Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Tenet autem ordinem prophetise euangelica doctrina. nam in eo ipso dicti utriusque ratio continetur, huius scilicet dicti: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, adnuntians prseceptum eius. dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodiegenui te; cum enim ait: a modo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis, tempus, quo filius hominis, qui et Christus et dei filius est, consessu dei dignus esset, ostendit: ut, quia antea dei filius, tum quoque et hominis filius esset, id, quod tum hominis filius est, ad perfectum dei filium, id est ad resumendam indulgendamque corpori aeternitatis suae gloriam per resurrectionis potentiam gigneretur: quam gloriam a patre corporeus reposcebat. qui enim in forma dei erat, formam serui acceperat. et acceptae huic formae serui gloriam dei. in qua mansit, expostulat, dicens: pater, clarifica me apud te ipsum ea claritate, quam habui, priusquam mundus esset apud te. non noua quaerit, non aliena desiderat: esse talis, qualis fuerat, postulat et precatur id se, quod ante erat, esse, gigni scilicet [*]( 14 Matth. XXVI, 64. 24 Ioh. XVII, 5. ) [*]( 1 perditae Rqb terrenae e 2 Hiernsales sed Hierusalee V 3 quae mater nostra V magni regis est V 4 hodieque e o itaque ex itaquae m. 2 V hic ex his m. 2 V ut sup. lin. a m. 2 V eum nentnrum V 6 cum caeli nubibus E frement V 9 profetae V eaoangelica VR 11 autem om. « 15 uirtus dei a uirtutiB dei c 16 qui Christus R et dei filius (om. eat) Ra et dei filius et e consessu ex consensu m. 2 V 17 dignanduB e ut quia corr. Bened. at qui Vt et qui R tunc quoque V 18 esset ut id e esset et id b filius hominis E 22 serui sup. lin. a m. 1 V 28 postulat , 24 glorifica RE 25 habui priusquam sup. lin. a m. 2 V 27 et scripsi sed cod. praecatur VR post ante 3 litt. eras. R. )

58
ad id, quod suum fuit. non erat autem idipsum tunc totus, quod ut fieret precabatur: fieri autem totus non aliud, quam quod fuerat, postulabat. sed cum fit, quod fuit, et, quod non erat, est futurus, ad id, quod fuerat, id, quod totum non erat, quodam noui ortus nascebatur exordio. ergo hic resurrectionis suae ad adsumendam gloriam dies est, per quam ad id nascitur, quod ante tempora erat. sed nascens ad id, quod ante tempora fuit, id tamen in tempore nascitur esse, quod non erat. atque ideo filius hominis a modo adsidens uirtutis dextris est uidendus, quia natura carnis post resurrectionem glorificata ad profectum eius, quam antea habuerat, claritatis prouehebatur: cum hominis filius consessurus patri et in inmortalitatem corruptione carnis absorpta in uiuentem tunc et non moriturum amplius dei filium nasceretur.

Tenuit autem beatus apostolus nouam hanc in eo temporariae huius natiuitatis discretam ab ea, quse ante tempora est, generationem et subdiuisam significationem. nam cum de beata illa et nullis circumscripta temporibus natiuitate dixisset: primogenitus omnis creaturae, quia in ipso creata sunt omnia in cselis et in terra, uisibilia et inuisibilia, primogenitum quoque etiam ex mortuis in resurrectione commemorat dicens postea: primogenitus ex mortuis, ut fieret ipse in omnibus primatum habens. nascitur enim ad id, quod non erat, cum tamen id fieret, quod fuisset. est enim primogenitus ex mortuis, qui erat primogenitus creaturae: [*]( 19 Coloss. I, 15 sq. ) [*]( 1 tum totus V 2 quod ut fuerit R 5 nascibatur exordii V 6 ad pr. I. supr. add. VR naacitur ex nascetur R 7 post erat incip. al. man. R t 8 fuid V iio = scetur (o ex a) R noscitur a esse — atque in ras. R 9 adque VR uirtutis dextris et uidedus V uirtuti in dextris est uidendus (in i. ras.) R 11 prouehibatur V 12 consessurus ex consensuruB V, ex consefsurus R patriae inmortalitatis V corruptione ex corruptionis R 18 et in uiuentem E 15 post autem 4-5 liLt. eras. R temporariae (te ex corr., rariae in ras.) R tempore a 16 discretum V a a 17 generatione ex geniratione R generatione b de beat ille corr. m. 2 V 19 primogenitus ex primagenitus m. 2 V 21 post ex mortuis uerba errore hue quoque translata ut fieret ipse in omnib. del. m. 1 V 28 ut h. l. om. V 24 cum suv. lin. a m. 1 V. )

