Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Haec ergo ad commemorationem dei laudium creaturarum genera electa sunt, quae, cum prseconium in se creatoris ostenderent, parabolicam tamen, siue, ut apostolus ait, allegorumenam nobis doctrinam ita commemorata praeberent. caelum ergo nubibus subtegitur, id est prophetica doctrina rebus est subiecta diuinis. pluuia terris infunditur, eloquia scilicet harum subtextarum nubium profunduntur, per quae infructuosi ipsi atque [*](5 Esai. V, 6. 9 Ps. XVII, 13. 11 Ps. CIIl, 3. 12 Ps. LVI, II. ) [*]( 1 cibos ex cibis m. 1 R 8 prae fulgorae R 10 quas ex qua R 13 aliquot ex aliquod R 15 aeloquia R (ita ut acctis. cum pluere coniungendus sit, cf. Abh. IV, 73 eloquio E irrigant R rigant E 16 solae R haebetatur R 17 dootrinae Ed. Basil. 1.550 et Paris. 1572 doctrina R praetereunt e praetereat R qf. Abh. IV, 74 23 laudium R cf. Neue Formenl. I, 272 laudum E 25 allegoruminam R 28 aeloquia R subtextarum R subtectarum E. )

851
aridi ad eliciendos ex nobis fractus dono diuini imbris humescimus. et haec eloquia diuina tamquam imbrem intellegenda esse Moyses testatus est dicens: expectetur sicut pluuia eloquium meum et descendant sicut ros uerba mea, ut pluuia super gramen. haec ergo terrae pluuia praeparatur, post quam fsenum in montibus producitur et iumentis in escam propriam praebetur. opinor fecundiores esse montibus ualles, quse circumiectorum collium concauo decliui in se humore pinguescant; et quid rationis est, ut ad escam iumentorum produci faena laudentur in montibus? et quamquam plures montes fecundis uerticibus atque herbidis sunt, tamen rerum corporalium nominibus spiritalis doctrina conserta est. producunt ergo montes iumentis in escam suam fsenum; sed montes, qui exultauerunt sicut arietes, in quos frequenter propheta oculos erexit dicens: leuaui oculos meos in montes. hi ergo montes, patriarcharum prophetarum apostolorum martyrum altitudines, fsena pecoribus producunt. et quibus tandem pecoribus? Esaiam audiamus: agnouit, inquit, bos possessorem suum et asinus praesaepium domini sui; Israhel uero me non cognouit. et quia per hebetis naturae inreligiosam ignorationem pecora sunt dicta, cibus quoque eorum significatus in fseno. hoc ergo faenum et his iumentis praebetur in montibus.

In pluribus autem codicibus insertum hunc uersum deprehendimus: et herbam seruituti hominum, ut ea, quae superius dicta sunt, de homine dicta esse per nuncupationem ipsius hominis intellegerentur. sed nos non egemus hoc sensu. nam licet non inpediat adiectus, non tamen eum, tamquam non [*]( 8 Dent. XXXII, 2. 14 Ps. CXIII, 4. 16 Ps. CXX, 1. 18 Esai. I, 3. ) [*]( 1 ad eligendos R 2 hymbrem R intellegenda ex intellegendam R 3 exspectur R 4 aeloquium R 6 post quam R per quam E b I 7 opinor sic m.1 R 13 qui eras. R 15 hi R 17 faeni R foenum E faena scripsi, quia i ei a saepius in nostri, libris mss. confundunttir cf. praef. et supr. lin. 10 19 praesaepium R praesepe E 20 hebetis R 28 & his R* hia R' E 26 deprsehendimus R 26 superius dicta om. R 27 nos cnn. R 28 non tamen cum R. ) [*]( 54* )

852
aliis ad huius intellegentise confirmationem uti possimus, amplectimur. hic enim ordo dictorum est: qui operit caelum nubibus et parat terrae pluuiam, qui producit in montibus fsenum, dat iumentis escam ipsorum et herbam seruituti hominum et pullis coruorum inuocantibus eum. siue igitur per nubium pluuiam producto iumentis in montibus fseno, ut allegorica doctrina posset intellegi, hsec herba seruituti hominum praebetur, qui pecudea ignoratione deposita deum tandem rationabiliter conperissent; siue, quod absolutius intellegi potest, in herba fructus humanis cibis praestiti edocentur, quia omnes fructus per herbam con- - firmantur in messem: deo utrumque laudi est, infirmitati eum nostrae uel corporales in fructus cibos uel spiritalia in prophetis uitae pabula praebuisse.

