Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Hos itaque reges propheta ad intellegendum cohortatur, ut sciant, aduersus dominum et Christum eius fremuisse reges et populos uana meditatos; intellegant quoque ridentem e cselis . et in ira loquentem et super Sion montem sanctum regem constitutum, praecepta. dei patris adnuntiantem; cognoscantque eum, qui sit genitus in filium, tempus quoque illud, quo, qui tempora fecit, sit in tempore genitus; intellegant, in quo et hereditatem gentium et possessionem terrae finium postulauit; non ignorent etiam, quae hsec uirga sit ferrea, qua regens eos modo uasis figuli confringat. haec enim intellegentes sacramentum omne diuinae uoluntatis agnoscent: et cum per oboedientiam praeceptorum heredes dei patris, coheredes autem domini nostri Iesu Christi erunt, per id, quod aeterno regi coheredes sunt, id necesse est consequantur, ut reges sint.
Testantibus itaque euangeliis atque apostolo de regibus sequens est, ut cognoscamus, qui sint iudices terrae, quos adaeque reges oporteat erudiri: maxime cum reges nudo tantum nomine [*]( 3 Rom. V, 14. 6 Rom. VI, 12. ) [*]( 1 et utinam regnetis VR (sed V mox conregnaremus et Ps. LX, 5 VRPT regnaretis; cf. quae dixi Abh. IV, 84 et Sabatier III, 669, 8) nobis conregnemus R uobisoum regnemus Ed. Basil. et Par. 1572 5 peccatum in nobis e regnum dei < 7 subuerso ex subuenrsante V erit regnum dei, cum e omnibus uiuorum R 8 corporaee R 11 aduerau R fremuisse ex fremuisset m. 2 V 151 intellegunt V ridentem e = R ridentem e ex ridente m. 2 V inridentem e e 18 in add. m. 2 y 15 in om. R 16 tempora fecit ex tempore feoit m. 2 V 17 hereditatem (om. et) e 20 diuinum V per obydientiam V 22 thm xp̃. V per qd R 26 quos adeq. reges V quos = — aequae reges (eras. ad) R quosque ut reges e 26 oporteare V. )
Intellegentise autem huius atque eruditionis opus continuo propheta subiecit, dicens: seruite domino in timore et exultate cum tremore. non securum patitur aut neglegens esse seruitium: uult in omni seruitutis officio admisceri timorem. ut enim metuentes serui diligentius dominis carnalibus seruiunt, cum uoluntatem sollertioris obsequii metus obsequellse admixtus eliciat. ita et deo seruientes, si timeant per inminentem timorem, non neglegentes in ea erunt, quam susceperint, seruitute. ac ne tyrannici terroris hic metus esse fidelium crederetur, ad id, quod dixerat: seruite in timore, adiecit: et exultate: ut metum seruitutis gaudii exultatio temperaret, cum ipse timor causam laetitiae per conscientiam seruitii fidelis adferret. porro autem, ne libertas gaudii fines congruae moderationis excederet, ita subdidit: exultate in tremore, quia periculosa ad obliuionem timoris esset libera a tremore laetitia. atque ita haec prophetici eloquii ratio seruata est, ut seruitutem timor detineret, timorem exultatio moderaretur, et exultationem tremor consequens contineret.
Huius autem seruitii et timorem exultantem et exultationem trementem docuit in eo, quod sequitur, consistere, dicens: adprehendite disciplinam. uirtute uerbi significationem inpatientis et uelut prseproperse ad id uoluntatis ostendit, non tam expetendam, quam adprehendendam potius disciplinam docens: non tepore fidei in huius ob“dientise obseruatione contentus, sed ardorem spiritus in adprehendendi auiditate desiderans. sic in rapiendo regno caelorum raptores dominum delectant, cum ait: a diebus autem Iohannis [*]( 27 Matth. XI, 12. ) [*]( 2 et exultate ei R e 3 ut neglegens V 4 esse om. b 6 seruiunt et cum V solertiorie V ubsequellae R 8 ea sup. lin. a m. 2 V 9 seruitute ex seruitem m. 2 V 10 credetur V seruite domino in timore E 11 et exultate ei ut E 13 adferret ex adferet m. 2 V finis V 14 tremore ex traemore m. 2 V 19 aeruitii (alterum i in ras.) R 21 adpraehendite R uirtutem uerbi eignificatio i patientia V 22 uelud R praepropere (e in ras.) R praepropere V properae e 24 tepore R tempore Ve obseruationem V 25 adpraehendendi ex adpraehendi m. 2 V 26 raptores dominum delectant cum ait scripsi raptores dominum delectaM ait R raptores dBm delectatum ait Va raptore dominus deleotatus ait e. )
Sic et Paulus currit, ut adprehendat, dicens: sequor autem ut adprehendam, in quo et adprehensus sum. non lento gradu properat neque otioso sequitur procursu; adprehensurus enim sequitur. et satis quidem dixisse uideretur, si consecuturus sequeretur, sed uim et ipse adferre optat et adprehendere properat et modo exempli corporalis inuadere. scit autem se eo ipso iam esse, quod adprehendere properat, adprehensum. si enim nos per corporalem naturam deus naturae suse dissidentes homo genitus adprehendit, factus ipse quod sumus, nostrum est, ad adprehendendum nunc id, quod est ipse, contendere, ut in eam gloriam, in quam naturam corporeae huius corruptionis exemit, festinatio nostra se misceat: atque ita adprehendemus id, in quo fuimus adprehensi, si naturam dei consequamur, deo ante naturam hominum consequente. adprehendenda itaque disciplina et inuadenda est quodam amplexu et in uinculo corporali, ne elabatur aut decidat.
Causam autem diligentis huius amplexus ac uinculi propheta subiecit dicens: adprehendite disciplinam, ne quando irascatur dominus, et pereatis de uia iusta, cum exarserit in breui ira eius. adest enimp“nae dies, qui in exardescente ira domini significari intellegitur: in [*](5 Philipp. m, 12. ) [*]( 1 facientes ex faoientis 11 2 illud ex illum m. 2 V Istraheli V 5 ric et beatus Paulus e adpraehendat VR et sic saepe 9 et ipse ex ipse m. 2 V adferre cupiat R cf. Acad. p. 24 10 adpraehendere V 11 inuade≡≡≡ re V quod adpraehendere poterat V 18 d5 ad nitarame corr. m. 1 V dissidentis VR h diffidentes e 14 adpraehendendum R ad praehendendu V nunc in quod V 15 ut sup. lin. a m. 2 V in eam ex in eum m. 2 V 16 eximit b 17 adpraehendemus ex adpraehensi m. 2 V id in quo fuimus adprehensi sup. lin. a m. 2 V 18 post consequamur 1 litt. eras. R 19 itaquae V ert del. m. 2 V 90 aplexu ex plexu m. 2 V et uinculo V ne = labatur (eras. e) R excidat. 21 complexus Ed. Par. 1572 b ac in ras. R 28 uia ex uir m. 2 V 94 poene ll. )