientis, cum depressus a Pharao ipsam illam conseruandi educandique generis libertatem perdidisset, in profundum maris. id est ad liberandi populi sui magnificentiam deus esset conuersus. sed qui secundum proximum huic psalmum dixerit: salua me, deus, quoniam intrauerunt aquae usque [*]( 23 Ps. LXVIII, 2 sq. ) [*]( t 1 cum causam — in carne om. V 3 condemna corr. m. 2 V 4 tenet ex tenec m. 2 V despensationis V 5 pelr corr. m. 1 V 6 per add. m. 2 V 7 proprietatis V expraessa P 9 tS supr. scr. m. 1 R 10 praedicationis aletius quidam V 11 subiectas V 12 conuertar ex conuertur m. 2 V conueitar conuertar PTK maria om. (.tpatio uacuo t r41 rel. P) PT 13 ddmmi sermo V post fuisse del. di m. 2 V ad uidendum ad (nlter. ad part. erCUJ.) R 14 exherendamque P in farao VRP est om. VR sed unumquid V 16 est om. R quodam V fuit graecis est om. YR sed unumquid T' 16 est om. R quodam T' fuit graecis R fuit in - oc, (g ex c) regis P cf. Acad. p. 22 17 interpraetio V1 19 seruientes P a farao VRP 20 perdidissed id in V perdidisset id t in R 21 id es corr. m. 2 V esset V cj: Hartel Lucif. p. 376 est RP7' sit E 23 aq. usque usquae corr. m. 2. V, )

301
ad animam meam; infixus sum in limum profundi et non est substantia; ueni in altitudinem maris, et tempestas demersit me, non ambigendus est post humani corporis pudorem — quia ipsae illae corporum atque elementorum nostrorum origines sint pudendae — in hoc mare, id est in hanc saeculi tempestatem esse conuersus, ut usque ad ultimae confusionis uerecundiam subiectus crucis morti per eam in se inimicorum capita conquassaret, spiritales scilicet nequitias potestatesque omnes et principatus aeris huius reddens ostentui triumpharet, cum eos aeternitati poena1, postquam ipse et passus et mortuus est, destinaret. ob id ergo conuersus in profundum maris intellegendus est, id est usque ad ultimas descendisse saeculi passiones, ut conculcans capita inimicorum ultionem diuinae potestatis exereret.

Quod ipsum uidetur sequens sermo conplecti, cum dicitur: ut intinguatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. diuinae autem ultionis ira sub humanae uindictae significatur exemplo. ex Basan enim in profundum maris conuersus ob id est, uti pes intinguatur in sanguine atque ab ipso sanguine, qui ex inimicis est, canum quoque lingua tinguatur. haec uero accidere solent omnibus bello consumptis et captiuitate deletis et pro uictorum arbitrio atque ultione punitis. per humanae itaque, ut dixi, consuetudinis morem. cum gladius, cum arcus, cum sagitta, cum framea, cum reliqua pcenarum ac mortium [*](] ad ama mea P sum ex sem. :2 V in limil V in limo Re 3 non ambigendum est V 4 ipse ille VRP adque elimentorum V 5 originis V 6 hano ex hac m. 2 V conuersus ex conuersum m. 2 V & 7 ultime confesion == i ES s sio corr. m. 2 V crucis add. m. 2 V 9 potestatisque (que add. m. 2) V aeris ex heriB m. 2 V 10 aeternae (aer"nae P) poenae PTe 11 passus (om. et) PT mortus V t destinare corr m. 2 V 13 discendisse (se add. m. 2) V 16 quod id t u uu ipsum V 16 incinganntur V tis V 17 can = u P 18 ultionea V 19 enim add. m. 2 V conuersum V ut ipse R sed qf. mfr. u i 20 tinguatur VPTE 21 tingatur V tunguatur T ex uiro accidere (re add. m. 2) V 22 bella V 23 per humana uidictae itaque V. 25 sagittas V frammea V mortium V mor -= tium R. )

302
arma memorantur, diuinae seueritatis significantur officia. et haec quidem Iudaeis post crucem et mortem domini omnia acciderunt, cum a Romanis capti uniuersa suppliciorum ac miseriarum genera perpessi sunt, ut peremptorum sanguine et incedentium pedes tincti sint et canum lingua satiata sit. sed id non minus ad eorum poenam damnationemque referendum est, qui ostentui redditi cum fiducia triumphantur.

