Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sequitur dehinc: deus exaudi orationem meam, auribus percipe uerba oris mei. promptum prophetae fuerat dixisse: deus, exaudi me. sed quia ex persona eius [*]( 5 Phil. II, 8 sq. 12 II Cor. 18, 4. 13 Rom. 1, 16. ) [*]( 1 nomS V nomine PT cj. lin. 15 2 obydierat V ut add. m. 2 V 8 se om. V nude tantum nuncupatis VPT 4 dooeret sese V praecatur VR 5 est om. R inquid VRl obaudiens VP 6 & mortem R et mortem sup. lin. am. 2 V mortem autem PT 7 qud R 8 ut eo nomine V 10 homo add. m. 2 V 12 ex infirmitate ex et infirmitate m. 2 V 13 rui-sus V 14 euuangelium VR dei est in RPT salute P ' 16 ob raeritum tuum obidientiae V 17 in salute V 18 et nomen ex nomen m. 2 V humanus V 19 aequitatS P 20 se propheta E et uirtutis R 22 rursus V . 23 fili V redimendum r et uirtus na ex uirtus m. 2 V 25 inaurire uerba Re 26 pereo corr. m. 2. V. )

139
loquitur, qui solus sciret orare, idcirco constans postulatio exaudiendae orationis ostenditur. Paulus beatus neminem hominum, qualiter orare oporteat., scire docet dicens: quod enim, quid oremus, qualiter oporteat, nescimus. non est ergo infirmitatis humanae, exaudiri orationem suam postulare: cum doctor gentium, post constitutam licet iam a domino formam orandi, quid et quatenus oret ignoret. sed eius ista fiducia est, qui solus patrem uidet, qui solus patrem scit, qui solus potest orare pernoctans — secundum euangelium enim dominus pernoctauit orans —, qui per speculum uerborum formam ipsam occultissimi sacramenti sub communibus uerbis, dum oraremus, ostendit. et qui orationem suam poposcit audiri, ut peculiare hocfiduciae suae doceret esse, subiecit: inaurire uerba oris mei. et quisquam hoc humanae fiduciae esse existimabit, ut uerba oris sui uelit audiri? an illa, quibus motus animi nostri et inpetus pronuntiamus, tum cum de ira exardescimus, tum cum de odio obtrectamus, tum cum de dolore querimur, tum cum de adulatione blandimur, tum cum aut pro spe lucri aut de ueritatis pudore mentimur, aut de contumeliae offensione maledicimus ? et quis usquam uitae ita emendatae et patientis ad omnia fuit, ut his humanae demutationis uitiis non esset obnoxius? solus hoc potuit cum fiducia uelle, qui peccatum non fecit. in cuius ore dolus non fuit, qui flagellis dorsum praebuit, maxillas ab alapis non deflexit, sputamentorum contumeliam non exprobrauit et in nullo uoluntatem eius, cuius ad haec uoluntati in omnibus uolens oboediebat, offendit. [*]( 8 Rom. VIII, 26. ) [*]( 1 postulatio postulandee orationis RPT 2 hominem V S orare debeat V quid enim oremus qualiter T 6 lioet etiam a V formam ordinis R 8 eat qui solus potest (del. m. 2) patrem scit qui solus potest orare cet. Trest qui solus patrem uidet qui solus patrem scit potest (potellsT) orare eet. PT 9 euuangelia V 11 dum om. V 18 inaudire (d in ras. a. m 2) V 14 mei m ms. R et quisquam — sui supr. scr. m. 3 R humane VP 15 uellit V 16 impetas (m ex n m. 3) R pronunciamus RT tum cum di ira ex tum di ira m.2 V 17 quaerimur VR quirimue PT 18 de adolatione ex de adulatione R* adulatione V 19 de ueritatis ex debito ueritatis m. 2 r aut cum de contumelia V 20 usqua (us sup. [in. a m. 2) V umquam P unquam T uitae ita ex uitata (posterius ta in ras.) corr. in. 3 R 24 deflectit P 25 uoluntate V ad hoc PT 26 obydiebat V. )
140