59
idcirco primogenitus ex mortuis, ut maneret primogenitus creaturae. idem enim est primogenitus ex mortuis, qui erat primogenitus creaturae.

Non nunc aliud est, atque antea fuit. quamuis ipse etiam aliud fuerit ex alio; sed id, quod ex alio etiam aliud fuit, in id ipsum tamen, unde antea exstitit, aliud est renatum. nam qui natus ex uirgine homo est, erat et tum dei filius: sed qui filius hominis est, idem erat et dei filius. natus autem rursum ex baptismo et tum dei filius, ut et in idipsum et in aliud nasceretur. scriptum est autem, cum ascendisset ex aqua: filius meus es tu, ego hodie genui te.. sed secundum generationem hominis renascentis tum quoque ipse deo renascebatur in filium perfectum, ut hominis filio ita et dei filio in baptismate conparato.

Sed id, quod nunc in psalmo est: filius meus es tu, ego hodie genui te, non ad uirginis partum neque ad lauacri generationem, sed ad primogenitum ex mortuis pertinere apostolica auctoritas est. namque in libro Actuum apostolorum ita dictum est: nosque uobis euangelizamus eam, quae ad patres facta est repromissio. hanc deus expleuit filiis nostris, suscitans dominum nostrum Iesum, sicut et in psalmo primo scriptum est: filius meus es tu, ego hodie genui te, cum suscitauit eum a mortuis, amplius non regressurum in interitum. uox ergo hsec dei patris secundum apostolum in die resurrectionis existit; et uideamus an idipsum et euangelistae doceant. namque dominus resurgens tali ad apostolos usus est [*](19 Act. ap. XIII, 82 sq. ) [*](2 idem enim genitua est ex V 4 quamuis ipse etiam aliud (ex alio m. 1) R quamuis (ex quam m. 1) ipse etiam aliud V quamuis etiam aliurt ipse E 6 set R uerba sed id quod ex alio in mat g. inf. add. m. 2 V 7 filiua dei e 8 erat om. V 9 et cum V 10 nosceretur V est enim V 12 post renascentis desin. ai. man. R tQaqS. quo R 18 profectum VR sed cf. adn. Bened. 16 neque ex neque neque m. 2 V 19 uobis om. R euuangelizamua VR ea V 21 dm fi l'hm V 24 regreaiurum ex regreseuroum m. 1 V 26 die (om. in) V exstit V entitit E 26 euuangeliste V qune Bened. h. I. de V notant euangelia sic doceant ad a pertinet 27 namq. V namque ex namquae R. )

60
uoce: data est mihi potestas omnis in caelo et in terra. euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine patris et filii et spiritus sancti. resurgens enim in cselo et in terra ius omne sortitus est. in eo autem quod ait: data est, poposcisse id, quod accepit, ostendit.

