Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Superscriptio ipsa psalmi sollicitam expetendae Intellegentise postulat diligentiam. est enim in exordio eius statim positum: in finem intellectus. nam et non sui temporis res psalmus continere ostenditur, cui praescriptio tituli in finem est. et cum in fine intellegentia sit, non potest in eo alicuius alterius magis rei intellegentia esse quam finis. finis autem est, ut frequenter ostendimus, quo concluduntur omnia, cuius causa cetera sunt, ad quem uniuersa spei, rerum, negotiorum opera festinant.

Intellegentia ergo psalmi in eo consistit, ob quem omnia sunt, extra quem nihil est. et quis iste sit, superscriptio ipsa. quse continere historiam existimatur, ostendet. est enim talis: in finem intellectus illi Dauid, cum uenit Doec [*](1 nobis V 2 thesaurus R 1 uiatioum ex i uitaticum m. 2 V 3 in 'clesia corr. m. 2 V in gloria xpi corporis V in gloria corporis R in gloria corporis Christi b 5 Explicit psalmus XIIII inoipit psalmus LI r Finit psalmus XIIII incipit LI R Incipit tractat' beati hylarii piotauensis ep in psalm LI P (add. m. sate. XII?) 6 in finem — Abimelech om. R 7 Idumeus VP Saul V Sauli P 8 Aohimelech t' sed in seqq. et hic cod. semper Abimelech, cf. Sabatier II, 105 9 iniquitate VR sed cf. infracap. 5 et Abh. IV, 77 10 iniustitiam cogitabit R 12 superscribtio V expetendae ex expectandae R 14 res om. P 15 contineri P 16 est om. P 18 quem concluduntur P cuiua clausa V 19 ad quae uniuersae res rerum P 21 de quo omnia sunt R 28 historia R ostendit VPE. )

97
Idumseus et adnuntiauit Saul et dixit ei: uenit Dauid in domum Abimelech. atque ut absolutius rationem superscriptionis consequi possimus, ipse rerum gestarum ordo subdendus est. Doec prsepositus erat mulorum Saul; qui ad Saul ait: uidi filium Iesse uenientem in Noba ad Abimelech, filium Achitob. et interrogauit eum in domino et manducare dedit ei et gladium Golise alienigense dedit illi. quibus auditis rex potestatem Doec sacerdotum et ciuitatis dedit. dehinc scriptura subiecit: et circumiuit, inquit, Doec Idumseus, et tetigit sacerdotes et mortificauit in die illa octoginta et quinque, omnes ferentes ephud, et Noba ciuitatem sacerdotum deiecit in ore gladii. hsec itaque omnis gestorum fides est: ex qua tantum ad psalmi titulum praesumptum est, quantum et sacramento psalmi et propheticae satisfaceret doctrinae. id enim solum in superscriptione est: cum, inquit, uenit Doec et adnuntiauit Saul et dixit: quia uenit Dauid in domum Abimelech. et necessario post quinquagesimum psalmum, in quo peccatorum remissio secundum sanctificati huius, ut in exordio psalmorum docuimus, numeri uirtutem continetur, psalmus iste tempore anterior, ordine posterior collocatur: ut id, quod in finem intellectus prsescribitur, perfectis undique et absolutis sacramentorum generibus possit intellegi. [*]( 5 I Reg. 22, 9. 9 Ibid. 18 sq. ) [*]( 1 Idumeus VRPa 51 Dauid VPE dd R absolutius ex absolutio n m. 2 V 4 mulorum ex malorum m. 3 V 5 uenie tem corr. m. 2 V 6 Acitobh P in domino (in siipra scr.) R 7 et manduoare dedit illi PE dedit ei — alienigenae in marg. infer. add. m. 2 V 8 alienigene (supra eras. sunt. litl. nige) R dedit ei R 9 et oiuitatea P 10 inquid VR1 Idomeas V 11 oetoginta et f R 12 efut ex efat m. 2 V effad ex effud m. 3 R (ἐϕούδ LXX) effod a ephod Pe Noba ex h Xoua m. 2 V 14 esteestorum m. 2 V fides est ex fides et m. 1 V tatum a blalmi titulo (titulo ex titulum m. 2) V tantum psalmi titulum P 15 profeticae VR 16 in superscribtione YR 17 inquid V 21 ordine posterior om. V 82 in fine VRPa 28 perfectis undiq. (a undiq. in ras.) R perfectis undiquae V1 24 posset V. ) [*]( XXII. Bllar. Plet. pura I. ) [*]( 7 )
98