Causam deinde, cur uerba sua audiri oret, adiecit: quoniam alieni insurrexerunt aduersus me et fortes quaesierunt animam meam, non proposuerunt deum in conspectum suum. unigenitus dei filius, dei uerbum et deus uerbum — cum utique omnia, quae pater posset, omnia ea et ipse posset, sicuti ait: quaecumque enim pater facit, eadem et filius facit similiter, et in indiscreto deitatis naturaeque nomine indiscreta quoque esset et uirtus —, ut absolutissimum nobis humanae humilitatis esset exemplum, omnia, quae hominum sunt, et orauit et passus est. et ex communi nostra infirmitate salutem sibi est deprecatus a patre, ut natiuitatem nostram cum ipsis infirmitatis nostrae inisse intellegeretur officiis. hinc illud est, quod esuriuit, sitiuit, dormiuit, lassatus fuit, impiorum coetus fugit, maestus fuit et fleuit et passus et mortuus est. et ut his omnibus non natura, sed ex adsumptione subiectus esse posset intellegi, perfunctus his omnibus resurrexit. omnis ergo eius in psalmis ex naturae nostrae affectu querella est. nec mirum, si ita nos intellegimus dicta psalmorum, cum ipse dominus secundum euangelicam fidem passionis suae sacramenta scripta esse fuerit testatus in psalmis.

Alieni igitur super eum insurrexerunt. non enim iam filii Abrahae sunt, neque filii dei: sed natio uiperarum, sed serui peccati, sed semen Chanaan patre Amorraeo, matre Chethaea et de diabolo patre filii diabolicae uoluntatis. quaerunt [*](6 Ioh. V, 19. ) [*]( 8 et non RPT proposuerunt (er in ras. am. 2; unt add. m. 2) V 4 ante conspeotum suum RPT cf. p. 146,8 6 ea add. m. 3 R om. PT poasit V UM 7 et increto V ut indiscreto PTb ut in indiscreto e 10 q m. 1 R hominfl ex hominis T 11 depraeoatus VR 12 nostram—infirmitatis om. V infirmitati arae P inee intellegeremur P inesse intelligeremus T 18 esuriuit ex esuribit m. 2 V sitiuit om. V dormiuit ex dormibit m. 2 V 14 lassus V oaeous fugit V meatus VT 16 perfunctis V 18 quaerella R quaerela P intellegorimus V 19 euuangelioam R euuangeli V 23 fili V habrahae V abraae T 24 chant naarum V amorreo RPT 25 chettea V cethea T c & hea R o & thea P de om. PT diabulo V filio P querunt q. V. )

141
quoque et animam suam fortes: cum Herodes principes sacerdotum, ubi nasci habebat Christus, interrogat, cumomnis synagoga aduersum eum testis falsa coniurat. sed animam hanc humanae naturae et infirmitatis esse existimantes non proposuerunt. deum ante conspectum suum; quia deus ex eo, quod deus manebat, usque ad originem nascendi se hominis humiliasset, id est, ut hominis filius esset, qui erat antea dei filius. non enim alius filius dei, quam qui filius hominis; et filius hominis non ex parte, sed natus, forma enim se dei ex eo, quod erat, ad id, quod non erat, id est, ut nasci posset in animam suam corpusque, euacuante; et idcirco et filius dei et filius hominis, idcirco et deus et homo, id est dei filius habitu humanae originis natus est, usque ad naturam scilicet hominis nascendi. qui totus ex anima et carne. formabilis est, dei se humiliante substantia. ob quod cum insurgunt aduersum eum alieni. cum potentes animam suam exquirunt, quae frequenter in euangeliis tristis et maesta est, deum ante conspectum suum non proposuerunt, quia deus dei filius, ante saecula manens, humanae naturae habitu, id est nostri corporis atque animae homo ex partu uirginis natus esset: per operum magnificentiam non intellegentes, quia hominis filius, cuius animam quaerebant, ad id, quod homo esse coeperat, ex dei filio, quod semper manserat, extitisset.