Et quia sub his, quae in ludaeae populo temporibus legis expleta sunt, uniuersarum fere gentium ad speciem futurae misericordiae salus est inchoata, ut per id. quod tum gestum est, id quoque, quod postea gerendum esset, doceretur, cum ipsos illos, in quos illa tum gerebantur, et inumbratio nubis et iter maris et mannae spiritalis cibus et spiritalis potus ex petra in spe euangelica fideque concluderet: nunc quoque, ut semper, in his ipsis noui ac ueteris testamenti per prophetam facta conexio est, cum dicit: uisa sunt itinera tua, deus, itinera dei mei, regis, qui est in sancto. praeuenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuuenum tympanistriarum. in ecclesiis benedicite dominum de fontibus Israhel. ibi Beniamin iunior in pauore, principes Iuda duces eorum, principes Zabulon, principes Nepthalim. dei quidem itinera sunt uisa, cum coactis in glaciem aquis praeeunte eo in columna ignis et [*]( 1 diuinae memoriae seueritatia V et quidem (et add. m. 2) I" 4 et incidentium V incedentium (om. et) PTe 6 et tantum lingua V 8 et qui P indue V iude P iudaeorum E 9 sunt ex sui m. 2 r 10 quod tum gestum est id om. PT 12 quos (om. in) Papud quos T iumbratio nobis V inumbrationib: P 13 nmaris V spiritalis ex spiritales (his) m. 2 r cibus et spiritalis om. R 14 spe (om. in) V non quoque V ut et semper PTb 16 connexio TE 17 in soc V h 19 tympanistriarum (h supr. scr. m. 3) R tymphanistriarum V in eoclesiis benedicite om. V don V dfim dfim PT dominum deum E b cf. infra 20 istrahel V ubi ueniamin V in pauore RP 21 principes — eorum in marg. sup. add. m. 2 V diabulon P (sic et infr.) 92 principis V nepthalim ex neptalim m. 1 R neptalim PTa uisa om. V 23 cum a coactis corr. m. 2 r. . )

303
nubis iter populo siccatum est, cum in medio tympanistriarum. iuuenes psallentes gloriose glorificatum dominum cantauerunt. sed nouimus itinera et alia regis in sancto, cum uirtutibus caelestibus animisque sanctorum iter eius praeeuntibus in eo, qui primae sabbati psalmus est, cantatur: tollite portas principis uestri, et eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. quia est iste rex gloriae? dominus uirtutum ipse est rex gloriae. et haec itaque dei nostri et regis in sancto itinera sunt uisa, cum ingressum eius tanta caelestium coetuum gaudia praeeunt.