Sed id, quod sequitur, quomodo intellegi oportebit: et pullis coruorum inuocantibus eum? deum inuocare proprium hominis officium est, qui solus ex uniuersis animantibus particeps rationis effectus est. coruorum uero pulli deum quomodo inuocant? et cur pulli coruorum potius quam corui, quorum natura hebes, inproba, inprouida, nulla dei cognitione donata sit? aut quse esca praebetur? numquid ut fseni iumentis et ut herba hominibus? corruptorum cadauerum foetidas sordes deus orantibus se coruorum pullis et pecudum mortes ad cibum uitae praesentis inpertiet? hsec ita intellegere non dicam erroris, sed inreligiositatis extremae est. quid ergo intellegi oporteat, prout ipsi dono gratise caelestis adepti sumus, loquemur.

Coruum in formam peccatoris constitutum esse tum, cum ex arca. emissus non redit, meminimus. cum enim consistendi nusquam locus esset aquis in uniuersa diffusis, ipse columba postea non reperta requie reuertente non rediit. cum enim illic arca ecclesiae formam habuerit, is, qui ecclesiam, cum numquam alibi posset consistere, derelinquit, peccatoris in eo exemplum est constitutum, qui, cum nullam aliam praeterquam [*]( 12 laudiB R infirmitati cum R 13 in fructibus coni. Bened. in adn., sed cf. interpret. ad Corn. Nep. Eum. XI, 2 19 qur R SO haebes R 21 faeni R foenum E 88 corruptorum Ra sic corruptorum e 28 emissui (e in ras.) R redit R rediit E 31 is (i in ras.) R qui ecclesifte R. )

853
ecclesiae requiem habeat in saeculo, mauult tamen in inanibus saeculi demorari. hanc quoque auem legimus in pastum Helise deputatam cibos semper ei fuisse solitam inferre et hoc tum, cum impiissime omnis populus et inreligiosissime deuersaretur. in famulatum ergo tanti prophetae haec auis, quae in formam peccatoris erat constituta, delecta est. cum enim anterior populus inprobabilis repertus est, tum dei prsedicatio, quse cibus et esuritio est prophetarum, per eorum, qui peccatores erant, officia expletur. nos enim uel ceteri ante nos ex inpudentibus et procacibus et inmundis et cruentis geniti atque nati tamquam pulli coruorum deum inuocamus agnitione, confessione, famulatu: ut ex iumentis et pecoribus per agnitionem dei homines effecti, rationis scilicet participes ex rationis ignaris, quibus cotidie a deo producente in prophetis doctrinae praedicationem tamquam in montibus faenum cibi caelestis praebetur alimonia.

Ut autem omnia hsec, quse allegorice commemorata sunt, in profectum humanae salutis geri intellegerentur, psalmum conclusione confirmat. ita enim ait: non in uiribus equi uoluntatem habet, nec in tabernaculis uiri beneplacitum est ei. beneplacitum est domino super timentes eum et in omnes, qui sperant super misericordiam eius. contraria sibi ista sunt, si corporaliter intellegantur. quomodo enim deus iumentis fsenum producit in montibus, cui non est beneplacitum in equis? necessitatis namque ministerium, non prouidentise benignitas est alimonia praebere non placitis. sed quia omnis dei misericordia curam habet humanse salutis, allegorice superius dicta conclusionis [*]( 9 auem (em in ras.) R heliae R 4 impiiseimae R deuersaretur R diuersaretur E 6 deleotata est R 10 adque G 18 homines G homines ex hominis m. 1 R ignaris G ignaris ex ignarus R 14 }>*aedicatione G 17 allegorioae GR 18 psalmum G psalmi RE 19 equi - G aequi R 90 habet Ge habebit Rb 92 et in omnes GRb m et omnes e super misericordia G snper miserioordia E in misericordia R 28 sibi ista GR ista sibi E 25 in equis G in aequis R 96 alimonia G (cf. de forma alimonium plur. alimonia Klotz Lex. I, 289, Georges Wortf. 33) alimoniam RE 28 allegoricae R. )

