Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Non quod non et dominus esset semper in caelo, quippe qui de se ipse testatus sit: nemo ascendit in cselum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis. qui est in caelo. non abest ergo a caelo, quia, cum de caelo descenderit, filius hominis manens atque loquens, esset tamen, cum hsec loqueretur, in cselo. descenderat quidem filius hominis. sed per naturae uirtutem non aberat filius dei, unde descenderat, neque se ex eo, quod antea erat, tum. cum homo est natus. [*]( 7 Ioh. V, 21. 21 Ioh. 111, 13. ) [*]( 1 consecuta (con ex parte eltan. laexione pergam.) R subiecta V ab supr. add. R 2 honor est E 8 fili V 4 in contemptu iuiuriae R 5 in honoris reuerentia e 6 adque VR 12 distinguitur ex distingui m. 2 V 15 post spernatur -1 uel j litt. eras. R 16 et niic a et hinc t 17 quia aduersum V 18 aduersus Christum eius VE hibitana V inridit V 19 hoc et V subsannat — non et dominus om. V 20 quippe de se ex quippe cum de se m. 1 V 22 de caelo descendit R .-a 23descenderet V 24 adque loquens ea R adque loquen esset (corr. m 2) Jx t atque loquens est E 27 ante lne erat ex ereat m. 2 Y. um oum V. )

45
absumpserat; neque factus filius hominis, filius dei esse defecerat. sed adeo filius hominis filius dei est, ut descendens de cselo filius dei per uirtutis SOSB substantiam idem filius hominis esset in caelo.

Sed uolens propheta sub persona? distinctione significare patrem, qui, filio suo etiam in filio hominis consistente in terris, in illa aeterna sua sede ac beata maneret et sine descensionis alicuius dispensatione requiesceret, ait: qui habitat in caelis, inridebit eos, et dominus subsannabit eos: ut per eum, qui inrideret habitans in caelo, intellegeretur et dominus. qui subsannaret e ea'lo. non differt autem subsannare et inridere; utrumque enim secundum uoluntat.is adfectum officio oris efficitur. namque secundum intellegentiam nostram per corporales species diuinarum rerum sensus exponitur, ut subsannatio et risus in eludendis his, qui aduersus dominum et aduersus Christum eius conuenerant, nominaretur, non quod in incorporalem deum aut resolutio aut obductio oris incideret, sed ut ex naturae nostrse consuetudine nosceremus, quali in impios esset iudicio diuinae uoluntatis inlusum. subsannati igitur et ■ inrisi sunt. nam qui testes falsos concinnauerant., qui proditionem mercati erant, qui super se ac filios suos sanguinem eius receperant, qui: crucifige clamauerant, qui: descende de cruce, si filius dei es dixerant, qui sepulchrum obsignauerant, qui resurrectionis silentium a militibus et famam furati corporis emerant, perdiderunt tantum impietatis suae laborem. deus est, quem cruci adfixerant: aeternus est, cuius [*]( 3 post dei / lilt. cum uirgula supr. scr. eras. R; E h. I. uoces essetet inter dei et per inser. per uirtutem suae suhetantiae E 6 conaistente ex consistentente m. 2 V 7 discessionis V 10 qui irridet ae 11 sub- Bannaret - (e ex corr., t in ras.) R differt ex defert m. 2 V -m t m __ 15in cludendis R d°m corr. m. 2 V 16 conuenerat V 17 don au relntio corr. m. 2 V incideret (t in ras.) R incederet V 18 in pios V 19 esse r iudioiQ V subsannati ergo E 20 naq. R namque qui Va: n a n falgos testatus V concinnauerat corr. m. 2 V 22 eis receperat corr. m. 2 V crucefige V clamauerant ex clamauerunt m. 2 V 23 es dei R h sepulcru m. 1 R 24 siletiom ex simletium m. 1 V 26 cruci (ci in rol.) m. 1 R fixerant Ve. )

46
sepulchrum obsignauerant. inridetur impietas, dum ad inlicita nititur. dum inconcessa expetit, dum quod obtinuisse se sperat amittit, dum deum esse, quem tamquam hominem condemnat, agnoscit.