Sed quia quae ante praeformata in Pharao et in Israhel. fuerant, in diaboli suorumque clade et populorum omnium salute perfecta sunt, non ad synagogae confessionem, sed ad ecclesiae benedictionem nos cohortatur propheta, ut, quibus dei et regis in sancto itinera essent uisa, firmaret, dicens: in ecclesiis benedicite dominum de fontibus Israhel, ei initiis scilicet legis atque adumbratione gestorum doctrinam ecclesiae defluxisse commemorans. ac ne quid benedicentibus ecclesiis ambiguitatis existeret, quis hic maximus euangelicae spei praedicator futurus esset, ostendit dicens : ibi Beniamin iunior in pauore, in ecclesiae scilicet fontibus Beniamin iunior in pauore mansurus; post consternationem enim pauoris in euangelium Christi de tribu Beniamin Paulus electus est, matutino deuoratas carnes ad uesperum diuidens in salutem. [*]( 5 Ps. XXIII, 9 aq. 23 Gen. XLIX, 27. ) [*]( 1 tymphanistriarum V 2 iuuenis psalentes V gloriosae VRP1 3 sed nouiseimi = a (is ex us ras. corr.) R itinerae ex itinera R t & part. eras. R 4 iner eius V 5 primae sahbatis P primus sabbatis V est add. m. 2 V cantatus V om. PT 6 principes V2R uestras R 7 quia est — gloriae part. in marg. P dominus — gloriae om. R 10 tantae P coetn gaudia P gaudia coetuum V 11 atea r in- aferone et istrahel V 18 non a V sed da eoclesiae benedictionem corr. m. 2 V sed ad oaelest = e benedictionem R om. PT 14 choartatur R ut om. PTb 15 esse PTb firmarent Pa 16 dominum deum 2 de sanctis israhel (israel T) PT 18 commemorans om. V 19 ambiguitatis er ambiguitatib. V quis hic ipse maximus V 20 bem minia in V 21 in eclesiae V. )

304
ceteros quoque principes luda, ne ignorentur, ostendit, id est, qui ab eo, qui de Iuda frutice expectatio gentium futurus erat. eligendi essent, reuelans: principes Zabulon, principes Nepthalim. ex his enim, ut euangelia declarant, apostolorum est coepta. delectio, hos principes eorum, qui in ecclesiis congregarentur, ostendens. nam cum ex omnibus tribubus singulis quibusque populis secundum legem sint principes instituti. nunc tamen, ubi euangelicae dispensationis principes declarabantur, earum tantum tribuum, ex quibus uocandi essent, commemorata sunt nomina. orta enim in finibus Zabulon et Nepthalim luce magna post umbram mortis piscatores ex his sunt hominum constituti. solum ergo id sub prophetiae significatione ex illa principum uniuersitate memoratum est, quod ad euangelii confirmationem ipsis rerum effectibus et apostolorum electione esset explendum.

Et quia tantae expectationis spe detinentur — quia non ambiguum est omnes sanctos et prophetas caelesti desiderio euangelicae beatitudinis tempus optasse, domino dicente: amen dico uobis, quia multi prophetae et sancti cupierunt uidere, quae uos uidetis, et audire, quae auditis — consummari id, quod tantopere concupiscit, precatur dicens: manda, deus, uirtuti tuae, confirma, deus, quod operatus es in nobis. a templo tuo in Hierusalem tibi [*]( 18 Matth. XIII, 17. ) [*]( 2 de iudae PTE frutice m. 3 ut uidetur in loco ab orig. uacuo R froticet r 3 elegendi V reuelat V diabulon P 4 neptalim Te 5 dilec- 11 tio VltlA congraegaret.ur V 6 tribubus ex tribus P* tribus V om. R 8 tamen = ubi R despensationes V 9 earum Te eorum VRPa cf. Stud. 18stJ p. 319 uocandis essent V 10 ziabulon P 11 luce magna P post umbra V piscatoris VI peccatores P principes T 12 homines V solfi erat id V 13 ad xnpr. scr. T 14 ipsa T effectibus et apostolorum om. PT esse VP 16 expectationis ex expectationes m. 1 R, m. 2 V detinentnr (ex dintinetur m. 2 V) VRP detinetur T detinerentur E 17 ambiguo V 8 desiderii P 18 beatitudines V1 tempus opus optase V 19 et iusti Rb 20 uidere quae uos supr. scr. m. 1 R audiri F1 quae uos audistis P quae uos auditis T E inter auditis et consummari R add. & non audierunt 21 tanto cooupiscit V praecatur VR 23 es in nobis er e in nobis R est nobis Va es nobis PT. )