Abimelech, interpretatione uerbi, fratris mei imperium significat. quod enim nobiscum fratris mei imperium dicimus, id Hebraei Abimelech nuncupant. cum ergo Sauli dicitur: uenit Dauid in domum Abimelech, illi inimico Dauid nuntiatur, quod domum ingressus sit fratris imperii. domus autem imperii fratris quae sit, Petrus apostolus docet dicens: et uos. quasi lapides uiui sedificamini domus spiritalis ad sacerdotium sanctum. et infra: uos autem genus electum. regale sacerdotium, genus sanctum, plebsad possidendum. in hanc igitur spiritalem domum sedificandi in regale genus sumus, si per spiritalem corporum aedificationem conformes deo facti genus perfici regale mereamur. hanc ergo Abimelech domum, id est domum fraterni regni, Dauid ille uerus, sanctus, rex, iustus, oriens ingressus est; factus scilicet nostri corporis homo. quse domus fraternum ei regnum est, quia in eiusdem corporis gloria coheredes sumus regni eius, ipso dicente: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi. quod autem fratres eius sint, quorum domum regiam fuerit ingressus, per prophetam testatur in psalmo dicens: adnuntiabo nomen tuum fratribus meis, in media ecclesia laudabo te. concessa ergo secundum praecedentem psalmum peccatorum remissione uerbum caro factum habitat in nobis, qui et fratres et domus spiritalis et regale genus sumus. [*]( 7 I Petro 2, 5. 9 Ibid. 9. 17 Matth. XXV, 34. 21 Ps. XXI, 23. ) [*]( 1 interpraetatione VR 3 hebrei VR haebraei P nuncupant ex 1 nuncupauent V1 5 fratris = - imperii R fratris imperium V 6 quae ex que corr. m 2 V 8 domos epiritalee R in domos spiritales e 9 electum om. V forsitan id sacri texltts uocabuhtm h. I. ipsum iam Hilarium fugisse ex iis, quae secuntur, ubi identidem regale genus nominatur, conicere possis. 12 p supr. scr. R corporum om. R sed 4 litt. eras. conformes adft P 13 meremur V 15 post ingressus est 3—4 lilt. eras. R nostri corpori R 16 frni mei regnum est R fraternum regnum est 7' fratris mei regnum est e 17 gloriam P 19 constitutione ex conte stitationem m. 2 V 99 eolesia V aecclesiae R laudabor P. )

99

Populus autem impius et parricidalis et proditor, qui in Doec significatur, regi suo, inimico scilicet Dauid, prodit, quod in domo Abimelech sit — et hoc fit, cum Pilato traditur, cum homo crucifigendus offertur, cum repudiato rege regem suum Caesarem confitentur — prodens quidem eum in domo esse Abimelech, sed non intellegens eum, cum in domo Abimelech sit. in domo esse imperii fraterni, corpus scilicet, in quo ei sanctorum ecclesia, quae corpus est Christi, conformis conregnabit., ingressum, id est in qua et desideratum sibi cibum sumpserit - desiderio enim manducare pascham desiderauit — et ex qua Golise, id est diaboli arma sustulerit; fortis enim spolia ipse diripuit; post quod ab hoc eodem Doec, id est populo proditore apostoli occisi. ecclesiae subuersse sunt. hinc ergo titulus psalmi: in finem intellectus, quia in Christo, qui Dauid, oriens, iustus. rex et aeternus et pastor est, totius spei nostrae consummatio et legis finis esse intellegitur: qui et secundum psalmi et titulum et ordinem in ea corporis sui domo proditus est. quse ei fraterni domus esse significatur imperii.