Ob quod conpetenter hoc sequitur: tum loquetur ad eos in ira sua et in indignatione sua conturbabit eos. postea enim quam resurgente a mortuis deo, in quem mors per speciem corporis, quod adsumpsit, inciderat, temeritas infructuosse impietatis inrisa est, deus ad eos, quos subsannauerat, loquitur eosque in indignatione conturbat. ac priusquam, qui iste me sermo et quse haec indignationis perturbatio sit, ostendimus, admoneri legentes atque audientes oportet, ne aliquas demutationes passionum perturbationesque motuum cadere in deum credant. nihil enim in aeternam illam et perfectam naturam nouum incidit: neque qui ita est, ut qualis, est, talis et semper sit, ne aliquando non idem sit, potest effici aliquid aliud esse, quam semper est. terrenae istud imperfectaeque causse habent generis, ut demutabiles fiant conuersione naturae, cum laetitiam maeror, placabilitatem ira. beniuolentiam offensa, aequanimitatem inuidia, securitatem sollicitudo perturbat: sumusque per haec aliud aliquando, quam fuimus, cum eam, quae praesens sit, mentis adfectionem subrepens per inconstantiam infirmitatemque nostram motus adpetitionis alterius inquietet et ex eo, quod fuimus, in id, quod sumus, conuersio nos repentina demutet. deus autem beatus atque perfectus profectu non eget, cui nihil deest: demutatione non nouus est, qui origine caret. IPSE EST, qui, quod est, non aliunde est: in sese est, secum est, a se est, suus sibi est et [*]( 1 saepulchram r 2 se sup. lin. a m. 2 V 6 tunc E loqtur R 6 in sec. /. om. V conturbabit ex conturbauit rR 7 ex mortuis V dei filio E 8 adsumit V 10 in om. V 11 qui (sic) R quis e quae R 12 ostendamas E adque VR 14 in dum V enim om. R 16 alis corr. m. 1 V 20 beneuolentiam e aequanimitatem ex aequaminitatem m. 2 V et securitatem E 22 cum ea V 24 inquieta (eta in ras. m. 3) R 26 adque VR 27 carft (y diuers. liq.) R qui ex quid m. 2 V 28 in esse est V cum est Ra ase eat V nd se est Re. )

47
ipse sibi omnia est, carens omni demutatione nouitatis, qui nihil aliud, quod in se posset incidere, per id, quod ipse sibi totum totus est, reliquit.

Ex huius igitur optima ac beniuola beatitudine per dominum nostrum Iesum Christum profectse omnes sunt caelestium et inuisibilium creationes. spiritalium et corporalium constitutiones, non ut profectum sibi aliquem ex his, quibus originem inpertiebat, adquireret. neque enim quisquam eo indiget, quod ex se tribuit, aut per id proficit, cui ad id, quod est, auctor est. exteriora autem sunt, quae adferunt profectum; quia ea, quae inopise ? medentur, aliena sunt. deus igitur, ex quo omnia sunt, nullo eorum indiget, quibus id quod sunt esse largitus est: omnia uero ad profectum eorum, quae gignerentur, creauit. et quia longus erit sermo, si etiam de caelestibus et inuisibilibus inchoetur, ex nobis ipsis, ad quos prophetiae psalmus est, tractemus.

Hominem, non quod officio eius in aliquo eguerit, instituit, sed, quia bonus est, participem beatitudinis suse condidit et rationale animal in usum largiendae seternitatis suae uita sensuque perfecit; et hoc ex ipsius dictis absolute intellegitur ait enim: sed nunc Israhel, quid dominus deus tuus poscit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius et diligas eum et seruias domino deo tuo ex toto corde tuo et ex tota anima tua et custodias praecepta domini dei tui et iustificationes eius, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi? nullum a nobis, nisi innocentiae et [*](21 Deut. X, 12 sq. ) [*]( 1 caret ex carunt m. 2 V 8 totum om. R reliquid R 4 beneuola c i ut om. R 8 indiget ex indicet m. 3 R 10 profectum ex profectam m. 2 V quia ea — profectum om. V 11 nulla ex nullu R 13 gignentur ex tignentur m. 2 V 14 inco hetur corr. m. 2 r 15 prophetia (profetia V) psalmi Vx 17 sed quia corr. m. 2 V sed qui Re condidit ex condit m. 2 V 18 suae aeternitatia. uita sensutque VR uitae. senausque a 19 absolute ex absolutae R intellegetur ex intellegatur m. 2 V 20 et nuno e iBtrael V 24 inter anima tua et et custodias add. «: et ex tota uirtute tua 25 tui om. RE. )