Sequitur enim: posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. accepit ergo hereditatem gentium, quam poposcit. poposcit enim cum ait: pater, uenit hora, honorifica filium tuum, ut filius honorificet te. sicut et dedisti illi potestatem omnis carnis. ut, omne quod dedisti illi, det illi uitam seternam. et rursum: non pro his rogo tantum, sed et pro his, qui credituri sunt per uerbum eorum in me. haec ergo hereditas eius, ut omni carni det uitam aeternam, ut omnes gentes baptizatae atque doctae regenerentur in uitam; non iam secundum diuinam illam Moysi cantionem angelorum dominatui deditae neque secundum eorundem numerum diuisae, sed in dominicam familiam susceptae et in domesticos dei deputatse et ex iniusto atque peccatore et peruerso iure dominantium in regnum seternum diuinumque translatae. neque enim adhuc tantum portio domini Israhel, neque funiculum hereditatis eius Iacob, sed gentes omnes, secundum numerum angelorum ante diuisae, nunc iam unius atque unus omnis hsec uniuersitas gentium dei populus est: et aeterna haec omnium ex mortuis resurgentium primogeniti huius ex mortuis aeterni heredis hereditas est. [*]( 1 Matth. XXVin, 18. 10 Ioh. XVII, 1 sq. 18 Ibid. 20. ) [*]( 1 omnis potestas R 3 eos RE fili V 4 eni supr. scr. R 8 terminos sup. lin. a m. 1 V 10 poposcit h. l. sup. lin. a m. 2 V * 11 ut filius tuus E sicut dedisti RE 18 illi ui uitam V illi uitam R a 14 sed pro his R sed et pro iis a sed et pro illis e 16 baptizate adque eductae V 17 regenerentur om. V 18 illam diuinam E oantationem R cf. p. 16,3 dominatui (tui in ras.) R 20 deputate ex depotate R 21 peccatore et om. Ve 22 enim om. Va 23 istrahel V funiculus E post sed eras 8? R 24 ante sup. lin. a m. 2 V 25 populus ex populos R 26 est om. V resurgentium — mortuis om. V 27 et aeterni V. )

61

In eo autem, quod subiectum est: et possessionem tuam terminos terrae, non est existimandum, quod id ipsum repetitus sermo significet, tamquam illi sola gentium terras inhabitantium donata possessio sit. non enim ait: et possessionem tuam usque ad terminos terrae, sed terminos terrae. ab eo autem, quod terminatur, id, quod terminat, differt. neque id ipsum est finitum atque finire. neque unum est modum sumere atque moderari: quorum aliud interius modum accipit, aliud exterius quodam ambitu suo obiectuque moderatur. non enim ita in profundum demersa terra est aut in latitudinem extensa aut prolata in altum est, ut non undique secus aut circumfusse aut subiacentis sibi naturae contineatur obiectu. hanc enim infernae uastitudinis demersa et inmensa abyssus sustentat, hanc circumfusi et superni aeris spiritus inumbrat atque ambit. quod autem subiecta sibi abysso suspensa sit, propheta testatur dicens: ipse super maria fundauit eam et super flumina prseparauit eam. et rursum: qui firmauit terram super aquas. et hanc inmensam atque infinitam uastitatem abyssum scriptura solita est nuncupare, cum Iona intra cetum orat et dicit: abyssus multa circumfudit me. atque hsec quidem infinita inmensitas, quae secundum uerbi proprietatem in abysso significari intellegitur, spiritali diuinae substantiae est circumscripta uirtute secundum illud apostoli: quoniam omnia in ipso et per [*]( 16 Ps. XXIII, 2. 18 Ps. CXXXV, 6. 20 Ion. II, 6. 24 Rom. XI, 36. ) [*]( 1 autem om. V adiectum est Ve 8 repaitns (& ex parte eras.) R 8 soli R solo V terra R 4 est V et in ras. R 5 sed terminos terrae om., V 7 finium V finitum esse. adque VR et sic fere semper 9 cipit — obiectuque om. V habitu R 10 demersa ert terra E 11 latitunem V 12 subiacentes V 13 obiectum V a demersa et inmersa R 14 abusus V aeri V 16 profeta VR et sic sescenties testatur ex taestatur m. 2 V mariam V fundauit illam R 17 praeparauit illam RE et iterum V 19 scribtura V e 20 sic V cf. quae dixi Abh. IV, .58 cum Iona intra coetum oranti≡ dicitur R cum Iona intra cetum orante dicitur E habyssus R 22 que V 23 spiritali et diuinae Vb spiritualis et diuinae Ed. Basil. et Par. 1572 24 omnia in ipsum V sed cf. Ps. CXXIX cap. 1. )

62
ipsum, ipsi gloria in saecula saeculorum. esse autem infernae huius regionis uastseque abyssus incolas plures, beati Iohannis Apocalypsi docemur, cum nullus, neque in caelo, neque supra terram, neque infra terram obsignatum librum dignus est repertus aperire. non utique de mortuis et in terram sepultis significare intellegitur, cum ad tertii incolatus demonstrationem non qui intra terram, sed qui infra terram, neque qui mortui sunt, sed qui uiuunt, nullum in se resignandi libri habuerint auctorem. cum ergo possessio terrae finium domino donatur, non tam terra donatur, quam ea, quibus terra finitur. terrae enim terminos, quibus terra ipsa determinatur, accepit.