Quid gloriaris, in malitia qui potens es, iniquitatem tota die? querella prophetae est, gloriari eum iniquitate tota die, qui in malitia potens sit. et haec quidem gloria iniquitatis arguitur. ceterum est gloria et expetenda et. confitenda et adfectu quodam exultantis gaudii eloquenda; quod utrumque sub isdem dictis alius propheta demonstrat dicens: non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis [*]( 25 Hierem. IX, 23 sq. ) [*](1 in Doec persona significatur Ρα 2 ininiicue VP prodit quod om. V 3 in domii RP Abimeleo R 4 crucigendus R 5 confitetur a quidem sup. lin. a m. 2 V in domum P 6 sed ex sit m. 2 V cum in domu P cum — sit om. e 7 in domu P in quo eet sanctorum P 8 coformia conregnauit ingresau V conformes conregni et ingressus P 9 et (&) post qua eras. R 10 pascha .PE 12 quod ab om. V 18 hinc ex hic m. 1 V hic « 14 in fine Vll 15 rex aeternus V 16 inielligitur esse E psalmi titulum PE 17 ea om. P 18 quae ex que m. 2 V 19 lncip. cod. T gloriatur UPTE in malitia qui potens es V in malitia potens RPTE iniquitate R iniquitatem V iniquitate PTE 30 quaerella VR quaerela P profetae R profetae (corr. m. 2) V 21 in malitiSfl ethac P 24 hisdem VIT hisdem ex nisdem R 25suaom. V. ) [*]( 7* )

100
in fortitudine sua, neque diues in diuitiis suis: sed qui gloriatur. in domino glorietur. uetitis enim primum inprobabilis gloriae causis causam rursum gloriae conpetentis ostendit. quo exemplo beatus apostolus scit in nullo sibi nisi in uno tantum gloriandum, cum ait: mihi autem absit gloriari, nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. non ergo gloria istiusmodi, sed gloria iniquitatis offendit; et eius iniquitatis, quse die tota sit. diem pro aetate uel tempore hominis nuncupari solere meminimus, cum dicitur: diem hominis non concupiui, uel rursum cum Abraham diem domini desiderauit, uel cum apostolus santanae tradit in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini, non hunc diem ortu solis occasuque finitum, sed diem constituti temporis uel aetatis ostendens. potens ergo in malitia gloriatur iniquitatem tota die.

Sed absolute intellegitur, in Doec personam rationem querellae huius non conuenire. quid enim potentiae habebat mulorum custos et ius in animalia uectionis regiae sortitus, aut tantum nuntians Dauid domum Abimelech ingressum? numquid tota die iniquitatem gloriatur? uerum sub persona eius populus, cui omnis in iniquitate aetas fuit, cui ex potentatu malitise gloria iniquitatis ipsius abundauit, significari intellegendus est. potens enim fuit, cum seruiens uisitabatur a domino, cum propter eum tot plagis percussa Aegyptus est, [*](5 Galat. VI, 14. 11 Hiere,m. XVII, 16. ) [*]( 2 sed om. PT 3 oausis — gloriae om. V 5 esae gloriandum e 6 in crucem V ihm xpi V 7 et ego mundo ex et ego mundus m. 2 V 8 ante non ergo R in margine add.: fi ee gloriandu in malitis sed gloria ex sed gloriari m. 2 V et gloria IT 9 offendit — quae in mary. a sup. add. m. 2 V 10 homines V 11 cupiui P 13 salus (corr. m. 1) V in die Re 16 gloriatur iniquitate R gloriatur iniquitate P gloriatur in iniquitatem V gloriatur in iniquitate TE 17 peraona R persona VPB post persona R supra acr. & quaerellae R quaerelae P 18 non om. V mulorum (orQ in ras.) R malorū V 20 Abimeleceh ex Abimelleceh V1 21 iniquitatem V in iniquitatS R iniquitate P in iniquitate TE 22 omnia iniquitate ex omnes iniquitate m. 2 V ex potentatum V 84 seruiena cum PT uisitatur VR a d5 VP. )

101
cum in trium dierum tenebris tenebras ipsas lumine secum manente non sensit, cum Aegyptum ipsam argento et omni ornatu despoliatam cladi suae reliquit, cum secundum diei noctisque tempora columna nunc nubila nunc ignea usus est, cum rubrum mare pedes transiuit, cum angelorum cibo uixit, cum maiestatem descendentis ad montem dei uidit, cum uocem de igne loquentis audiuit, cum regna multa bellis grauibus euertit. cam Iordanem refluentem, ut sibi areret, spectauit, cum prophetas habuit, cum sacerdotibus ad emundationem peccatorum et redemptionem animae suae usus est, cum obtinere regnum suum meruit. sed in his omnibus cum potens esset, tamen in malitia sua potens semper fuit, cum caepas et alium Aegypti et carnes desiderauit, cum ob uitiorum consuetudinem seruitutem impiam libertati pise prsetulit, cum uitulum adorauit, Moysi maledixit, deum abominatus est, filios suos dsemonum hostias uouit, prophetas occidit, ipsum quoque deum ac dominum suum. sui causa natum hominem, proditum prsetori in crucem sustulit. ac sic toto uitae; suse die iniquitatem glorians, cum potens esset, potens tamen in malitia esse permansit.