48
religionis et fidei obsequium deus postulat. amari se a nobis exigit, non utique amoris in se nostri fructum aliquem sui causa ipse percipiens, sed amore ipso nobis potius, qui eum amabimus, profuturo. nam amari se, sibique nos obsequi idcirco ut nobis bene sit, expectat, ut digni beatitudinis ac bonitatis suse munere per meritum amoris sui et obsequii iudicemur. bonitatis autem usus, ut splendor solis, ut lumen ignis, ut odor suci, non praebenti proficit, sed utenti. quod ergo sumus, profectus noster est potius, quam eius, qui nos in id, quod sumus, instituit; quia deus bonorum eorum, quse in se sunt seterna, non inuidens in sensum nos atque usum beatae suae bonitatis adsumit.

Sed qui perfectus ac bonus, et bonitate in nos ac beatitudine sua non sine ratione ac modo usus est. nam unicuique nostrum libertatem uitae sensusque permisit, non necessitatem in alterutrum adfigens, ut unumquemque ex natura bonum malumue esse lex cogeret: sed qui nos per beniuolentiam utenda; beatitudinis suse creasset, profectum nobis ad id per meritum uitae innocentis honestaeque constituit. quid autem honoris ac prsemii bonitatis necessitas mereretur, cum malos non esse uis quaedam nobis conserta non sineret? uoluntati ergo permissa bonitas est, ut praemium sibi uoluntas bonitatis adquireret, et esset nobis aeternae huius beatitudinis profectus atque usus ex merito, non necessitas indiscreta per legem. et quamquam nos ad uoluntatem bonitatis, id est ad bene honesteque uiuendum per spem promerendae et utendse suae bonitatis inliceret, poenam tamen deuitatae et contemptae bonitatis adiecit: ut. cum libertatem nobis uoluntatis ad bonitatem promerendam reliquisset, quia meritum naturse necessitas non haberet, libertatem ipsam cotidie propositus e contrario poenae terror argueret. [*]( i 4 nos ex nobis fir. 2 V obeequi ex absequi m. 2 V 5 expectat R expetit e beatitudinis suae ac bonitatis e beatitudinis suae ac bonitatis suae b 8 succi E praebenti ex probanti m. 2 V 12 ac bonus est, bonitate e in om. Ra 13 unicuique (que sup. lin. a m. 2) V 15 ea natura R 16 malumq. r per beneuolentiam, 19 ac ex hac R 20 conserta e.r conseria corr. m.3 R uoluntati — praemium sibi om. V (sed linea dimidia uacua relicln) 22 aeternae ex aeterna nI. 2 V lilt. aeternae hu in ras. R 28 adque VR 24 quamquam ex quam m. 2 T honestaeque R 26 deuitatae ex deuitati m. 2 r. )

49
atque ita et per rationem sequi atque iusti ad meritum praemii permissa libertas est et per bonitatem dei ius libertatis metu constitutionis artatum est, ut bene uelle meriti spes moneret, malum nolle propositae ultionis poena suaderet.

Itaque his, quibus ex uoluntatis libertate malitia magis placuit, ultio constituta ira esse dei creditur, non quia indemutabilis illa dei et quieta natura motu impetus turbidi incalescat, sed quod ille, qui per constitutionem p“nse maneat in p“na, sentiat sibi auctorem huius constitutionis iratum. p“na enim patientis ira esse creditur decernentis. atque ita irascitur deus, cum per p“nse dolorem iram decreti in se sentiant esse puniti, quae non per demutationem naturae in iram ex placabilitate commotae, sed ex constitutione p“nse ira sit puniendis. hanc autem p“nse constitutionem iram nuncupari atque esse, Iohannes in euangelio ostendit, dicens: natio uiperarum, quis monstrauit uobis fugere a futura ira? cum enim debitum illis esset ob impietatem suam p“nse constitutione puniri, iram tamen hanc futuram psenitentise confessione fugiebant apostolus quoque irse huius ita meminit, dicens: quia si. cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis iustificati nunc per sanguinem eius liberabimur per illum ab ira, iram uidelicet p“nam manentis constitutionis ostendens.