305
adferent reges munera. distinguit intellegentiae significationem, ne quid confusum ambiguumque subrepat in eo, quod ait: manda deus uirtuti tuae; quod utique contra humanum sensum et usum naturalis consuetudinis est locutus. mandare enim quisquam uirtuti suae aliquid non uidetur, quia per eam 15 internae potestatis insit effectus; et cum omnia uirtute fiant, non existimatur uirtuti ipsi aliquid mandari solere faciendum. sed enim dei uirtus deique sapientia est dominus Iesus Christus, qui et ponendae animae ac resumendae mandatum accepit a patre. idcirco non contra intellegentiae communis sensum dictum uidetur, quod tamen prophetica; scientiae proprietate memoratum est, ut uirtuti suae mandaret deus, unigenito scilicet deo, qui et dei uirtus est. dehinc quia rerum subitarum in deo non cadit noua repensque molitio, cuius scientiam non subterfugiant quae gerenda sunt, quia natura eius uniuersa, quae erunt, uirtutis suae potestate conplexa est, id nunc confirmari propheta postulat, quod iam sit idem deus operatus in nobis, secundum illud apostoli: benedictus deus pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni spiritali benedictione in caelestibus: in quo et elegit nos ante mundi constitutionem, uti essemus sancti et inmaculati in ipso. deus itaque, qui secundum prophetam fecit, quae uentura sunt, ea, quae iam ante constitutionem mundi per definitionem gerendorum operatus in nobis est, confirmauit in domino. [*]( 18 Epbes. I, 3 sq. ) [*]( 1 offerent ex offerunt R 2 subripat V 6 potestati R 7 mandare F1 faciSdum ex faciedae m. 2 V 8 sed quia V di supr. scr. m. 1 V 11 scientie in marg. add. P propriaetatS memoratus est V ././. 12 d5 scilica R 18 de uirtus est V in deo VRPT if. Hartel Ennod. p. 673, Lucif. p. 364, Petschenig Vict. p. 139 in deum E 14 recensque RT (sed c in ras. 3 R, in marg. p add. T) 15 supterfugiant V 16 conplexa sunt V 18 deus et pater E 20 benedictione spiritali E 21 ut RPTb ra 23 uenta P eaque quae P iam om. V ante constitutione mundi V ante mundi constitutionem T ante constitutionem (om. mundi) P 24 per definitionem om. PT (Bened. falsa adn.). ) [*]( XXII. Hllar. Pict. para I. ) [*]( 20 )
306

Et quid illud sit, mox continuat ordo dictorum: a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera. templum in Hierusalem est, in quo hostiarum legitima offerebantur; nunc autem a templo in Hierusalem a regibus sunt munera adferenda. quod utique contra locorum significationem rationemque gestorum est, ut illinc, quo inferri magis oporteret, id est de templo, offerenda sint munera. sed quia est caelestis illa nobis mater Hierusalem et primitiuorum conscriptorum et frequentantium coetus, omnisque in Christo renatus dei templum est, maxime in quo non mors magis sit regnatura. sed uita, et qui ipse rex sit eius, cuius seruus fuerat ante, peccati, hostiam se ipsum uiuam et rationabilem et placentem deo offerens: tum ergo ab hoc templo, id est ab hac sancta corporis sui habitatione, in illo conuentu angelorum frequentantium, id est in illa caelesti Hierusalem, si qui reges sint, id est qui peccato ultra non seruiant, offerent se ipsos deo munus.

Quod quia carnalis Israhel, dum sibi tantum peculiarem dei misericordiam usurpat, uidetur tamquam soli ei sit proprium defendere, mox propheta subiecit: increpa feras siluae, concilium taurorum inter uaccas populorum; ut non excludantur hi, qui probati sunt argento: dissipa gentes, bellum quae uolunt. uaccas in Samaria adoratas esse, cognitio ex libris est. principes uero populi istius iam non populi, sed gregum duces esse, propheticus sermo est, cum dicitur ex domini persona: tauri pingues obsede runt t me. feras autem siluae nequitiarum spiritalium supra [*](7 Hebr. XII, 22 sq. 25 Ps. XXI, ]8. ) [*]( 1 ordo ex orido m. 1 V 2 offerent T 4 templo (om. a) V in ierusalet (sic) R a regibus ex regibus R 5 offerenda V signifioationemque (om. rationem) V 6 illic VRP cf. Slud. 1889p. 321 8 conscribtorum VP 9 omnisque ex omnis m. 2 V 10 mors ex more m. 2 V 18 cfl. tan ergo RPTtt 14 frequentiS P frequgtium V frequentantium — participes esse et mensae (Pa. LXVIII cap. 19) om. T 16 hierusale V e qui reges R 16 peocatu V 17 carnalis (i in ras.) VP iadrael V 18 usurpant V sit ex sunt m. 2 V 21 hii R 22 quae bella uolunt R 28 adoratas in samaria esae V princeps P 84 populi sed om. R graegum R grec,u = P 25 obaiderunt V. )