Interuentu diapsalmi non dicentis, sed cui dicebatur, [*]( 1 herodis principis V 2 nasci habebat RPT irasci habeat V cf. Arch. II, 182 p ) [*](3 aduersus PTE etanimam/T 4 infirmitates V posueF Pposuerunt T 8 hominis (n ex corr. m. 3) R hominis ex homines m. 2 V 8 non enim alius di V et filius hominis sup. lin. a m. 2 V 9 ex patre T post sed natus in P m. 2 haec adiecit: dei filius hominique unitus id est 1 factus est filius bominis q di erat 9 enim om. V 10 non svp. lin. a m. 2 V posset ex possit P possit VT 11 suam om. VT euacuante (exianiuit supr. scr. m. 2) P uacuante R uacante V euacuauit T et idcirco filius di PT filius dei — idcirco et orn. V 14 carne ex corpore corr. T 16 animam eius PTE 17 euuangeliis VR meata V mite deum una lilt. (n uel u?) eras. R 19 adquae F1 adque RV* et 20 natus eet p P natu esse (se in ras.) per R .92 esset ex esse m. 2 V 23 manserat ex manserat manserat m. 2 V manens erat R extitisse V. 24 diapsalmae TE cui dioebatur — sermo est om. V. )

142
demutata persona est. nunc enim generalis sermo est prophetiae. nam post eam orationem, quae ad deum fuerat, ut fiducia orantis posset intellegi in eo ipso precationis tempore quod poposcerat inpetrantis, continuo subiecit: ecce enim deus adiuuat me et dominus susceptor est animae meae. conuertit mala inimicis meis. effectus proprios propriis reddidit postulatis, docens non neglegentem orationis nostrae deum esse, neque inrationabilem praestationem misericordiae suae existimandam, cum nos secundum quod precaremur audiret. namque ad id quod ait: quoniam alieni insurrexerunt super me, proprium illud est: deus adiuuat me; ad id autem: et fortes quaesierunt animam meam, in eo exauditae orationis peculiaris effectus est. quod ait: et dominus susceptor est animae meae; ad id uero quod ait: et non proposuerunt deum ante conspectum suum, hoc conpetenter adiecit: conuertit mala inimicis meis. deus ergo et aduersus insurgentes adiuuat et quaesitam a fortibus animam sancti sui suscipit et non propositus ante oculos neque ab impiis cogitatus in inimicos mala ipsa conuertit: ut, dum deum non cogitant iusti animam quaerendo et aduersum eum insurgendo, adiuto eo atque suscepto, eum, quem inter iniquitatum opera non cogitabant, ultorem malitiae ex malitiae ipsius retributione sentirent.

Habeat itaque hanc innocens religio fiduciam, ut inter humanas insectationes et animae pericula adiutorem sibi deum esse non ambigat et, si quando iniustae mortis uis adferatur, [*](1 profetiae VR 2 quae ex que m. 2 V ad eum VR cf. Acad. p. 31 3 praecationis VR 4 impetrato PT 5 adiubat Tr 8 inrationabilem ex mrationabilem tn. 2 V irrationabilem TE 9 suae esse existimandam r praecaremur VR 10 naquae V nanque T ad ex quod corr. m. 2 V 13 exaudite VII quo ait V 14 quo ait non r 15 hoc conplectentur V 16 inimicis ex inimiciis m. 2 V 17 aduersum PT a om. R 18 animam — neque ab in marg. infer, add. m. 2 r proposito R 19 inpiis ex piis m. 2 V cogitato R ad inimicos PTE inimicos V ut om. P supr. scr. T 20 aduersus PT 91 adque VR 22 cogitant ex cogenitaut m. 1, sed deittde in dittographia iusti animam quaerendocogitabunt V ultorem malitiae ex (del. m. 2) ipsius V ultorem malitiae ipaius PTE 24 beati itaq. V 25 humanos V sibi dominum r 26 non om. V iniuste V morti suis R. )