Non itaque ad demutationem deus mobilis est neque ad aliud ex alio transferendus: cum certae ipse constantisque naturae est, manet ut est, quippe qui dixerit: ego sum qui 15 Matth. m, 7; Luc. IJI; 7. 19 Rom. V, 10. 26 Exod. III, 14. [*]( 1 atque ex adque R adque V 2 ina V uis R (?) E libertis V1 3 ar = tatfi (ercu. c. ?) R artata E meriti = (eras. B ?) R merenti V 4 praepositae F1 poenae V 9 sentiat ex sedtiat V cf. praef. et Aood. p. 22 10 decernentis ex decernitur V atq. V adque R 12 que M. 2 V per denotationem V 13 commota est, sed E 14 adque VR 15 in euuangelio R 16 monstrabit ex monstrauit R 17 guam corr. m. 2 V 18 poenitaentiae ex poenaentiae m. 1 R 19 huius ex eius m. 1 R 22 liberabimur ex liberamur m. 2 V ab ira per illum Rt 23 iram uidelicet poenam V constitutionis est V 24 non itaque — mobilis est om. V 25 et ex alio VR incertae ipse (ipsae V ) inconstantisque naturae est manet VR oerte ipse cSstantisq; naturae est manet a cum certae ipse constantisque naturae sit maneatque e ) [*]( XXII. Eilar. Piet. pars I. ) [*]( 4 )

50
sum et non demutor. beata illa et perfecta aeternaeque uirtutis bonitas non patitur conuersionem nec demutatur ei alio in aliud motu accidentis instinctus. et hoc hic idem sic sancto spiritu loquens propheta testatur, dicens: deus iustus iudex, fortis et magnanimus, numquid irascetur per singulos dies? nisi conuertimini, gladium . suum uibrauit, arcum suum tetendit et parauit illum; et in ipso parauit uasa mortis, sagittas suas arsuris operatus est. non ergo ad iram magnanimus demutatur, sed potens iudex poenam decreuit ad culpam. nam non conuertentibus gladium uibrauit et arcum tetendit et in eo parauit uasa mortis, sagittas suas arsuris operatus est. operatus autem est non ad motum irae repentinae, quse per cupiditatem ulciscendi subito accensa sit, sed operatus arsuris est, qui per inpaenitentem uoluntatem ipsi se constituent urendos. et his, qui non conuerterentur, gladius uibratus est, non ex demutatione irae promendus ad singulos — neque enim, qui magnanimus est, per dies singulos irascitur — sed quia iudicium decreuit, gladius eius ex p“nse constitutione iam promptus est. psa autem p“nalis iudicii spiritalia ministeria in gladio, arcu, sagittisque memorantur; quae quia praeparata. habentur arsuris, non ex motu irse temporariae praeparantur, sed ea ex decreti constitutione temperatissima deus bonitatis suae aequabilitate moderatus est: non occultam scilicet constitutionis ipsius huius seueritatem et incognitam relinquendo, terroremque eius denuntiationibus praemonendo, et ipsam illam, constitutam licet, longa tamen ad peccati psenitentiam dilatione remorando. [*]( 4 Ps. vn, 12. ) [*]( 1 et perfectae aeternaeque V et perfecta aeternaque E 8 accedentia V et hoc hio idem sancto V et hoc idem hic sanoto E cf. P3. CXX cap. 11 4 profeta V prophaeta R 5 iudex iustus RE magnanimis R irascitur R 6 conuerai fueritis RE 7 et arcum Buum RE 8 et in eo RE 9 magnianimus V 10 deputatur R 11 uibrabit R 12 et sagittas suas VE 18 repentinae irae E quae per ex quer corr. m. 2 r 15 constituentarsuroset hia corr. m. 2 V 16 conuertuntur ex conuerterentur m. 2 V (e) 17 magnianimus V 20 arcus V 21 quae quia praeparatua V q; q* praeparata R quia praeparata E 23 aequalitate R 24 huius om. V 25 et incognita R 26 longanimitatem ad R 27 dilatione ex dilatatione R. )
51

