Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis. laudate eum omnes angeli eius. laudate eum omnes uirtutes eius. laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae et lumen. laudate eam caeli caelorum: et aqua, quae super caelos est, laudet nomen domini. quia ipse mandauit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sunt; et statuit ea in saeculum et in sseculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit. absoluto quidem ad intellegentiam sermone propheta omnes caelestes uirtutes adhortatur ad laudem, sed non sine perfect-a ratione doctrinae. primum enim errorem [*]( 1 Rom. VIII, 19 sq. 12 I Petro 1, 12. ) [*]( 4 subdidit R cf. Sabatier III, 623 adn. subiecit E in spe Rb eam in spe e 9 gloriae R cf. p. 862, 13; 336, 19 sq. gloria E forL in aeterna beatitudine 14 a R e E 16 demutationS R demntatlo E 17 orant R demoratur E 19 sQptura R susoeptura E quS R qua E 28 seculum et sic in seq. R. )

861
hunc humanae ignorationis auertit, quo fortuitis concursibus hunc mundi habitum in se coisse atque ita ex inordinatione in ordine constitisse quidam ausi sunt opinari; tunc quod alii hunc ipsum mundum deum esse, qui se agat ac moueat et in annuam temperiem cursu demensse rationis moderetur, existiment; postremo quod quaedam sibi ex his ipsis unusquisque legit elementis aut caelum, aut solem, aut aquam, aut sera, quibus dei honorem inani atque impia religione deferrent. omnem igitur errorem ignorationis exclusit dicens: quoniam ipse praecepit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sunt. nullus hic fortuitorum concursus, nulla naturae propriae uirtus, nulla seternitatis ex semet substantia in his, quae creata docentur, admittitur.

In quo dicto etiam hoc docetur, quod et Genesis distinxit et euangelia testata sunt et apostolus prsedicauit: dei iussu facta esse omnia, non per se extitisse, tamquam ipsa illa materia oboedientiae ui talis existeret, cum esse ac subsistere iuberetur; sed omnia ex mandato creata esse, et dictum fuisse ab eo, qui dicebat, ut fierent. ita enim Genesis est locuta: et dixit deus... et fecit deus. et nunc propheta ait: dixit, et facta sunt. non enim sibi praecepit, ut fierent, sed sunt facta, cum dixit. facta autem sunt per eum, de quo euangelista testatus est: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil et apostolus ait: qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturse, quia in ipso condita sunt omnia in cselis et in terra, uisibilia et inuisibilia; siue sedes, siue dominationes, siue principatus, siue potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt. et Sapientia ita de se locuta est: ego eram apud ilium conponens; mihi adgaudebat, [*](18 Gen. I, 6 sq. 22 Ioh. I, 3. 28 Coloss. I, 15. 29 Prov. VIII, 80. ) [*]( 2 coisse (cois in ras.) R adque R 8 tono R tum E 4 agat R agitet E 5 demense R dimensae E 7 aut solem ex A solem m. 1 R agitet EgdemeneeRdimeneaeE 7antsolem ex & solem m.1R 8 deferrent R deferret E 9 sicR cf. p. 860,26 quoniam ipse dixit et facta snnt; ipse praecepit et creata sunt E 10 nullus R nullus igitur E 12 que R 18 hoc R id E 16 ui talis Bened. uitalis RE 18 fierent o Rb fieret e 19 nun corr. m. 1 R 28 ita de se R de se ita E. )

862
cum laetaretur orbe perfecto. cessat itaque ambiguitas intellegentise et noui et ueteris testamenti auctoritate conuicta. patri filium ante saecula manentem in creandi mundi exordio adstitisse.

Causam etiam propheta aliam laudis adiecit: quoniam ipse mandauit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sun t; et statuit ea in saeculum et in saeculum sseculi. manent enim ex nihilo substituta et gratiam ex eo, quod sunt, creatori suo debent cum sensu uitae suae bonitatem eius et uirtutem sentientia, per quem uiuere se sentire coeperunt. uiuunt autem adeo, ut et in saeculum saeculi maneant et secundum apostolum reuelationem filiorum dei expectent a corruptionis seruitio in conformem eorum gloriam liberanda. con. tuendum autem est, in his creaturis, quae in sseculum saeculi sunt statuta, neque caelum hoc, quod firmamentum nuncupatur, neque terram, quse arida dicta est, connumerata fuisse, quia et in prophetis dictum sit: ecce ego facio caelum nonum et terram nouam et dominus in euangelio dixerit: caelum et terra praeteribunt; uerba autem mea non prseteribunt; de quibus non huius loci sermo est. tantum illud ad admonitionem commemorandum a nobis fuit, non dissolubiles creationes nunc ad laudem dei fuisse nume. ratas, sed eas, quae in seternitatis sunt substantiam constitutae. ac ne forte, quod in aeternum manerent, naturale illis esse ex substantise suae beatitudine crederetur. subiecit: praeceptum posuit, et non praeteribit, ut hoc, quod sunt, id est, ut maneant in aeternum, non naturae suae esse intellegatur, sed prsecepti eius sit, qui potens sit rebus ex nihilo substitutis naturam aeternitatis adferre. non enim, inquit, praeteribit prseceptum, id est mandati eius non erit finis: quia in aeternum maneant, quibus aeternitatem uirtus aeternitatis indulsit. [*]( 17 Esai. LXV, 17. 19 Matth. XXIV, 35; Mafc. XIII, 31. ) [*]( 5 sic R qf. stipr. quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt E 7 sic R statuit ea in saeculum saeculi E 9 cum sensu Rb cum sensum e bonitatem Rb bonitate e 10 sentientia Bened. sententiae R et scientiam e 16 connumerata Hb conumeratam « 28 substantiam llb substantia e 25 substantiae suae Re substantiae b 27 intellegatur R intellegant E 30 quin aeterno R. )

863

Post quas rursum terrena cetera aduocantur ad laudem, quae, etsi non omnia sunt horum caelestium et beatorum bonorum consortia. partim per inrationabilem sensum, partim per inanimale naturae, partim per impietatis offensam, tamen deum per id, quod talia sunt instituta, ipsa institutionis in se habitae prouidentia praedicant. ait enim ita: laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi. ignis, grando, nix, crystallum, spiritus procellse. q u ro faciunt uerbum eius, montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestise et uniuersa pecora, serpentes et uolucres pinnatae, reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terra. iuuenes et uirgines, seniores cum iunioribus laudent nomen domini. omnia laudem dei concinunt, licet quaedam sensu laudis carentia sint: sed per institutionis ordinem qualitatemque gignendi prseconium creatoris ostendunt. detenti in terra dracones eorumque plures in abyssis demersi, ut nos intra metum et religionem, dum ipsi intra abyssum terramque religati impietatis nostrse; p“nis praeparantur, coercerent. natura ignis, niuis candor, crystalli glacies, procellse spiritus, montium celsitas, distinctio collium, arborum fructus, bestiarum uarietas, pecorum utilitas, serpentium nisus, uolucrum uolatus, regum potestas, populorum famulatus, principum dignitas, iudicum aequitas, aetatum omnium et sexuum mores, studia, uirtutes, . haec itaque omnia in diuersos ineffabilesque usus formata, distincta, animata, perfecta, creatoris prouidentiam laudant. et eorum, quae aut inanima aut inrationabilia sunt, qualis laudatio esset, ostendit dicens: quse faciunt uerbum eius: ut ex eo, quod in hunc officiorum suorum sint ordinem constituta, praeconium eius, a quo ita sint instituta, testentur.