854
absolutione consummat: non pecorum speciem atque uirtutem nec pretiosarum domorum deo ornamenta placuisse — quae maxima est humanae opinionis ambitio, habere equos nobiles, domos pulchras — sed placere tantum timentem, sperantem et potestatem dei et misericordiam spe metuque testantem. misericors enim et potens est, qui dixit: qui credit in me, non iudicabitur, sed transiet de morte ad uitam; et potens mortem demutare uita et misericors iudicii amouere terrorem dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS CXLVII.

Alleluia.

Lauda, Hierusalem, dominum, lauda deum tuum. Sion et reliqua.

Et huic psalmo, ut ei, qui ante superiorem fuit, Aggaei et Zachariae, cum in hebraicis non extet, nomen adscribitur: ut et per hunc et per eos, sicut superius ostendi, aeternae Hierusales prophetia posset intellegi.

Lauda, Hierusalem, dominum, lauda deum tuum, Sion. non differt Hierusalem a Sion; nam secundum locorum nomina urbis ipsius locus idem est: sed nominum interpretatio geminam hanc eiusdem urbis commemorationem necessario desiderabat. Hierusalem enim est ciuitas pacis. et quia domini nostri regnum in pace et unanimitate sanctorum est — et factos est, inquit, in pace locus eius—, conuentus ille beatorum, qui dei regnum est, Hierusalem tamquam ciuitas pacis est [*]( 6 lob. V, 24. 24 PB. LXXV, 8. ) [*]( 2 praetiosarum R 3 aequoa nobiles R nobiles equos E domos ex domus R 4 pulchras ex pulcras m. 1 R 5 testante R 7 transiet GE transit R ad nitam G in uitam RE et potens GRa est potens « ue 8 iudicii amore G iudicia mouefe R 9 tic G, inscia aupr, scr. m. 1 R in saeculorum R Explicit psals CXLUI incipit psals CXLUII G Explicit psalmus CXLUI inõp CXLVn R 14 in Sion R 16 in haebraicis R 17 ut per hunc R ostendi Ge ostendimus Rb 18 hierusales G ierusalem R 20 saecunduxn, R 28 desiderabat R «esidetrahat (??) G. )

855
dictus. ciuitatem uero hanc uiuis, ut apostolus ait, lapidibus extructam sanctorum coetus conformis gloriae dei ex resurrectione consummat, qui se, qualis futurus esset, per fidem in corpore domini ante speculatus est et idcirco etiam Sion nuncupatur. corpus quidem domini secundum interpretationis uirtutem, quia in eo spem nostram fide contemplamur, in omnibus scripturis Sion nuncupari existimatur, quia Sion speculatio est. sed ciuitas illa, quse Hierusalem est, quse propter unanimitatem ciuitas pacis est, etiam propter conformationem in se corporis dei, in quo se ante speculata est, Sion nuncupatur: cuius gloriam adepta est, accepit quoque eius et nomen. ergo et conuentus ille pacificus et gloria illa corporum demutatorum in Hierusalem et Sion nomine est, quod utrumque unum est; non saxa inania neque sedificationes hebetes, sed rationale animal, fundamentorum uiuarumque lapides gemmarum et ciues sanctitatis et dei in domesticos suos dominatus haec ciuitas est, quse ex sensu beatitudinis suae et confessionis prseconio aduocatur ad laudem.

Et propheta causam laudationis adiecit: quoniam confortauit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satians te. haec illa est beatae terrae hereditas, quam dominus in euangeliis mansuetis spopondit dicens: beati mansueti, quoniam ipsi hereditabunt terram. plurimis in locis prophetae beatitudinis huius tempus praedicauerunt et firmitatem ciuitatis huius aeternae: cuius ita portae et serae confirmatae sunt, ut aduersariis nobis inimicisque uirtutibus [*]( 1 I Petro 2, 6. 28 Matth. V, 4. ) [*]( 1 ut apostolus ait R ut ait apostolus E 2 resurrectione ex resurrexcione R, ubi le. 1. (f. 224) diuersa man. incip. 6 interpraetationes G 6 Bcribturis G 7 sed ciuitas GR sed et ciuitas E 10 caius R et cuius E 13 nomine est G nomine RE 14 inania GR inanima E hebetes GE haebetes R 17 confeasionis praeconio G confessione praeconii RE 19 confortanit ex confortabit R 20 seras ex serras R 21 uerba te.qui — tuos om. R adipe R 22 satians te R (innmkav de) satiat te E illa est R est illa E 28 in euangeliis GRa in euangelio, 25 profetae G 27 serrae R. )