Post hanc ergo de eo prophetici doloris querellam iam in ipsum sermo conuertitur: iniustitiam cogitauit lingua tua. linguae humanse officium est, ut naturali inpul.sa ratione. motu uario eodemque moderato uocem in uerba distinguat, extetque per eam ex confuso erumpentis spiritus sono dissonans ad rerum intellegentiam sermo. et quamuis quidem hic eius ad id efficiendum rationabilis motus sit, tamen ipsa subdita potius esse rationi intellegitur, quam sensu rationis [*]( 1 in triduum dierum P 2 non aentit Y Aegiptum ipsi R 3 di9poliatam Pa cladis V reliquid R 5 pedes J e pede RPT (sed cf. Ps. LXV, 10 ubi etiam in R pedes) 6 descendStis ex deaoendStes m. 2 V coee de supr. scr. R nocem di loquentis PT 8 Iordanen ex lordeanen V 10 optinere R 12 cepas PTE cephas V et allia PTE et oum carnes PTa 14 impiam om. R libertati pie ex libertate me corr. R libertati pia V Mosi Re Moysen PT 16 deum= R don V diim P abhominatus est R abominatus (om. est) PT hostiis l*Ta 16 uobit V 18 diem R iniquitate PT iniquitatia R in iniquitate E oñ in mary. add. R 19 potenetamen ex potestamen R esse om. PT 21 in ipso P 22 inpulsus T' 23 moderato ex uariato corr. R 24 per eum /Yl' 27 sensum R. )

102
intellegens est. quod uero caret sensu Intellegentise, caret et rationis instinctu. quidquid autem caret rationis instinctu, caret et meditatione consilii. et quomodo recte a propheta dictum intellegitur, linguam iniustitiam cogitare, cum cogitatio ex rationabili sensu animae uiuentis ineatur, lingua uero non ad naturam rationis ineundae, sed ad ministerium naturae sit rationabilis instituta? sed dicti huius perfecti et prophetici auctoritatem et alius propheta demonstrat dicens: in ore stultorum cor eorum est: quia nihil ex rationis consilio tractantes et cordis meditatione pendentes temerario tantum motu linguae inconditas res fortuitas et inconditas eloquantur. atque ideo in ore stultorum cor eorum est, quia non quod cogitauerint loquentur, sed quod locuti fuerint cogitabunt. et hoc quidem de lingua stulti. at uero de lingua sapientis ita legimus: lingua intellegenis meditdatur sapientiam; et rursum: lingua mea calamus scribse uelociter scribentis: quia intellegentis lingua ex meditatione sapientise sit, et eadem rursum tamquam calamus scribentis nihil inconpositum, nihil incertum agat, sed his, quae aut cogitata aut lecta fuerint, obtemperans celeriter ex ratione consilii obsecundet.

Et quia ex ratione naturae cogitatis potius famuletur lingua quam cogitet, haec lingua, quae iniustitiam cogitauit, non naturae suae usa esse docetur officiis. sequitur enim: sicut nouacula acuta fecisti dolum. nouacula ad nitorem uultus acuitur, ut abradens hirsutam atque horrentem faciem [*]( 8 Eccles. XXI, 99. 15 Ps. XXXVI, 80 16 Ps. XLIV, 2. ) [*]( 1 est om. PTb sensum V (sed in dittogr., quam del. m. 2, sensu) 2 instinctum V instinctam V 4 lingua VPT eum cogitatio V 5 rationabili ex rationali m. 2 V rationali T uiuentis ineatur (8 i ex corr.) R uiuentis incitatur P uiuentis incitetur T linguam V 6 ineundam PT 7 rationalis T perfeotam T et profeticam PT 11 inconsulte VP et Icondita V 12 adque VR stultorum ex stoltorum m. 1 R stulto V 15 legamus R lingua sapientis RP meditabatur R meditabitur PTE 17 sapiStiae ez oapiStiae m. 2 V 19 sed in hie V quae aut cogitat aut leota fuerint ex quae agat aut cogitata aut leota fuerint m. 2 V quae aut cogitatu aut lectu fuerint R 20 oeleriter haec ratione PT 21 potius svpra scr. P 22 cogitauit ex cogitabit R 28 usu V officii R 25 atque horrentem faoiem uiuificet R adque horrentem (kcilem uiuificet V atque horrentem barbam faciem leuiget e, cf. Abh. IV, 92. )