143
excedentem habitaculo corporis animam sciat in dei susceptione requiescere: habeat ultionis quoque certissimam securitatem, cum mala omnia in eos, qui inferant, reuertantur. non potest iniquitatis argui deus, nec perfectae bonitati malignae uoluntatis instinctus ac motus admixtus est mala enim non maliuolus excitat, sed ultor retorquet; neque ea ex malitia sua adfert, sed in merita nostra conuertit. statuta enim in omnes sunt ad ultionum ministeria mala ista cum lege uiuendi, iusti id iudicii seuera aequitate moderante. sed haec auersa a iustis sunt lege iustitiae et conuertuntur in iniquos aequitate iudicii. utrumque iustum, ut et iustis ad metum prompta sint nec admixta, quia iusti sunt; et iniustis ad poenam sint conuertenda, quia meriti sunt: nec iustis admixta, cum prompta sint, nec iniustis defutura, quia prompta sunt.

Dehinc rursum fit ad personam dei, ad quem primum deprecatio erat coepta, conuersio: in ueritate tua disperde illos. ueritas mendacium confutat et perimitur falsitas ueritate. omnem autem superiorem orationem esse eius hominis, in quo filius dei est natus, docuimus, etiam hoc quoque nunc a deo patre deprecantis, ut inimicos suos in ueritate disperdat. et quae sit ueritas, non ambigitur; nempe ille ipse, qui dixit: ego sum uita, uia, ueritas. disperduntur ergo in ueritate inimici, cum falsis testibus damnationem Christo conparantes [*]( 21 loh. XIV, 6. ) [*]( 1 excidentem PT 2 ultionis qua certissimam PT 8 infecerant P 4 iniquitate R malignae bonitatis V 5 est om. P 6 re torquet potiea liri. ter eras. R neq. enim ea V 8 ad ultiooum (ul sup lin. a m. n V adultionum T Quae secuntur post lege in T desunt usque ad propria fg. LIV cap. 3 tned. iusti = id R iusti in V 9 et aduersa (et sup. lin. a w. 2) r a iusti ex a aiusti m. 2 V 11 ut supr. scr. R haec admixta P 12 et iniustos V et inius tos P 18 quia miseriti sunt ex quia miserinti sunt V prompta ex prorupta m. 2 V nec iustis P 14 defnturan sunt quia V 15 aut personam V 16 depraecatio VR eoepti r conuersio h. I. om. et supr. post ad peraona di pos. P 19 natus est VPE 510 depraecati sunt inimicos V 21 ambiguitur V fc et illi ipei V 22 uia add. m. 2 V ueritas R uerita = 8 P dispernnntnr V1 28 damnatione R comparantes PE. )

144
resurrexisse eum a mortuis audiunt et in dei ueritate gloriam suam resumpsisse cognoscunt, nam postea ob poenam dei in crucem acti fame et bello absumpti ac perditi sunt: uitae auctorem morte damnantes neque dei in eo ueritatem per operum magnificentiam cogitantes. hos igitur disperdit dei ueritas, cum ad resumendam gloriae maiestatem paternae resurgens absolutae in se diuinitatis probauerit ueritatem.