307
uerticem capilli in peccatis suis deambulantium significatio intellegenda est secundum illud: deuastauit eam aper de silua, et singularis ferus depastus est eam. quo in loco ipsius principis mundi, id est satanae, et inmanitas significatur et uirtus. id ergo nunc poscit propheta, ut uel in has feras siluarum uel in hoc concilium taurorum inter populorum increpet uaccas, ne hi, qui probati argento sunt, excludantur. probati autem argento hi sunt, qui secundum argentum defaecati et passionum omnium igne decocti inmaculati et sine terrenae sordis admixtione iam splendent.

Cum enim propheticus sermo fidem gentium populique huius exacerbantis inprobam uoluntatem saepissime increpet, iamque salus a deo in omnes per omnesque sit cognita idque ex scientia dispositionis dei notum sit, tum impietate populi. exprobrata sancti quique in spem regni caelestis uocantur. non enim Iudaeorum deus tantum est, non et gentium: immo et gentium; unus enim deus est, qui iustificat circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. postea ergo quam increpitis his principes Sodomorum et principes Gomorraeorum esse meruerunt, tum ad gentes cognitio dei scientiaque defluxit, et iam non intra errorem neque contradictionem inscitia detinentur. increpitis autem siluarum feris taurorumque conciliis uaccisque populorum eos, qui adhuc perpetuis aduersum gentium spem ac salutem [*]( 4 Ps. LXXIX, 14. 16 Rom. III, 29 sq. ) [*]( lan 1 deambutifl P 2 diuastaait V euastauit P 3 est add. m. 2 V hoc in loco P 4 principes V sataneae corr. m. 2 V 6 taurorum Ainter R 7 inorepat V hii ex hi m. 2 V 8 hii aant RP (in R alterum i supr. scr. m. 1) 9 defecati VP depaccati R de peccati e 10 terrene V 11 gentium praedicet populique E 12 exaoernantis V saepissiroae V sepissimae R 13 idque ea scientia V 14 tum scripsi cum (ex cum cum V) VRP impietas VP 15 exprobata Pa in om. V 16 et non RPE 17 immo et gentium om. VP 19 his qui prinoipes E (de abl. abs. enormiter usurpato cf. Draeger Synt. II. 812) 20 gomorreo reorum R gomor.rum P gomorum ex sodomorum m. 2 V maeruerunt V 2J etiam non R intro P 29 contradiotionem insoiStiae V contradictionem scientiae P. ) [*]( 20* )

308
infidelitatis odiis persistunt decertare, condemnat dicens: dissipa gentes, quae bellum uolunt. pacificauit enim omnia dominus in caelo et in terra et secundum apostolum deus in Christo erat mundum reconcilians sibi. earum ergo gentium dissipationem, quae caelestis pacis foedus abnuant magisque dissensionum uolent bella, sub diuersarum tamen gentium congregatione denuntiat.