103
leuificet. haec si potius uulneret, dolum fecit, quippe cum pneparata ad ornatum ministerium suum praebuerit ad uulnus. lingua haec ergo huius in malitia potentis iniquitatem cogitans dolum fecit: id est, quam natura ad eloquendas rationabiles cogitationes consulti cordis prseparauerat, ipsa potius inrationabiles cogitet iniquitates. populus enim ille, qui in Doec significari intellegendus est, ad magnificandum dei nomen electus et ad celebrandas laudes ipsius praeparatus hunc inhonorat, hunc tradit, hunc, quantum in se est, morte crucis perimit; et hoc linguse suae nouacula, per quam clamauit: crucifige, crucifige, consummat. dolum itaque, tamquam nouacula acuta, iniquitatem cogitans fecit haec lingua; et cuiusmodi dolum, consequentia docent.

Sequitur enim: dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem super quam loqui iustitiam. doli huius crimen ex conparatione fit grauius, cum malitia diligitur bonitate neglecta, cum iniquitas agitur praetermisso sermone iustitise. hunc propensae in malitiam dilectionis adfectum dominus in euangeliis condemnat dicens : hoc est autem iudicium, quia lux uenit in hunc mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen. populus itaque, cui ad redemptionem peccatorum uerbum caro factum est et deus homo natus est, ut per fidei iustificationem maledicto legis liber esset, dum in transgressione legis mauult seruire maledicto, ipsum illum deum suum tradidit p“nse, sanguinem eius, ut prsetor esset innocens, in se ipse suscipiens. et haec agens demutat naturae consuetudinem. malitiam enim diligit super benignitatem et ex bonis amorem conuertit in pessima. diligere quoque iniustitiam super quam loqui iustitiam maluit. [*]( 18 Ioh. III, 19. ) [*]( 2 praeparatio P at uulnus P 8 in lingua P cogitando V b cogitat E significatur intellegendus est V 8 celebranda P 9 oruci V peremit RP 10 nouaonla acuta per quam. crucifige sec. loco sup. lin. a m. 2 V 11 itaquae V acuta et iniquitatem PTab 18 dilexisti ex dixlexisti m. 1 V 16 iniquitas ex iniquitate m. 2 V praemisso V 17 hnnc propenaae malitiae affeotum PTb 18 in euuangeliis VR est om. r 20 magis homines RPTa 22 d5 ex di m. 2 V homo ez homini w. 2 V 26 naturae suae consuetudinem Ye 27 et ex nobis V 98 super — iustitiam sup. lin. a m. 2 V. )

104

Tenuit uero secundum Iudaicam consuetudinem propheticus sermo in ipsa sermonum uirtute rationem, cum ait: dil existi malitiam super benignitatem, iniustitiam super quam loqui iustitiam. nam ubi ait: dilexisti malitiam super benignitatem, nihil ultra quam dilectionem ipsam ex conparatione condemnat. ubi uero ait: iniustitiam super quam loqui iustitiam, ibi coarguit non iam praelati amoris adfectum, sed ipsum illum odium in loquendo dicens: super quam loqui iustitiam. possunt enim et solent Iudaei, licet non ament bonitatem, tamen eam uel loquendo simulare. at uero loqui de domino nostro Iesu Christo. qui secundum beatum apostolum Paulum factus est nobis iustitia et sanctificatio et redemptio, nullo modo possunt. non continentur ad aliquam sermonis patientiam, cum quando ex propheticis auctoritatibus ostenditur a nobis unigenitus deus, qui ante ssecula natus est, in homine et passus et crucifixus et mortuus; tum enim omne de eo eloquium et uitant et fugiunt: et si discedendi quoquam locus nullus sit, ui quadam taciti doloris oppressi aures manibus obstruunt et auditum, ne in se penetret, excludunt, bonitatem quidem tantum non amantes, interdum tamen eam loquentes, ceterum iustitiam nec diligentes. quia Christus est, nec loquentes.