856
inpenetrabilis, inuia, indissolubilis perseueret, nullius egens, quia ad corporis animaeque substantiam seternitate firma, benedicta in incolis, uoluntate pacifica, uitae substantia copiosa.

Sed ad hanc dei praedicationem etiam illud adiungitur: qui emittit eloquium suum terrae; uelociter currit sermo eius. prsedicationis regni dei non fuit lenta properatio, sed in omnem terram indefessa mobilitate et celeri transcucurrit. ubi enim non statim, cum dominus regni sui gloriam in corpore natus ostendit, apostolicae et propheticae doctrinae cursus egressus est? per hancque uelocem transcursionem sedificatio beatae huius ciuitatis est c“pta, quse auditis opulentise suae copiis cotidie ubique uiuis fidelium lapidibus structa usque ad incolatus sui plenitudinem conparatur, cuius in congregandis omnibus ex quattuor partibus mundi uelox sermo percurrit, rursum ad confrequentandam hanc beati regni ciuitatem in coetum consummatae plenitudinis congregandis.

Sed et praedicatio alia conectitur: qui dat niuem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. mittit crystallum suum sicut frusta panis, ante faciem frigoris eius quis subsistit? emittit uerbum suum, et liquefaciet ea; flauit spiritus eius, et fluent aquae. uitse uia, sicut dominus in euangeliis ait, angusta et tribulata est; neque nisi per maximas difficultates et molestias hac ad caelorum regnum uia pergitur. quod quidem de [*](22 Matth. VII, 14. ) [*]( 1 indissolubilis GR indissolubilisque E quia ad temptaui qu am (f) G ad RE 4 praedicationem GE praeoationem R 6 recurrit G 7 **defesa3 G 8 tranBcucurrit R transcurrit E 9 profeticae G prophaetioae R 10 per hanoque G per hanc namque RE 15 percurrit G pcucurrit (cu add. m. 21) R percurreret e 16 in coetu G consummate R 17 sed et GE, in R 4-5 litt. (sed &?) eras. praedioatio E praed***** G praeoatio R alia in G defuisse uidetur f conectitur GR connectitur E 19 ohrystallum G cristallum Ra suum GR suam E siout frustra (sic h. l., cf. Georges Wortf 290) panis GR sieut bucoellas E 20 subsiBtit GR sustinebit E emittit GR emittet E 21 ea RE (atird LXX) eum G flauit R flabit b, cf. p. 858,12 uoces emittit — fluent aquae om. e 22 nitae uia Elata uia (la in ras. m. 3) R angusta RE **gustia(?) G 98 diffioultatis G 24 hac E, in R 2 lilt. (ac?) eras. regnum om. G (?). )

857
molestiis huius saeculi dictum fuisse intellegi oportet; per praesentes enim uexationes in requiem aeternam aditur. et quamuis rerum praesentium laboribus quasi quadam uiolentia asperrimse hiemis uramur, tamen post harum praesentium acerbitatum rigores deo eos resoluente in placidis et tranquillis et serenis quiescemus. secundum enim dictum propheticum et allegorumeni consuetudinem nunc in niue et nebula et crystallo, quse omnia per naturam suam urunt atque mortificant, ssecularium in nos molestiarum et calamitatum et dolorum et nocturnum ignorantiae frigus significatum esse credendum est. scit hic idem propheta beatae huius ciuitatis participem nequaquam iam frigore isto iniuriae saecularis urendum, dicens: per diem sol non uret te, neque luna per noctem. hsec enim omnia, quibus per praesentes calamitates adurimur, rursum dei bonitate resoluta liquuntur. nix namque lanae mollitudine defluens, tegens omnia intra se detinet; pruina quoque nebulse descendentis cineris modo sparsa constringit; crystallum etiam ultra consuetudinem grandinis duratum et in frusta solidatum habet in se et impetum et rigorem. et si haec perpetuo permanerent, numquid non uniuersa horum frigore perusta semper arerent? quis enim ferre aeternas corporis calamitates indeficientesque posset, si series mali nostri sempiterna traheretur?