Quod autem et in crucem actum unigenitum dei filium et morte damnatum eum, qui natiuitate, quae sibi ex aeterno patre est naturalis, aeternus sit, frequenter, immo semper, praedicamus: non ex naturae necessitate potius, quam ex sacramento humanae salutis, passioni fuisse subditus intellegendus est; et uoluisse se magis passioni subici, quam coactum. et quamquam passio illa non fuerit condicionis et generis, quia incommutabilem dei naturam nulla uis iniuriosae perturbationis offenderet, tamen suscepta uoluntarie est, officio quidem ipsa satisfactura poenali, non tamen poenae sensu laesura patientem: non quod illa laedendi non habuerit pro ipsa passionis qualitate naturam, sed quod dolorem diuinitatis natura non sentit. passus ergo est deus, quia se subiecit uoluntarius passioni; sed suscipiens naturales ingruentium in se passionum, quibus dolorem patientibus necesse est eas inferri, uirtutes, ipse tamen a naturae suae uirtute non excidit, ut doleret. [*]( 1 resurrectionem cum ex mortuis (supr. cum inter lineas a m. 2 : xjio conparantes resurrexisset) V 3 adaumpti V ac perditi sunt xup. lin. a m. 2 V 4 neq. dm in ueritate P 6 gloriae paternae maiestatem VPE 7 absolutam e 8 quod autem spectat et. Hened. in adn. in cruce P 9 natiuitate (supr. e aliquid eras.) R 10 aeternus est id frequenter V et aeternus sit frequenter e praedicamus non (supr. usn 3—4 lilt. erax.) R 12 passioni ex passionis R ex passionis salutis passionis V fuisse subditus intellegendus est et VR fuisse subditum et 1Tb 13 sese V et quS uu RP (sed R in marg. add. qq) 14 indemutabilem VPE 16 uoluntariae n s R uoluita uoluntariae V 17 poene V in poenae R post non 2 litt. eras. R 18 qualitate ex qualitatem m. 2 V natura non sentit passionis qualitatem naturam sed quod dolorem diuinitatis natura non sentit V 19 passus ergo R 20 passionis V naturam ingruentium P 22 eas om. Pb inferre VRP a om. V 23 doleret ex doloret m. 1 R doloret V. )

145

Sequitur enim: uoluntarie sacrificabo tibi. legis sacrificia, quae in holocaustomatis et oblationibus hircorum atque taurorum sunt, non habent in se uoluntatis professionem, quia maledicti sententia legem sit decreta uiolantibus. quisquis enim a sacrificio destitisset, ipse obnoxium se efficiebat esse maledicto. necesse ergo erat effici, quod fiebat, quia sacrificii neglegentiam maledicti non admittebat adiectio. a quo maledicto nos dominus noster Iesus Christus exemit, apostolo dicente: Christus nos exemit de maledicto legis factus pro nobis ipse maledictum, quia scriptum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno. maledictorum se ergo obtulit morti, ut maledictum legis dissolueret, hostiam se ipse deo patri uoluntarie offerendo: ut per hostiam uoluntariam maledictum, quod ob hostiae necessariae et intermissae reatum erat additum, solueretur. cuius sacrificii alio locomeminitinpsalmis: hostiam et oblationem noluisti, perficis autem mihi corpus; deo patri legis sacrificia respuenti hostiam placentem suscepti corporis offerendo. cuius oblationis beatus apostolus ita meminit: hoc enim fecit semel se ipsum offerens hostiam deo, omnem humani generis salutem oblatione sanctae huius et perfectae hostiae redempturus.

Ob quae omnia ita gesta laudem deo patri refert: confitebor nomini tuo, domine, quoniam bonum est, quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. reddidit singulis propositionibus proprias absolutiones. nam in exordio [*](9 Gal. III, 13. 16 Ps. XXXIX, 7. 19 Hebr. VII, 27. ) [*]( 1 uoluutariae VR 2 q. in holocautomatis V et in oblationib. P hyr coram R 4 lege R quisque V 5 a om. V 6 aaorificii ex sacrificia m. 2 V 7 a om. P maledicto ex maledicti in. 2 V 8 lesus Chr. om. V 9 nos redemit RPE (in P supr. scr. m. 2) ex maledicto R 10 scribtum V 11 pendit P ex pendet corr. tn. 3 R 12 ergo om. V optulit R mortui V 18 uoluntariae VR ostiam V 14 quod hostiae necessariae ob intermissae V 15 reatn P erat ex erout m. 2 V alio conmonet in r 17 perfecisti RPE 18 respuente (efin. add. m. 3) R 19 oblationes P apostolus ex apostulus m. 2 V 20 semel supr. scr. m. 1 R 21 oblationem V 24 est om. P 26 eripuisti noe h. 1. V sed cf. irifr. p. 146, 7. reddit Pb 26 propria V absolutiones ex oblationes m. 1 R.' ) [*]( XXII. HUar. PlcU para I. ) [*]( 10 )