Intercessio diapsalmse, etsi personse non adtulerit conuersionem, tamen sensus fecisse intellegitur demutationem. [*]( 12 I Cor. 1, 80. ) [*]( 1 Iudaeioam V 2 orationum cum ait I' ordinem cum ait T 3 iniquitatem super quam T 4 ubi om. P, cum T 5 dilectionem ex dilectioni m. 2 V 6 ipsam ex conparatione sup. lin. a m. 2 V 7' iniquitatem super quam T 8 non tam R illQ RVT illum Pa illud e cf. Stud. 1889 p. 318 10 et solent in marg. a m. 2 V Iudei ex et Iudei V Iudei R illioet V 11 at uero loqui de T 12 est om. P in nobis R 18 eignificatio V In VRPTa uerbum loqui etiam post redemptio repetitur 14 non sup. lin. a m. 2 V aliquam ex aliquem P cum quando scripsi cf. Abh. IV p. 60 sq. ouai quando R si oum quando Vb ei quando PTe 16 est natus VT 17 enim sup. lin. a m. 2 V omne in rcu. P omne ex homine V & uitant R euitant VPTE 18 si om. V diacedendi ex descendendi P ut quadam RP 19 obpraeasi V ne ipee paenetret V 20 tantam P (ex corr. 1) ab 91 tamen om. V 22 qua Christus est P quae Christus est E 28 diabspalmae P adtulit V 24 demutationem V. )

105
nam cum et eius, cuius antea. et ad eum, ad quem antea. sermo sit. idem tamen sermo aliud nunc quam ante significat. et quidem superiora querellis grauia fuerunt. adeo ut ex prophetse dolore. antequam edicerentur. increpita sint: cum iniustitiam lingua cogitat, cum tamquam nouacula acuta dotum efficit, cum malitia super bonitatem diligitur et iniustitia' super iustitiae eloquium est. propter quse quaedam quasi prophetse* accusatio apud deum prsemissa est arguentis, cum dicitur: quid gloriatur in malitia potens iniquitatem tota die? et ne inanis quereli» dolor reperiretur, ipsa querellse causa subiecta est.

Nunc uero intercedente diapsalma non pra>cessit querella, sed demonstrata ante causa peccati grauissima tum haec damnationis est subiecta sententia: dilexisti omnia uerba praecipitationis, linguam dolosam: propterea deus destruet te in finem, euellat te et emigret te de tabernaculo et radicem tuam de terra uiuentium. eo exemplo. quo in Genesi dictum legimus his uerbis: quia fecisti hoc, maledictus tu a terra. et rursum: quia audisti uocem mulieris tute; sed et ab apostolo, cum grauissima humanse impietatis crimina percensuisset. itadictum: propter hoc tradidit eos deus in reprobum sensum: [*]( 18 Gen. III, 14. 19 Gen. III, 17. 92 Rom. I, 28. ) [*]( 1 caius mpra scr. R 2 aliut ex alium m. 2 V nunc qua antea r nnquam ante R numquam ante P 8 quaerellia VR quaerelis V ex prophetiae Ra ex profetiae VP 5 iniustitiam - cum om. V 6 malitia er malitiam nt. 2 V malitia P diligit I' et iniustitiam aup iustitiam P super iustitiae om. r 7 quedam VR 8 praemissa ex praemissio m. 2 V 9 gloriaris R iniquitate T in iniquitate (in supr. scr. m. 1) P 10 quaerellae doctor R repperiretur VRP q. rellae V 14 est subiecta sententia ex est subiecta soli sententia m. 1 V 15 lingua dolosa PV 16 in finem — emigret te om. R te post euellat om. PTE de tabernaculo tuo 1C 18 eo exemplo scripsi et exemplo (hoc supr. scr. m. «7 R) H I 2 exemplo VtpTE quoq. Genesi V 19 et rursum — sed om. V quia audisti R 20 uxoris tuae R et apostolns cum grauissima humanae mpietatis crimina percensuisset ita dictum V sed et ab apto grauissimis humanae impietatis criminib. pcensetis (percense╵tis T) adiectum p 1T 81 poll ita dictum inseruit e m. 3 R 22 deus om. RPT in sensum reprobum RPT. )

106
ita et nunc: dilexisti uerba prsecipitationis, linguam dolosam: propterea deus destruet te in finem. uerbi uirtutem latinus sermo non tenuit. quae enim nobiscum uerba praecipitationis sunt, ea a Graecis rd ϱ̔ήματα xaraxovTMJfiov commemorata sunt: quo dicto significatur id, quod nobiscum prsecipitatio est, cum illis esse demersio in profundo maris. potest autem nobiscum secundum generalem sensum praecipitatio non in mari tantum, sed ex editis aut aedium aut rupium aut quorumcumque generum locis decidentium casus intellegi. ergo secundum demonstratam praecipitationis rationem, quia uerba praecipitationis Doec dilexerit, seuerissimae damnationi subiectus est.