Nam ad conseruationem coniunctionemque totius sensus increpitis taurorum conciliis ferisque siluarum, gentibusque bellum uolentibus dissipatis, ne quid sibi ultra adrogans Israhel impiusque praesumeret, subiecit: uenient le gati ex Aegypto. Aethiopia praeueniet manu sua. deo regna terrae : cantate deo, psallite domino. expleta autem haec; eadem sunt uel magis ex oriente uenientibus, uel tunc, cum in apostolos spiritus sanctus diuisi ignis modo uenit. nam illic ad praedicationis euangelicae cognitionem etiam ex Aegypto conuenisse scribuntur, quibus magnitudinem diuini muneris tamquam legatis renuntiantibus Aegyptus prope uniuersa est iam fidelis. Aethiopia uero in eunucho Candaces fidei confessione praeuenit; manu autem sua, dum ipse baptismi gratiam sibi postulat dicens: ecce aqua, quis me prohibet baptizari? sacramentum ipsum baptismi adeo inpatientis desiderii cupiditate praeueniens, ut a diacono ministerium apostolici officii salutis suae cupidus exigeret. et quia exinde per omnes fere gentes praedicatio diuinae cognitionis inluxit — quia et omnia regna dominum Christum deum intellectura licet sero sint, et omnis lingua confitebitur, quia dominus Iesus in gloria dei [*](3 II Cor. 5, 19. 21 Act. ap. VIII, 36. ) [*]( 2 quae bella R bellum quae Pb 3 secundum (om. et) R 4 eorum P 5 quae caelestis V 6 bolent V1 diuersorum T' 8 potius V 9 que bellum uolentibus sup. lin. a m. 2 V om. P 10 adrogans ex anrogans m. 2 V 12 aetiopia V manus sua R manus eius PE 13 cantante P apsallite R expleta enim Pb haec ea V 15 diuisio P 19 in eunucho Candaces scripsi in eo non candaces V in candace e (e in ras.) R in candacis P in Candacis eunucho E 20 gratia V 21 aqaam corr. m. 2 V aqua R prohibet me RPE baptiszari V 22 inpatientes V 25 inluxit cum quia omnia V 26 dum ihm dm̃ V. )

309
patris sit — consummationem temporis huius exoptat dicens: deo regna terrae: cantate deo, psallite domino. omnes scilicet ad canendum deo ac psallendum adhortatur, uel quia salute omnium prophetica sollicitudine laetatur, uel regnis omnibus deum cognoscentibus regni caelestis . succedit aeternitas.

Atque ut in ceteris solet, nunc quoque, cui deo dominoque cantandum psallendumque esset, ostendit dicens: psallite deo, qui ascendit super caelos caeli ad orientem; ecce dabit uocem suam, uocem uirtutis. conpetenter nunc ascendentis super caelum caeli ad orientem dei honor poscitur: ut, quia superius significata humilitas eius fuisset, cum uel super occasum ascendit uel exitum mortis egreditur, nunc, ubi non caelum, sed caelum caeli transgressus esse notescit, diuinitatis ac magnificentiae eius non ignoraretur aeternitas. ad orientem uero idcirco, quia ipse secundum prophetam oriens ex alto sit, ut regressus eo, unde descenderat oriens, nosceretur ipseque sit hominibus in hunc caelestis sedis ascensum rursum auctor oriundi.

Nam idipsum sequens sermo significat, cum dicitur: ecce dabit uocem suam, uocem uirtutis. in omnibus quidem, quaecumque in corpore manens gessit, uirtutis uocem dedit; cum paralytico dicit: surge et ambula, cum Lazarum [*](17 Zach. III, 8; VI, 12; Luc. I, 78. 23 Matth. IX, 5 sq. ) [*]( 1 confirmationem ex consummationem m. 2 V 2 d3 post dicens erat. R Apsallite R 3 omnis Va ac ex hac R 4 salutS P uel a t quia regnis E 5 regni caeleatibua V om. R succedere V 7 cum p deo e 8 cantandvi ex cantatu m. 2 V psallenduraque Jx ostendit add. m. 2 V 9 deo nfo qui R super coelum coeli e 10 conpetenh ter — uocem uirtntis infr. lin. 21 om. V 12 onor corr. m. 1 R supe-' rins — cum uel om. P 13 post exitum V litt. eras. R 14 egr - editur P 15 notescit. P cf. phil. Abh. IV p. 63 notescitur R noscitur e 17 ex alto Bint regressua R 18 oriens post descenderat om. Pb nosceretur a nasceretur m. 1 R hominibus ex omnibus m. 1 R omnibus Pe 19 ascensus P rursus PE 21 suam — in omnibus in ras. P 23 dicit om. P. )

