Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Superiores tres psalmi, quibus prophetia nos ad laudem domini aduocat, beatae illius spei nostra distributionem ipso conlocationum suarum ordine sunt secuti. primus enim eorum ob spem seternitatis et caelestis regni expectationem cantatus est. secundus ob sedificationem sanctae ciuitatis et congregationem sanctorum, qui ad plenitudinem sanctae huius ciuitatis conuenient, subsecutus est. tertius ille iam ob gratulationem exsedificatse ciuitatis et aeterno. pace fundatae et post saeculi urens arensque frigus caelesti spiritu temperatae in hunc hymnum est comparatus. doctrinae ergo idem est ordo, qui rerum. nam secundum propheticam et apostolicam prsedicationem beati istius regni et ciuitatis aeternae in his ordo dispositus est: in resurrectionis demutatione, in congregatione sanctorum, in dominicorum ciuium confrequentantium incolatu.

Post quae iam in aeterna beatitudine omnibus constitutis ad canendas dei laudes hoc consequenti psalmo chorus caelestium uirtutum potestatumque contrahitur, ut ob depulsam saeculi uanitatem creatura omnis ex magnis officiorum suorum laboribus absoluta et in beato regno seternitatis aliquando respirans deum suum et lseta praedicet et quieta et ipsa secundum apostolum [*](2 Ioh. 1, 11. ) [*]( 8 quotquot ex quocquod m..? R receperunt Re autem receperunt b cf. Sabatier Ill, 387 adn. 4 his Re eis b Explicit psalmus CXXXUII incp CXXXVIII (sic) R 11 conlocutionum R 12 expectatione R 15 conueniet R c6nueniant E ille iam a illeiS (puncto separ. m. 3) R 16 exaedificate R fundate R 17 temperate R 22 confrequentantium Rb cum frequentatione e. )

860
in gloriam beatae aeternitatis adsumpta, cum ait: etenim expectatio ipsius creaturae reuelationem filiorum dei expectat. uanitati enim creatura subiecta est non uolens, sed propter eum, qui subdidit in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem claritatis filiorum dei. hinc ergo hymnus est libertatis indultse, quod officiorum suorum necessitate absoluta, et antea in usus humani subiecta seruitii, iam conformata tandem filiorum dei gloriae in aeternam beatitudinem creationum elementa requiescunt. cuius beatitudinis longo iam diu secundum apostolum Petrum desiderio detinebantur, cum ait: haec, quae modo uobis nuntiata sunt per 608, qui uobis spiritu sancto euangelizauerunt, quae missa sunt a caelo, in qua re concupiscunt angeli prospicere. expectatio itaque caelestium est beatitudo terrena et corruptionis nostrae demutationem diuinarum creationum orant elementa, prospicere hanc euangelicse prsedicationis spem concupiscentia, gloriam suam ex gloriae nostrae conformatione sumptura: quam iam secundum prophetiam psalmi adepta in consonam laudem perceptae beatitudinis aduocantur.

Laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis. laudate eum omnes angeli eius. laudate eum omnes uirtutes eius. laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae et lumen. laudate eam caeli caelorum: et aqua, quae super caelos est, laudet nomen domini. quia ipse mandauit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sunt; et statuit ea in saeculum et in sseculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit. absoluto quidem ad intellegentiam sermone propheta omnes caelestes uirtutes adhortatur ad laudem, sed non sine perfect-a ratione doctrinae. primum enim errorem [*]( 1 Rom. VIII, 19 sq. 12 I Petro 1, 12. ) [*]( 4 subdidit R cf. Sabatier III, 623 adn. subiecit E in spe Rb eam in spe e 9 gloriae R cf. p. 862, 13; 336, 19 sq. gloria E forL in aeterna beatitudine 14 a R e E 16 demutationS R demntatlo E 17 orant R demoratur E 19 sQptura R susoeptura E quS R qua E 28 seculum et sic in seq. R. )

861
hunc humanae ignorationis auertit, quo fortuitis concursibus hunc mundi habitum in se coisse atque ita ex inordinatione in ordine constitisse quidam ausi sunt opinari; tunc quod alii hunc ipsum mundum deum esse, qui se agat ac moueat et in annuam temperiem cursu demensse rationis moderetur, existiment; postremo quod quaedam sibi ex his ipsis unusquisque legit elementis aut caelum, aut solem, aut aquam, aut sera, quibus dei honorem inani atque impia religione deferrent. omnem igitur errorem ignorationis exclusit dicens: quoniam ipse praecepit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sunt. nullus hic fortuitorum concursus, nulla naturae propriae uirtus, nulla seternitatis ex semet substantia in his, quae creata docentur, admittitur.

In quo dicto etiam hoc docetur, quod et Genesis distinxit et euangelia testata sunt et apostolus prsedicauit: dei iussu facta esse omnia, non per se extitisse, tamquam ipsa illa materia oboedientiae ui talis existeret, cum esse ac subsistere iuberetur; sed omnia ex mandato creata esse, et dictum fuisse ab eo, qui dicebat, ut fierent. ita enim Genesis est locuta: et dixit deus... et fecit deus. et nunc propheta ait: dixit, et facta sunt. non enim sibi praecepit, ut fierent, sed sunt facta, cum dixit. facta autem sunt per eum, de quo euangelista testatus est: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil et apostolus ait: qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturse, quia in ipso condita sunt omnia in cselis et in terra, uisibilia et inuisibilia; siue sedes, siue dominationes, siue principatus, siue potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt. et Sapientia ita de se locuta est: ego eram apud ilium conponens; mihi adgaudebat, [*](18 Gen. I, 6 sq. 22 Ioh. I, 3. 28 Coloss. I, 15. 29 Prov. VIII, 80. ) [*]( 2 coisse (cois in ras.) R adque R 8 tono R tum E 4 agat R agitet E 5 demense R dimensae E 7 aut solem ex A solem m. 1 R agitet EgdemeneeRdimeneaeE 7antsolem ex & solem m.1R 8 deferrent R deferret E 9 sicR cf. p. 860,26 quoniam ipse dixit et facta snnt; ipse praecepit et creata sunt E 10 nullus R nullus igitur E 12 que R 18 hoc R id E 16 ui talis Bened. uitalis RE 18 fierent o Rb fieret e 19 nun corr. m. 1 R 28 ita de se R de se ita E. )

862
cum laetaretur orbe perfecto. cessat itaque ambiguitas intellegentise et noui et ueteris testamenti auctoritate conuicta. patri filium ante saecula manentem in creandi mundi exordio adstitisse.