Cuius rei sacramentum omne beatus apostolus Paulus, quippe cuius ore Christus de se est locutus, exposuit dicens: qui cum in forma dei esset. non rapinam existimauit se esse aequalem deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis constitutus et habitu repertus ut homo: humiliauit se factus obaudiens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et deus illum exaltauit et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu curuet caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur. quia d.ominus Iesus Christus in gloria dei patris. in forma itaque dei manens formam serui accepit, scilicet ex deo homo natus. et post mortem crucis in nomen, quod super omne nomen est, exaltatur: in deum namque, quia nullum ultra deum nomen est, prouehitur, eique hoc petenti, id est, ut esset, quod fuerat ante, donatur. formam enim serui in forma dei manens sumpserat. accepit deinde possessionem finium terrae. [*]( 14 Phil. N. 6 aqq. ) [*]( 2 huius infernae E abyssos V abyssi E 4 super V 6 sepultis ex sepultam m. 2 V 8 mortui ex mortuis m. 1 V uiuant VRa ullum Vb illum R a 10 non tam terra donatur om. V 12 sacrametum ex saorametaum m. 1 V 14 in sup. lin. a m. 1 V 17 rep — = tus R 18 oboediens R crucis ex fauois m. 2 V 21 genu ex genua m. 2 V flectatur RE 28 in gloria e (e in ras.) R(e) 24 itaque (ita in ras.) R 25 quod est super omne nomen E 29 promissionem R. )

63
id est, ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria dei patris: non terra solum, sed superna etiam infernaque donantur et ea, quibus terra concluditur. et in gloria dei patris hodie genitus nascitur, id est in manentem antea dei formam per praemium mortis formae seruilis adsumptio honestatur; fitque sub tempore noua nec tamen inusitata natiuitas, cum ad resumendam gloriam dei patris, qui ex forma dei forma serui erat repertus, primogenitus ex mortuis nasceretur.

Sequitur deinde: reges eos in uirga ferrea, tamquam uas figuli confringes eos. multis aut male opinantibus aut uirtutem et proprietatem dictorum diuinorum ignorantibus aduersa haec esse bonitati dei uidentur, utgentes, quas filius dei in possessionem poposcit et in hereditatem accepit, terrore uirgse ferreae regat et modo uasis figuli confringat. neque enim boni cuiusquam est dare et accipere perdenda. et qui mauult peccatorum paenitentiam quam mortem, non existimatur secundum professionem naturae suse esse facturus, si uirga ferrea confringat, quos dari sibi in hereditatem poposcit.

Et primum, ne quis temerarise huic et impiae prsesumptioni locus pateat, proprietates ipsae uerborum in romanam linguam translatorum cognoscendae sunt. namque id, quod nobiscum est: reges eos in uirga ferrea, quamquam ipsum regesnon tyrannicum neque iniustum sit, sed ex aequitatis ac moderationis arbitrio regimen rationale demonstret, tamen molliorem adhuc regentis adfectum proprietas graeca significat. quod enim nobiscum est: reges eos, cum illis est ποιμαvεις αὐ̛̛̛̛τοὐς, id est pastoraliter reges, regendi scilicet eos curam [*](1 flectat V flectat' R flectetur E 2 terrestrium (om. et) E 3 in gloria e R e 4 non terra solu VR non terrena sola E 6 genitus ex genuitas m. 1 V 8 inusitata ex inusitatam m. 1 V 9 serui erat per primogenitum ex V 11 et tamquam Rb 14 bonitatis V 16 terrorae VR et in modo Rs canfringat (can ex parte in ras.) R 17 pe~denda V 18 magis uult ex mauult R' (b) 19 promiasionem e naturae ex nam terrae m. 2 V 22 ipsae (ae in ras.) R 24 eos svp. tin. a m. 1 V 25 regis non sit tyrannicum neq. iniustum sit V 28 ιτοιμαv∈ιcαucι V ποιμαvιαuoucR reges ex regia R. )

64
adfectu pastoris habiturus: ipse est enim pastor bonus, cuius nos sumus oues, pro quibus animam suam posuit. ne autem ius tyrannicum significari arbitremur in uirga, quae in uirgae nuncupatione proprietas sit, ex nouo et ueteri Testamento noscendum est.