Atque ideo, posteaquam fremuerunt gentes et adstiterunt reges, posteaquam inania meditantes populi in unum conuenerunt aduersus dominum Christumque eius et posteaquam inrisi subsannatique sunt, subiectum est: tunc loquetur ad eos in ira sua et in indignatione sua conturbabit eos. q qualiter autem loqui semper in ira sua dominus solitus sit, coam propheticae doctrinae grauissimum et maximum adferemus . exemplum, Esaia dicente : audite uerbum domini, principes Sodomum; adtendite uerbum dei, populus Gomorrhse. quo mihi multitudinem hostiarum uestrarum? dicit dominus; plenus sum. holocausta arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo; nec si ueniatis apparere in conspectu meo- quis enim exquisiuit hsec de manibusuestris? — calcare aulam meam non adponetis. si adferatis similaginem, uanum est; thymiama abominatio mihi est. neomenias et sabbata et diem magnum non sustineo, ieiunium et ferias et neomenias uestras et festiuitates odit anima mea. facti estis mihi in abundantiam, iam non sustineo peccata uestra. cum extendatis manus uestras, auertam oculos meos a uobis; et si multiplicetis precem, non exaudiam uos: manus enim uestrse sanguine plenae sunt. et haec quidem atrocia et plena irse, principes Sodomum generosam Abrahae familiam nuncupari, populum Gomorrhse electum in hereditatem Israhel dici, inprobabiles esse hostias, abominabiles [*]( 8 Eeai. I, 10 sqq. ) [*]( 1 adque VR 2 conuenerant VR 3 aduersum V 4 loqtur R 5 et indignatione (ne sup. lin. a m. 2) V conturbabit ex conturbauit m. 2 V 6 d5 V 7 profeticae VR et ex est m. 2 V maximum ex maximus m. 2 V 8 Eseia V 9 Sodomorum RE cf. Stud. 1886 p- 341 domini E 10 gomorrae VR mihi om. R 16 apponitia R 16 thimiama ex thimiamna m. 2 V 17 est mihi E numenias V et sabbata uestra Ra 18 ieiunia RE 19 et neomenias om. V 20 facti enim mihi eatia E in abundantia VR 21 extenditis R 22 uestras om. RE 23 praecem VR 24 sanguinae V 25 Sodomorum RE generosa V generotum R 26 Abraham R familia VR Gomorrae VR 27 Istrael V. ) [*]( 4* )

52
sollemnitates, pertsesa ieiunia. auertendi ab aspectu adeuntium oculi, obstruendae ab auditu precantium aures, quia manus sanguine plense sint: quid hac comminatione grauius est? quid his minis seuerius? sed uideamus, qualiter in ira sua deus loquatur.

Sequitur enim, posteaquam dictum est: manus uestrse sanguine plenae sunt, lauamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis uestris, a conspectu oculorum meorum. discite bonum facere, exquirite iudicium, liberate iniuriam accipientem, iudicate pupillo et iustificate uiduam: et uenite, disputemus, dicit dominus. et si fuerint delicta uestra sicut ph“nicium, ut niuem dealbabo: si autem fuerint ut coccum, ut lanam candidam efficiam. et Hi uolueritis et exaudieritis me, quae bona sunt terrse manducabitis: quod si nolueritis neque audiueritis me, gladius uos comedet. os enim domini locutum est haec. sequitur terrorem benignitas. et quibus iam ultio criminis debita est, his adhuc superest psenitentis conscientiae beata confessio. non enim statim deus in ira sua perimit, sed loquitur et dissimulata adhuc poena tantum in indignatione perturbat. qui enim ut coccum et phoenicium erant. redundanti in manus sanguine decolores, hi in niuem albescent eruntque ueste beati uelleris candidati. et haec quidem ex auctoritate Testamenti ueteris praesumpta sint: uideamus. an etiam in nouo dei ira talis esse intellegatur, ut saluet.