310
uocat e sepulcro, cum Petro ceterisque apostolis ait: quaecumque solueritis super terram, soluta erunt et in caelis; et quaecumque ligaueritis super terram. erunt ligata et in caelis. uox plane est ista uirtutis. humanae infirmitati tantum posse concedere. sed scimus adhuc aliam uocem superesse uirtutis, de qua ipse testatus est dicens: amen amen dico uobis, quoniam uenit hora et nunc est, in qua audient mortui uocem filii dei: et qui audierint, uiuent. numquid alia uox potest maior esse uirtutis, quam dissolutorum corporum puluerem in formam cogere soliditatemque membrorum et uitas rursum in homines animasque reuocare et corruptionem naturae inbecillis naturae caelestis incorruptione mutare? haec humanae spei uera et perfecta constantia est, haec diuinae magnificentiae bonitas absoluta est. ob quod uniuersos ad honorem huius tantae uirtutis hortatur dicens: date honorem deo, ut perceptae inmortalitatis laudem ad honorem eius, qui tanti nobis muneris parens est, referremus.,

Dehinc, ne quid sibi uel carnalis Israhel uel uniuersitas gentium impiarum ex his pietatis scientiaeque dei meritis praesumeret, a quibus hic honor deo reddendus esset, ostendit dicens: super Israhel magnificentia eius, et uirtus eius in nubibus, super eum scilicet Israhel magnificentiam futuram esse demonstrans, qui iam ex conparatione nubium [*]( 1 Matth. XVIII, 18. 7 Ioh. Y, 25. ) [*]( 1 sepulchro R s = epulcrho P 2 sic V nisi quod habet solnta erint, legaueritis, legata; at RPE quaeoumque ligaueritis s. t., ligata erunt et i. o. et quaecumque solueritis s. t. aolnta erunt et i. c. 6 testatur ta V tractus est P 8 fili V 9 uiveH R potes V 11 uitam PE uias I* n in hominem animas reuocare V 12 naturae inbecillis — incorruptione k in marg. inf. add. m. 2 V om. P 18 perfecta R 14 absoluta e R absoluta Pb 15 ob = = quod R 16 date ex dete m. 1 R 17 tanti bonis P est add a m. 2 V 18 referremus ex referrena m. 2 V referemus corr. m. 'i R refe = rimus P referamus E cf. Hartel Lucif. p. 376 19 istrael r 20 scientiaque F 21 honor di P 22 istrahel r 23 scilice V 24 quia iam ex qui iam m. 2 V nuuiQ TM. )

311
spiritalis existeret, uel qui secundum apostolum rapi obuiam Christo in nubibus mereretur. et idcirco uirtus eius in nubibus est, quia his, qui ultra terrenam originem mortalemque degentes se in sensum caelestem et uitam, ut ita dicam, aeriam extulissent obuiamque elati in nubibus adstitissent, his esset proprium uirtute dei magnificentiaque laetari. — frequenter autem meminit his ipsis nubibus, tamquam ratione scientiaque perfectis, ne super impiam Israhel uineam pluerent, esse praeceptum: quia indigni sancto eloquio, quos iam spinae et tribuli, id est terrena uitia obsederant, exstitissent. — namque cum omnibus sit ad nouam resurrectionis originem uoce uirtutis utendum, non uniuersis tamen gloriosus idem resurrectionis honor est praeparatus domino dicente: nolite mirari ista, quoniam uenit hora, in qua omnes, qui sunt in monumentis, audient uocem eius: et prodient, qui bona gesserunt, in resurrectionem ui tae, qui autem iniqua gesserunt, in resurrectionem iudicii. et idcirco super eum Israhel magnificentia et uirtus dei est, qui esset in nubibus, quia pro discrimine uitae innocentis atque impiae resurrectionis sit aut in uitam aut in iudicium distincta diuersitas.