Beatus Paulus ad Corinthios scribens, quos ex multis peccatis ad psenitentiam moderata atque utili adhortatione reuocabat, ait: quid uultis? inuirga ueniam ad uos an in caritate et spiritu mansuetudinis? numquid Paulo ius prsetorium erat, ut uirgam comminaretur et cum officio lictoris ad ecclesiam Christi adesset? non utique ita opinandum est. sed quia omnis dei sermo, quo ex errore in ueritatem retrahimur, quo per comminationem terroremque iudicii ad innocentis et sanctae uitae uiam regimur, uirga est nuncupatus, per quam, intra disciplinam diuini metus cohibiti, moderati ac prouidentis rectoris monitu cohercemur, beatus apostolus condicionem eligendi aduentus sui his, quos monebat, adiecit, utrum mallent eum in seueritate doctrinae atque obiurgationis adesse, an in spiritu lenitatis. quod utrumque secundum modestise tenorem erat necessarium, ut ob“dientibus lenior, insolentibus uero seuerior adueniret. et hoc quidem ex noui Testamenti auctoritate prsesumptum est.

Hanc autem uerbi doctrinam uirgam nuncupari ex ueteri ita cognitum est, cum dicitur: uirga directionis uirga regni tui; quia haec eadem est uirgae directio, qua per doctrinam in aequam uiam utilemque dirigimur, et quae uirga [*](8 I Cor. VI, 21. 24 Ps. XLIV, 7. ) [*]( 2 oues sumus e 4 ueteri ex uetere m. 2 V 6 chorinthios R m o quos cQ ex a quos tum ex e 7 paenitentia V p = enitentiam R post utili 1 litt. eras. R adhortatione ex adhortationem m. 2 V 8 uenio V 10 ut in uirga V ut uirga Baxil. et Par. 1572 ut in uirga b cum offioia V 11 lectoris VR ad eclesiam V non — opinandum est om. R 12 dl sermone eu ex V in ueritate R in ueritatem dei K 14 regimur ex regimurum m. 2 V 16 coercemur b 18 eum in a seuaritate doctrinae V eum in seueritate e_u (e ex c) doctrinae R 20 obyclientibus V 21 insolentibus ex insulentibus R uero om. V 28 ex ueteri (i ex e m. 2) ita V ex ueritate sed. in mnrg.: ex ueteri ita R 25 uirgae ex uirgatui m. 2 V quo per V 26 uitam V. )

65
regni est, necesse est ipsa illa doctrina sit regni. ipsum autem dominum nostrum ob doctrinae sure utilem ac moderatam prsedicationem uirgam nuncupatum ita accepimus dicente Esaia: exiet, inquit, uirga de radice Iesse. ac ne tyrannicam in eo seueritatem per uirgae nuncupationem auderet quisquam opinari, continuo propheticus sermo subiecit: et flos de radice ascendet et requiescet spiritus dei super eum, ut uirgae seueritatem floris suauitas temperaret, cum unicuique nostrum doctrinae terror regimen perfectae beatitudinis admoueret. in hac ergo uirga reget datas sibi gentes: non corruptibili, non caduca, non fragili, sed ferrea, id est ualidissima et pro naturae suae soliditate firmissima.