Omnis etenim anima infidelis, in saeculi huius tamquam maris profundo naufraga, incerto motu uagoque differtur et diuersarum cupiditatum aestu mobilis fluctuat, potestate diaboli saeculum incolentis inlusa, et nulla ad resistendum obnitendumque ei subiectae soliditatis firmitate consistit: ex quo facile est, incentiuis circumagentium cupiditatum pendulam uagamque iactari. quod autem saeculi huius motus atque fluctus undantis maris sit aestibus conparatus, qui dominantis sit diaboli incolatus, secundum propheticam et allegoricam intellegentiam psalmus centesimus et tertius sub corporali tamen creaturarum significatione demonstrat: Hoc mare magnum et spatiosum, illic serpentes, quorum non est numerus. animalia pusilla et magna: illic naues pertransibunt draco iste, quem formasti ad inludendum ei. et rursum in psalmo sexagesimo octauo: ueni in altitudinem maris. [*]( Ps. Cm, 25. 27 Ps. LXVIII, 3. ) [*]( 1 lingua dolosa FT 8 uox sermo post nobiscum repetita R 4 a greci=SI (1=ex u?) R Ta prmauTa Rαταιϲοντιϲμου V αρηνμεα ΚαταFFOVTUCμΑΟU R 6 mersio PT in profundum TE 8 in mare ex in mari T ex sup. lin. a m. 2 V 9 quorumque VP quorumcumque T 10 demonetratam ex demonstratu m. 2 V praecipitationem .(om. rationem) PT 11 quia sup. lin. a m. 2 Y praeoipitatis V seuerisaima damnatione VRPa 18 infidelis ex infideles m. 2 V 14 naufragia V 16 mobilis ex mobiles R si potestate R (an scilioet potestate?) 17 ei om. PT subiecta V 18 cupiditatium V 19 saeculi huius morte adque V 21 profeticam ex preieticam m. 2 V adlegorioam V 26 in psalmo LXVIII rRPT 97 in altitudine R. * )

107
et tempestas demersit me. unigenitus itaque dei filius, dei verbum et deus uerbum, ad eruendos nos ex profundo sseculi huius naufragio descendit doctrinse suse reti, cui regnum caelorum simile est, haec uniuersa piscium genera extracturus. ab impio populo proditur et inhonoratur; seseque populus conformatus ad inludendum draconi socium ipse demergit et in hoc se profundum ad incolatus eius consortium praecipitat. sic et incredulus Moysi Aegyptiorum populus praecipitari demergique meruit, et impiam gentem refusi in se maris fluctus absorbuit, prsecipitationis uerba tunc, cum deo obstitit, diligentem.

Quia igitur Iudseorum populus incredulus et regem suum prodens uerba prsecipitationis dilexit, dicens: regem non habeo nisi Csesarem, deo rege neglecto et rege homine confesso in hoc se saeculi profundum ipse demersit; ideo in finem destruitur — usque in consummationem enim saeculi regnum destructae ciuitatis amisit — et de tabernaculo euulsus et transmigratus est: uagus nunc in toto orbe terrarum et ubique peregrinus consummatis omnibus suis in domini passione peccatis.

Quia prsecipitationis uerba dilexit, tabernaculo illo caret, in quo propheta semper dei spiritu plenus fuit, in quo sanctarum uirtutum tremendae contemplationes et salutares uisiones exstiterunt, in quo hostiarum ad redemptionem animse utiles oblationes, in quo paschae agnus in clade Aegypti fidelium custos et in liminum sanguine potens signum, in quo aemulae [*](12 Ioh. XIX, 15.' ) [*]( 2 et dei uerbum E ad erudiendos nos VR qui ad eruendoa nos T 3 rete PT 4 oeloram (cel in ras.) R 5 populo ex polo m. 2 V proditur — populus om. V populo conformato Re (conformato etiam V) 6 draconem PTe in om. V 7 praecipitat ex praecipitauit m. 2 V 8 moyse P Aegiptiorum R 10 tum VPTE obsistit V 11 quia ergo E Iudeae VPTa Iudaeus E 12 praecipitii (ii in ras.) R praecipitii PTE 13 nisi supra scr. R 14 se om. R 16 ideo ex eo m. 2 V in fine VR in consummatione P 16 distructae P 80 qua V 22 ganctorum V contemplationis P et salutaris (salutarea T) suis h donis extiterant PT om. V 24 paacae R pasche V pascae P agno V clade ex claude m. 2 V 25 cuatos ex cua m. 2 V liminu ex limine corr.an. 1 R. )

108
aeternorum temporum temporariae festiuitates. ab hoc itaque tabernaculo euulsi his spiritalium donorum honoribus carent.