Sed dissolutis infirmitatibus corporis regni beati huius tempus aeternum est, ubi non flendum, non dolendum, non corporese cupiditatis demutatione labendum est: sed in his uiuendum, quse, inquit, oculus non uidit, et auris non audiuit, et in cor hominis non ascendit. cessat in bonis futuris intellegentia, auditus, aspectus; nec conspectui [*]( 12 Pa. CXX, 6. 26 I Cor. 2, 8. ) [*]( 8 quasi om. R (in G fuisse uidetur) aBperrimae E asperrima R 6 resoluentae R 6 allegorumini R allegoricam e 7 orystalon R 9 et nocturnum ignorantiae frigus G & nocturnum frigua R et nocturnos ignoranti! frigoree a 13 haec enim omnia GE haec omnia R 14 per om. G 16 licentur R lane R 22 posset ex possed R 24 in G h. 1. haec tantum legi possunt: ubi non dolendum n3 corpor»** fort. uerba non flendum ibi nota aherratione exciderant 26 inquid G 28 intellegentia auditus aspeetus R intelligentiae auditus et aapeotus E. )

858
subicitur nec auditu capitur nec mente percipitur, quicquid illud beatis aeternis beatum aeternumque promittitur. soluentur igitur haec omnia niuis, pruinse et crystalli frigora tamquam flatu tepenti tum, cum post ssecularis noctis rigores tempora illa regni seterni in unam atque indemutabilem tranquillitatem dei spiritus temperabit.

Atque ut sub niuis et nebulse et crystalli frigore intolerabili, si maneret, dei tamen spiritu in deliquium resoluendo significasse illam aeterni regni seterno populo beatam temperiem nosceremus, psalmum propheta tali confessione conclusit: ante faciem frigoris eius quis subsistit? emittit uerbum suum, et liquefaciet ea; flauit spiritus eius. et fluent aquse. pronuntians uerbum suum in Iacob, iustitias et iudicia sua inlsrahel. non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestauit eis. peculiaris haec in Iacob et Israhel dei uoluntas est: . non in eum Israhel neque in eum Iacob, qui hoc corporis nomen ad solatium ueluti generosae in se stirpis amplectitur. sed eum Iacob, qui subplantauit priorem, qui primogenita spe seternitatis emit, cui Israhel deum uidendo cognomen est, qui ipse Hierusalem et pacis est ciuitas, qui sedificatus super petram fidei confirmatis portarum seris fortiores portas portarum inferi obtinebit, qui in uerbo dei congregatur, qui non inopia eget, non ssecularis rigoris frigore aduretur, sed liquefactis omnibus et dei spiritu absolutis temperie seternse* serenitatis utetur. huic pronuntiatur hoc uerbum, hic per spiritalem intellegentiam has dei iustitias et iudicia expectat. consors [*]( 2 Boluuntur Rs 8 & cristalli R ** chrystalli G 4 post saecularis G post hos aecularis (hos ex os) R 7 intolerabili si E **tolerabilis« G intolerabilis R 11 subsistit R sustinebit E emittit R emittet E 12 flauit R flabit E cf. Sabatier II, 284 18 aq R pronuntians GR qui annuntiat E in iacob G iacob RE 14 in istrahel G israel RE 15 taliter ex aliter tn. 1 R aliter G manifestabit R 16 uerba et Israhel — neque in eum Iacob, quae extant in G, om. R 18 solatium G solacium R 19 sed eum iacob Re sed in eum iacob b 20 dm uidendo R de deo uidendo E 21 sup R supra E 22 seris ex serris n R serris G portae portarum G R portarum port-as E 28 congregatr G, hic desin. G. )

859
boni huius nulla gens alia est, neque hanc iudicii gloriam in- fidelitas inreligiosa cognoscit. in sua enim uenit, e t sui i eum non receperunt. quotquot receperunt, dedit his potestatem filios dei fieri dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS CXLVIII.

.Laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis et reliqua.

Superiores tres psalmi, quibus prophetia nos ad laudem domini aduocat, beatae illius spei nostra distributionem ipso conlocationum suarum ordine sunt secuti. primus enim eorum ob spem seternitatis et caelestis regni expectationem cantatus est. secundus ob sedificationem sanctae ciuitatis et congregationem sanctorum, qui ad plenitudinem sanctae huius ciuitatis conuenient, subsecutus est. tertius ille iam ob gratulationem exsedificatse ciuitatis et aeterno. pace fundatae et post saeculi urens arensque frigus caelesti spiritu temperatae in hunc hymnum est comparatus. doctrinae ergo idem est ordo, qui rerum. nam secundum propheticam et apostolicam prsedicationem beati istius regni et ciuitatis aeternae in his ordo dispositus est: in resurrectionis demutatione, in congregatione sanctorum, in dominicorum ciuium confrequentantium incolatu.

Post quae iam in aeterna beatitudine omnibus constitutis ad canendas dei laudes hoc consequenti psalmo chorus caelestium uirtutum potestatumque contrahitur, ut ob depulsam saeculi uanitatem creatura omnis ex magnis officiorum suorum laboribus absoluta et in beato regno seternitatis aliquando respirans deum suum et lseta praedicet et quieta et ipsa secundum apostolum [*](2 Ioh. 1, 11. ) [*]( 8 quotquot ex quocquod m..? R receperunt Re autem receperunt b cf. Sabatier Ill, 387 adn. 4 his Re eis b Explicit psalmus CXXXUII incp CXXXVIII (sic) R 11 conlocutionum R 12 expectatione R 15 conueniet R c6nueniant E ille iam a illeiS (puncto separ. m. 3) R 16 exaedificate R fundate R 17 temperate R 22 confrequentantium Rb cum frequentatione e. )

860
in gloriam beatae aeternitatis adsumpta, cum ait: etenim expectatio ipsius creaturae reuelationem filiorum dei expectat. uanitati enim creatura subiecta est non uolens, sed propter eum, qui subdidit in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem claritatis filiorum dei. hinc ergo hymnus est libertatis indultse, quod officiorum suorum necessitate absoluta, et antea in usus humani subiecta seruitii, iam conformata tandem filiorum dei gloriae in aeternam beatitudinem creationum elementa requiescunt. cuius beatitudinis longo iam diu secundum apostolum Petrum desiderio detinebantur, cum ait: haec, quae modo uobis nuntiata sunt per 608, qui uobis spiritu sancto euangelizauerunt, quae missa sunt a caelo, in qua re concupiscunt angeli prospicere. expectatio itaque caelestium est beatitudo terrena et corruptionis nostrae demutationem diuinarum creationum orant elementa, prospicere hanc euangelicse prsedicationis spem concupiscentia, gloriam suam ex gloriae nostrae conformatione sumptura: quam iam secundum prophetiam psalmi adepta in consonam laudem perceptae beatitudinis aduocantur.

Laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis. laudate eum omnes angeli eius. laudate eum omnes uirtutes eius. laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae et lumen. laudate eam caeli caelorum: et aqua, quae super caelos est, laudet nomen domini. quia ipse mandauit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sunt; et statuit ea in saeculum et in sseculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit. absoluto quidem ad intellegentiam sermone propheta omnes caelestes uirtutes adhortatur ad laudem, sed non sine perfect-a ratione doctrinae. primum enim errorem [*]( 1 Rom. VIII, 19 sq. 12 I Petro 1, 12. ) [*]( 4 subdidit R cf. Sabatier III, 623 adn. subiecit E in spe Rb eam in spe e 9 gloriae R cf. p. 862, 13; 336, 19 sq. gloria E forL in aeterna beatitudine 14 a R e E 16 demutationS R demntatlo E 17 orant R demoratur E 19 sQptura R susoeptura E quS R qua E 28 seculum et sic in seq. R. )

861
hunc humanae ignorationis auertit, quo fortuitis concursibus hunc mundi habitum in se coisse atque ita ex inordinatione in ordine constitisse quidam ausi sunt opinari; tunc quod alii hunc ipsum mundum deum esse, qui se agat ac moueat et in annuam temperiem cursu demensse rationis moderetur, existiment; postremo quod quaedam sibi ex his ipsis unusquisque legit elementis aut caelum, aut solem, aut aquam, aut sera, quibus dei honorem inani atque impia religione deferrent. omnem igitur errorem ignorationis exclusit dicens: quoniam ipse praecepit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sunt. nullus hic fortuitorum concursus, nulla naturae propriae uirtus, nulla seternitatis ex semet substantia in his, quae creata docentur, admittitur.