Hac ergo uirga ferrea ut reget, ita et confringet uel conteret; nam magis hoc secundum septuaginta translatores graecitatis proprietas enuntiat. ita enim scriptum est: 'Ως σxεῡος xεϱαμέως συvτϱιψεις α̛̛ὐτοὐς. sed siue conterat, siue confringat, non idcirco existimandus est hereditatem poscere. ut eam ad perdendum atque abolendum confringat et conterat: quippe cui cor contritum sacrificium sit optimum. contritio ergo illa siue confractio est, quse in nobis corporeas uoluptates et saecularium uitiorum incentiua conminuit dignosque nos dignatione domini praestabit secundum dictum prophetae: cor contritum et humiliatum deus non spernet. conparata autem uasis figuli confractio quantam absolutionem intellegentiae huius inpertitur? non enim sine causa quos in hereditatem poposcit, uirga ferrea regens tamquam uas figuli confringet: nisi quod conparationis exemplo [*]( 4 Eaai. XI, 1. 28 Ps. L, 19. ) [*](1 necesse est illa ipsa eat doctrina sit regni V 3 uirga V Eeeia V 4 inquid VR 6 de radice eius RE 7 super eum spiritus domini RE 18 ut reget ita confringet et conteret Rb reget ita ut confringat et conterat e 15 ω∈ck∈uock∈ραμ∈ωccuvτρ∈ιψ∈ιc auTOUC = V ωcck∈oc k∈αμ∈. WCe liVTpu etcaUTOUO R 18 atque abolendum om. V 19 conbilla tritum R contribulatum VE 22 praestabit ex praestauit m. 2 V 23 contribulatum Rb 94 sperna R 25 iper = titur (eras. i) R inpertit V impartitur e. ) [*]( XXII, Hilar. Plct. pars 1. ) [*]( ó )

66
fragmenti istius modi damnum proficere in restaurationem eiusdem uasis ostendit.

Qualis autem a deo secundum uas figuli nostra confractio sit, idem docuit per Hieremiam prophetam, dicens: surge et descende in domum figuli, et ibi audies uerba mea. et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super lapides. et cecidit uas, quod faciebat in manibus eius; et iterum ipse faciebat uas aliud secundum quod placuit in conspectu eius ut faceret. et factum est uerbum domini ad me, dicens: sisecundum figulum hunc non possum facere uos, domus Israhel? ecce sicut Iutumfiguli uos estis in manibus meis. in summa loquar super gentem aut super regnum, ut feriam eos et perdam: et si conuersa fuerit gens illa a malis suis, psenitebo de malis, quae cogitabam facere illis. et in summa loquar super gentem et regnum, ut resedificem et plantem. et facient mala ante me, ut ne audiant uocem meam; et psenitebo de bonis, quae locutus sum facere illis. sic petitas atque obtentas hereditatis suse gentes deus confringet. et conteret, ut reformet. confringet enim in omnibus omnes inexplebiles cupiditates et inlecebrosas lasciuias et feruentes iras et inanes superstitiones et tumentes fastus et impias opiniones. reformat autem nos ad rationabilem uitae usum contemptu pecuniae, luxus pudore, irae moderatione, ueri scientia, communione uiuendi, religionis officiis, cum per doctrinae regimen terroremque iudicii in has uirtutes post uitia illa reuiuescimus. non enim ait: tamquam [*]( 4 Hierem. XVIII, 1 sqq. ) [*]( _p 1 fracm̃ti R danu R 4 Ieremiam V 6 desoendit V 8 fecit uas aliud RE 12 Istrahel V ecce ex eoe m. 2 V 18 supra gentem V (sed. infra super) 15 paenitebao corr. m. 1 V 16 cogitabo VR 17 loquor V reaedificem ex reaedificet m. 2 V 18 ante me ex autem corr. m. 2 V 20 hereditates V 21 conterit (terit sup. lin. a m. 2) V ut — enim om. V 22 confringet enim in R confringit enim deus in E 23 inlecebras V lasciuias ex lasciuitas m. 1 V 24 fastoa ex fastos R 27 doctrina corr. m. 2 V 88 per uitia illa V reuiuisoimus E cf. Neue Formenl. II, 505. )

67
uas figulum confringes, ne per testee fragmentum inreformabile uas posset intellegi; sed ait: uas figuli, quod in ipsa artificis molitione uas fieret, ut secundum prselatum exemplum prompta esset confracti eiusdem uasis ex artificis uoluntate reparatio.