146
dixerat: deus, in nomine tuo saluifica me; post precum uero satisfactionem congruam gratulationis esse oportuit professionem, ut eius nomini confiteretur, in cuius nomine saluari sese fuerat deprecatus, et, quia auxilium contra alienos insurgentes in se poposcerat, idipsum adeptum se fuisse professi per hoc gaudii exsultatione memoraret: quia ex omni tribulatione eripuisti me. ad id uero, quod, cum fortes quaesierunt animam eius. deum non proposuerunt in conspectu suo, praeclare indemutabilis diuinitatis suae docuit aeternitatem in eo, quod dictum est: et super inimicos meos respexit oculus meus. morte enim non interceptus est unigenitus dei filius. ad explendam quidem hominis naturam etiam morti se, id est discessioni se tamquam animae corporisque subiecit et ad infernas sedes, id quod homini debitum uidetur esse, penetrauit: sed manet resurgens et inimicos suos inmortali oculo despicit, glorificatus in deum et ex hominis filio in dei filium, ex quo etiam hominis filius esse coeperat, per resurrectionis gloriam renatus. inimicos suos despicit, quibus dixerat: soluite templum hoc. et post triduum aedificabo illud. aedificato igitur hoc corporis sui templo eos, qui quaesierant animam suam, ex edito uidet et ultra humanae mortis legem auctores mortis suae sublimis ipse despectat, mortem perpetiens, sed mori nesciens, deus [*]( 18 Ioh. II, 19. ) [*](1 dens om. RPE praecum V 3 ut eina nomine V saluaris est fuerat V 4 depraeeatus VR õ sese VPE professus PE 6 exsultationem Pb memorare ad id nero quia ex V eruisti me V cf. p. 146, 25 7 ad id nero qa cum (qd aupr. scr. m. 1) R ad id uero quod dum P quod dum V quaesierunt om. P quaerunt V 8 dum non proposuerunt dm̃ in V praeclarae V indemutabilis ex indemutabiles m. 3 R 10 coulus tuus V, sed cf. quae secuntur 18 deoeesioni P descensioni V 18 inferna =P in quod P 14 paenetrauit R penitrauit V set et manet V 15 dispii P 16 ex hominis (om. et) F1 17 gloriam m (gloria V) iam VPE 18 dispioit ex despicit P 19 reaedifioabo R * 20 exedit-o R 21 inter auctores et mortis dimid. lin. uacat r morti R pe 22 dispectat V despecta P morte P per tiens R se mori P dl et homo V. )
147
homo dominus noster Iesus Christus. qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS LIV. In finem in carminibus intellectus Dauid.

Inaurire deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam et reliqua.

Superscriptio psalmi sine historia est; tantum: i n finem in hymnis intellectus est. hymnos aliqui translatores nostri carmina nuncupauerunt; plerique autem hymnos ex ipsa grsecitatis usurpatione posuerunt. de nomine nihil differt, dummodo res una esse, quae uel in hymnis uel in carminibus significabitur, intellegatur. hoc ergo de psalmo sentiendum est, quod quae hymno eius uel carmine continentur, in finem intel- t legenda sunt: omni intellectu scilicet nostro ad dominum nostrum Iesum Christum, quem apostolus finem legis docuit esse, referendo.