In quo dicto etiam hoc docetur, quod et Genesis distinxit et euangelia testata sunt et apostolus prsedicauit: dei iussu facta esse omnia, non per se extitisse, tamquam ipsa illa materia oboedientiae ui talis existeret, cum esse ac subsistere iuberetur; sed omnia ex mandato creata esse, et dictum fuisse ab eo, qui dicebat, ut fierent. ita enim Genesis est locuta: et dixit deus... et fecit deus. et nunc propheta ait: dixit, et facta sunt. non enim sibi praecepit, ut fierent, sed sunt facta, cum dixit. facta autem sunt per eum, de quo euangelista testatus est: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil et apostolus ait: qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturse, quia in ipso condita sunt omnia in cselis et in terra, uisibilia et inuisibilia; siue sedes, siue dominationes, siue principatus, siue potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt. et Sapientia ita de se locuta est: ego eram apud ilium conponens; mihi adgaudebat, [*](18 Gen. I, 6 sq. 22 Ioh. I, 3. 28 Coloss. I, 15. 29 Prov. VIII, 80. ) [*]( 2 coisse (cois in ras.) R adque R 8 tono R tum E 4 agat R agitet E 5 demense R dimensae E 7 aut solem ex A solem m. 1 R agitet EgdemeneeRdimeneaeE 7antsolem ex & solem m.1R 8 deferrent R deferret E 9 sicR cf. p. 860,26 quoniam ipse dixit et facta snnt; ipse praecepit et creata sunt E 10 nullus R nullus igitur E 12 que R 18 hoc R id E 16 ui talis Bened. uitalis RE 18 fierent o Rb fieret e 19 nun corr. m. 1 R 28 ita de se R de se ita E. )

862
cum laetaretur orbe perfecto. cessat itaque ambiguitas intellegentise et noui et ueteris testamenti auctoritate conuicta. patri filium ante saecula manentem in creandi mundi exordio adstitisse.

Causam etiam propheta aliam laudis adiecit: quoniam ipse mandauit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sun t; et statuit ea in saeculum et in saeculum sseculi. manent enim ex nihilo substituta et gratiam ex eo, quod sunt, creatori suo debent cum sensu uitae suae bonitatem eius et uirtutem sentientia, per quem uiuere se sentire coeperunt. uiuunt autem adeo, ut et in saeculum saeculi maneant et secundum apostolum reuelationem filiorum dei expectent a corruptionis seruitio in conformem eorum gloriam liberanda. con. tuendum autem est, in his creaturis, quae in sseculum saeculi sunt statuta, neque caelum hoc, quod firmamentum nuncupatur, neque terram, quse arida dicta est, connumerata fuisse, quia et in prophetis dictum sit: ecce ego facio caelum nonum et terram nouam et dominus in euangelio dixerit: caelum et terra praeteribunt; uerba autem mea non prseteribunt; de quibus non huius loci sermo est. tantum illud ad admonitionem commemorandum a nobis fuit, non dissolubiles creationes nunc ad laudem dei fuisse nume. ratas, sed eas, quae in seternitatis sunt substantiam constitutae. ac ne forte, quod in aeternum manerent, naturale illis esse ex substantise suae beatitudine crederetur. subiecit: praeceptum posuit, et non praeteribit, ut hoc, quod sunt, id est, ut maneant in aeternum, non naturae suae esse intellegatur, sed prsecepti eius sit, qui potens sit rebus ex nihilo substitutis naturam aeternitatis adferre. non enim, inquit, praeteribit prseceptum, id est mandati eius non erit finis: quia in aeternum maneant, quibus aeternitatem uirtus aeternitatis indulsit. [*]( 17 Esai. LXV, 17. 19 Matth. XXIV, 35; Mafc. XIII, 31. ) [*]( 5 sic R qf. stipr. quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt E 7 sic R statuit ea in saeculum saeculi E 9 cum sensu Rb cum sensum e bonitatem Rb bonitate e 10 sentientia Bened. sententiae R et scientiam e 16 connumerata Hb conumeratam « 28 substantiam llb substantia e 25 substantiae suae Re substantiae b 27 intellegatur R intellegant E 30 quin aeterno R. )