Deinde id ipsum sequens sermo designat dicens: mirabilis deus in sanctis suis. in eos scilicet mirabilis, quos in uitae resurrectionem excitabit aeternos. mirabilis autem est, cum omnem beneficentiae suae in eos conferat uoluntatem, cum ipsos intra perfectionem caelestis gloriae conlocabit, sicuti [*]( 13 Ioh. V, 28 sq. ) [*](2 mereretur ex aereretur m. 2 V 3 his qui om. V 4 degetia V 5 aeream « 6 esset (t in ras.) R esse V 7 memini E 10 obsiderant V 12 gloriosos idem P gloriosus id e V glorioBUS id est RE ef. Stud. 1889 p. 319 14 omnia V 15 post monumentis 3—4 litt. supr. scr. eras. R 16 qui autem ex & qui autem R 17 in resurrectione R 18 di esset qui esset P 19 in nobib; R innocentes V adque VR ' 30 in uita R 22 id om. P 28 in eo VP in eis E quod in uitae P 24 terorrectione V excitabit ex excitabat R excitauit V 26 omne V beni uolentiae (i ex e corr.) P(e) conferet I e 26 conlocauit V. )

312
ad patrem pro his preca.tus est dicens: pater, uolo ut, ubi ego sum, hi mecum sint; uel illud: ut omnes unum sint, ego in illis et tu in me. mirabilis ergo in sanctis deus est, quos, cum conformes gloriae corporis sui fecerit. per se, qui mediator est, etiam in unitate paternae maiestatis adsumet, dum et in eo per naturam pater est et ille rursum per societatem carnis in nobis est: quos in regnum praeparatum illis ante constitutionem mundi obtinendum locauerit, quibus absorpta morte inmortalem uitam aeternamque reddiderit. non enim iam incrementis corporum escarumque alimentis infirmi. tatumque casibus uitae humanae demutatio laborque tolerabitur, sed aeternitas cunctis, quae naturae suae uirtute ipsa se continens, id est quae se ipsam alat conseruetque, donetur: certique omnes fore se sempiternos non aliunde iam, id est non extrinsecus continentur ad uitam, sed ex deo, per quem resurrexerint . et inmortales maneant et aeterni. et ideo haec humanae spei sacramenta tali confessionis fide propheta conclusit: mirabilis deus in sanctis suis, deus Israhel ipse dabit uirtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus est deus. dat itaque uirtutem plebi suae et fortitudinem deus, quae inmortalis effecta intra se uitam uirtutemque contineat despoliatoque corpore superinduta sit honore caelesti, ut omni corruptione et infirmitate depulsa deum aeternitatis suae laude [*]( 1 Ioh. XVII, 24. 2 Ibid. 21; 28. ) [*]( 2 et hi E inter omnes et tinum del. in omni m. 2 V 3 mirabiles I'1 a 4 quod oum P quos (om. cum) V 6 in unitatem PE paterne corr. m m. 2 V 8 Ste constitutione corr. m. 2 V obtinendam r 9 absorbta I' abaorta RP 12 cunctis q V cunctis q R 13 quae (ae add. m. 2) secundum ipsa V donabitur E 14 sempiternos quod non E aliumde V1 a 15 contineantur E conseruentur V 16 maneunt et aeterni V maneant aeterni R 18 suis om. V dš istrael V israel R 19 plebi eius RP 20 benedictus es deus P benedictus deus R benedictus deus est E 21 se om. RPE uitam supr. scr. m.1 P contineatquae V contineatur E ee appetit in ras. a m. 2 P 22 dispoliatoque P (in ras.) E superinduita corr. m. 2 V ut om. P omnique corruptione in ras. a s m. 2 P 28 aeternitati r auae om. P laudando P. )
313
benedicat per unigenitum et primogenitum suum deum ac dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.