Sed inrationabilis materiae uas etiam sub alia intellegentia ad rationem humanse uoluntatis aptatum est: homines quidem per haec uitia sua cadere, sed si in his pseniterent, id est, si ab his desinerent, se quoque deus in his, qui ? ad poenam casus huius constituerit, paenitere, non quod hic motus mentis secundum humanam naturam in deum caderet, sed quia homini gestorum psenitentia modus est gerendorum: paenitentiam quoque suam deus memorat ad poenam, quia puniri desinerent, qui esse impii destitissent. ut ergo figulo promptum est amissum uas ad eandem, uel quam uolet, speciem reformare, ita deo facile est, post uitiorum casus uolentes se erigi per doctrinae suae institutionem ad pietatem ex impietate reparare.

Sed et illa tamquam uas figuli non ignoranda confractio est, tum cum his corporibus dissolutis et casu mortis confractis pro uoluntate artificis restauratio adferetur. quod utrumque propheticus sermo significasse eodem dicto uidetur. nam cum paenitentiam utilem in his, quae antea agebantur, ostendit, praesentis huius uitae et corporalis ex uitiis in uirtutem nonam quasi instaurationem docet esse oportere, ira in eos dei sicuti criminum uoluntate cessante. et quamquam id ex figuli conparatione protulerit, tamen, cum de eodem figulo ait: et [*](26 Hierem. XVIII, 4. ) [*]( 1 figulum Vr figuli R figulus a om. Basil. et Par. 1572 (an figlinum? cf. Bened.) confringes eos, ne t teste corr. m. 2 V teste R frac- cj Bened.) confringes eos, ne e teste corr. m. 2 Y teste R fracmentum R 2 aad m. 2 V 4 uasi corr. m. 2 V 6 sed hoc irrationabilis t 11 dfli ex don corr. m. 2 V 12 modus ex moduaus corr. m. 1 r n P = # enitentiam et sic saepissime R 18 poenam ex paenam R desinerft Rl 14 eeae ex essent R 17 institutione m corr. m. 2 V ad pietatem ex ad inpietatem m. 2 V 19 tum sup. lin. a m. 2 V 21 Bignificasse ex tignificauet m. 1 V 28 praesenti V in uirtutS a in uirtute V in oirtntes ex in uirtute m. 3 R 24 ira ex ita m. 2 V in eosdem ricuti V. ) [*]( 5* )

68
ipse fecit uas aliud secundum quod placuit in conspectu eius, significari intellegitur etiam illa, quae secundum dei uoluntatem resurgentium corporum instauratio est futura. prout ei enim placet et in conspectu eius dignum est, confracta reparabit, non ex alia aliqua, sed ex uetere atque ipsa originis suae materie speciem illis conplaciti sibi decoris inpertiens: ut corruptibilium corporum in incorruptionis gloriam resurrectio non interitu naturam perimat, sed qualitatis condicione demutet. non enim aliud corpus, quamuis in aliud resurget, apostolo dicente: seminatur in corruptela, resurgit in incorruptione; seminatur in ignominia, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in uirtute; seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. fit ergo demutatio, sed non adfertur abolitio. et cum id, quod fuit, in id, quod non fuit, surgit, non amisit originem, sed profecit ad honorem. confringi itaque nos, tamquam uas figuli, uel nunc, uel tunc gaudeamus: ut et nunc, modo figuli uasis, conmortui et consepulti domino in baptismate in nouitate uitae ambulemus et in nouum Christi hominem deposito uetere renascamur, et tunc per hunc nouae natiuitatis profectum in beatam illam ac deo placentem iteratae reparationis nostrae speciem reformemur.

Cuius boni non ignarus propheta post haec hortatur et dicit: et nunc reges intellegite, erudimini qui iudicatis terram. seruite domino in timore et exultate cum tremore. adprehendite disciplinam, ne forte irascatur dominus, et pereatis de uia iusta. [*]( 10 I Cor. XV, 42. ) [*]( 2 etiam intelligitur illa E 4 prout da enim R prout enim ei VK in om. V 5 ex ueteri E 6 materiae R 7 corporu incorruptionis V 11 in incorruptione ex in corruptione m. 2 V 19 resurgit semper restitui, quia cod. V honc formam, quae textui graeco ei antiquis uersionibus Italicis respondet (Sabatier 111, 718), primo loco excepto constanter repetit. reaurget RE 18 reaurget spiritale (om. corpus) RE 16 confringit VR t 19 uitae om. R 20 uetere R renascamur ex nascamur m. 2 V 28 ignarus ex ignoras m. 2 V 25 et exultate ei cum RE 96 adpraehendite VR. )