Euulsi autem sunt non ex hoc terreno tantum tabernaculo, sed et ex illo, de quo dictum est: eleuabo Dauid tabernaculum, quod cecidit: sanctum illud scilicet et uenerabile nati ex uirgine dei corpus et templum, in quo, qui crediderit, tamquam consors dominicae carnis habitabit. omnis autem infidelis a cognatione hac non crediti corporis, id est dei tabernaculo reuelletur et emigrabitur, spiritalis huius tabernaculi indignus habitaculo: quod significare dominus intellegitur, cum dicit: ego sum uitis uera, uos estis propagines, pater meus agricola est. omnis propago in me non manens neque ferens fructum eradicabitur. et omnem propaginem in me manentem emundabit eam pater meus, ut fructum ampliorem ferat. si qui igitur per fidem corporati dei manere in natura adsumpti n deo corporis merebuntur, hi emundantur in fructus aeternos ex se adferendos: quia necesse est, ut- naturam uerre uitis propago intra uitem manens teneat. at uero qui incredulus nati in corpore dei fuerit, uel si et credens maneat, fructibus tamen fidei suae careat, eradicabitur aut ob infidelitatem aut ob inutilitatem fructuum negatorum. natus enim ex uirgine dei filius, non tum primum dei filius cum filius hominis, sed in filio dei etiam filius hominis, ut et filius hominis esset dei filius, naturam in se uniuersse carnis adsumpsit, per quam [*]( 4 Amos IX, 11. 11 Ioh. XV, 1 seq. ) [*]( 4 et om. VPE tabernaculum Dauid E 6 in quo qui ex in quo quo m. 2 V orediderit ex crediderint m. 2 V 9 tabernaculi T reueletur V euelletur E 11 cum ait E ego ex egone m. 1 V 12 omnis ex dlca omnes m. 2 V 13 era bitur corr. m. 111 eradicabitur ex eradicauitur m. 2 V 14 et omnem mundi propaginem V in me ex in mea m. 2 V emundabit ex emundauit V 15 eam om. PTE (ef. text. graec. et SabeUier III, 463) 17 a dño V hii RT fructus (s in ras. 2 uel 3 litt.) R 19 sed uero (sed add. vi. 2) V incredulus ex inoredulis m. 1 R 20 nat'= ex nati (i eras.) R 21 aut ob inutilitatem ex aut in ob ilitatem V 22 fructuum ex fructu R 23 filius non tum primum dei sup. lin. a m. 2 V 24 ut et filius hominis esset filius dei TPb. )

109
effectus uera uitis genus in se uniuersae propaginis tenet. si qua ergo propago infidelis aut infructuosa est, eradicandam ipsa se praebet; per naturam quidem manens, sed per infidelitatem aut inutilitatem reuellitur. ex hoc ergo tabernaculo, tamquam ei uera uite, hic impius Doec et euellitur et emigratur, manens per naturam et in tabernaculo et in uite, sed per infidelitatem dignus auelli.

Auulsus autem de tabernaculo eradicabitur et de uiuentium terra. qui enim non manebit in Christo, regni Christi incola non erit; non erit autem, non quod sibi non patuerit incolatus — uniuersis enim patet, ut consortes sint corporis dei atque regni; quia uerbum caro factum est et inhabitauit in nobis, naturam scilicet in se totius humani generis adsumens —, sed unusquisque pro merito se et euellendum de tabernaculo et eradicandum de terra uiuentium praebet, non prohibitus umquam inesse. quia per naturae adsumptionem incola sit receptus; sed eradicatur ob infidelitatis crimen, naturse consortio indignus exsistens. eradicatur ergo de uiuentium terra, quae in beata regione sanctis domino conregnantibus prseparatur; cuius ipse in euangelio meminit, dicens: beati mansueti, quoniam ipsi hereditabunt terram; et hic idem propheta: et placebo domino in regione uiuentium, a qua proditor populus eradicari meruit, postquam destructus in finem a tabernaculo et emigratus est et auulsus.