69
cum exarserit in breui ira eius, beati omnes, qui confidunt in e u m. doctrinae hic ordo utilissimus est, ut eorum, in quae nos adhortetur, beatitudinem cognitam praestet; quia difficile sit animum ac spem ad ignorata protendere. uolens igitur propheta ad eorum nos, quae superius commemorauerat, intellegentiam cohortari intellegentiae ipsius honorem ante memorauit, dicens: et nunc reges intellegite, eos scilicet, qui intellecturi essent, reges esse demonstrans. sed quserendum est, quos reges ad intellegentiam propheticae huius adhortationis admoneat, ne forte quisquam eos significari intellegat, quorum nunc in humana corpora et in bellorum ministeria et in metum gentium regnum est. non sunt autem hi aeterni et beati apud deum reges, quippe cum ipsi iam mandatis dei excidant et. diabolo in regnum sint deputati, dicente eodem, cum dominum temptaret: et duxit illum diabolus in montem altissimum et ostendit illi omnia regna orbis terrse? in momento temporis; ait ad illum diabolus: tibi dabo potestatem hanc et gloriam eorum, quia mihi tradita sunt. alios autem nobis reges euangelia demonstrant, scilicet in quos adpropinquauit dei regnum et eos, qui regnans in se peccatum deuicerint, qui sui ipsius corporis reges sunt, dominatui suo uniuersa uitiorum incentiua subdentes: hoc enim in nobis est dei regnum. sic iterum Christus regnat in nobis, cam per eum ipsi dominorum in nos iure regnamus secundum quod dictum est: non uenit regnum dei cum obseruatione, neque dicent: eccehic, ecce illic. ecce enim regnum dei intra uos est. huius regni beatus apostolus meminit Corinthiis scribens: iam sine nobis regnatis; [*]( 15 Luc. IV, 5 sq. 35 Luc. XVII, 20 sq. 28 I Cor. 4, 8. ) [*]( 3 in qua R adhortatur ex adhortetur m. 3 R 4 ac spe ex a spe R Gintellegentia ipsius V 8 sed quaerendum est- obsequii metuap.72, 6 om. a 10 ne quisquam forte e 11 in corpora humana Ve 19 aput V 13 ipsis V iam a mandatis (a inser. m. 3) R (b) dl ex dff m. 2 V et om. V 14 diabulo V 17 & ait (& supr. scr.) R (b) 19 euuangelia VR an 90 in quo V regnum dei « regn a R 28 est om. V regnum dei e regnat ex regnanit m. 2 V 26 et eoce illic e. )
70
et utinam regnaretis, ut et nos uobiscum conregnaremus. hoc itaque regnum dei est, ubi peccatum uincitur, ubi mors perimitur, ubi non regnat hostis: mors enim regnauit ab Adam usque ad Moysen; et apostolus ait: iam non regnet in uobis peccatum. per hoc dei regnum regno peccati dissoluto ipsisque iam nobis regibus regno aduersante subuerso hoc nobis dei regnum est, cum omnibus uitiorum nostrorum aculeis contusis labes erit corporeae infirmitatis absorpta.

Hos itaque reges propheta ad intellegendum cohortatur, ut sciant, aduersus dominum et Christum eius fremuisse reges et populos uana meditatos; intellegant quoque ridentem e cselis . et in ira loquentem et super Sion montem sanctum regem constitutum, praecepta. dei patris adnuntiantem; cognoscantque eum, qui sit genitus in filium, tempus quoque illud, quo, qui tempora fecit, sit in tempore genitus; intellegant, in quo et hereditatem gentium et possessionem terrae finium postulauit; non ignorent etiam, quae hsec uirga sit ferrea, qua regens eos modo uasis figuli confringat. haec enim intellegentes sacramentum omne diuinae uoluntatis agnoscent: et cum per oboedientiam praeceptorum heredes dei patris, coheredes autem domini nostri Iesu Christi erunt, per id, quod aeterno regi coheredes sunt, id necesse est consequantur, ut reges sint.