863

Post quas rursum terrena cetera aduocantur ad laudem, quae, etsi non omnia sunt horum caelestium et beatorum bonorum consortia. partim per inrationabilem sensum, partim per inanimale naturae, partim per impietatis offensam, tamen deum per id, quod talia sunt instituta, ipsa institutionis in se habitae prouidentia praedicant. ait enim ita: laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi. ignis, grando, nix, crystallum, spiritus procellse. q u ro faciunt uerbum eius, montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestise et uniuersa pecora, serpentes et uolucres pinnatae, reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terra. iuuenes et uirgines, seniores cum iunioribus laudent nomen domini. omnia laudem dei concinunt, licet quaedam sensu laudis carentia sint: sed per institutionis ordinem qualitatemque gignendi prseconium creatoris ostendunt. detenti in terra dracones eorumque plures in abyssis demersi, ut nos intra metum et religionem, dum ipsi intra abyssum terramque religati impietatis nostrse; p“nis praeparantur, coercerent. natura ignis, niuis candor, crystalli glacies, procellse spiritus, montium celsitas, distinctio collium, arborum fructus, bestiarum uarietas, pecorum utilitas, serpentium nisus, uolucrum uolatus, regum potestas, populorum famulatus, principum dignitas, iudicum aequitas, aetatum omnium et sexuum mores, studia, uirtutes, . haec itaque omnia in diuersos ineffabilesque usus formata, distincta, animata, perfecta, creatoris prouidentiam laudant. et eorum, quae aut inanima aut inrationabilia sunt, qualis laudatio esset, ostendit dicens: quse faciunt uerbum eius: ut ex eo, quod in hunc officiorum suorum sint ordinem constituta, praeconium eius, a quo ita sint instituta, testentur.

Regibus uero et ceteris aliis, tamquam rationis consortibus, [*](1 postq R 3 inanimale naturae R inanimalem naturam E 7 habisai R 9 uerbfl R cf. Sabatier II, 285 uerba b (in e post abyssi legitur et reliqua omissis sequentibus usque ad nomen domini) 11 pinnatae R1 pennatae R'IJ 17 habissis R et sic in seq. 22 serpentium R serpentum E regum — famulatus om. R sed qf. supr. et Acad. p. 32 n e 24 aexu R 25 firmata R CEt: Acad. p. 46 26 cratoris R. )

864
haec laudandi causa proposita est: quia exaltatum est nomen eius solius, confessio eius super caelum et terram. et hac quidem deus regum et populorum et principum et iudicum et aetatum omnium constitutione laudabilis est, quod humanae uitae cursum tali diuersorum officiorum temperatione contineat; tamen, quia omnis superior laudatio beati illius regni tempus ostendit, hanc causam laudis adiecit: quia exaltatum est nomen eius solius. tum enim deus unus etiam ab inuitis et intellegitur et uidetur religato diabolo et angelis eius poenae cum eo aeterni ignis addictis et omni spiritalium nequitiarum potestate sublata, cum iam non peccatum, non mors, non terrenus hic mundus sit. ait enim: confessio eius super terram et caelum: exaltabit cornum populi sui, id est in illo beatae ciuitatis illius saeculo, ubi cornum populi sui dominus exaltat et incorruptionem ei, quse significatur in cornu, per honorem inmortalitatis inpertiet. tum enim caelum nouum et terra noua est, cum his praesentibus dissolutis noua illa et aeterna succedent. ideo confessio eius super caelum et terram, quia non in hoc saeculo neque in hoc aere, sed in superioribus locis sedis beati illius regni est constituta.

Et quia illud sanctorum est regnum, per quod regnante domino ad beatum regnum dei patris accedent, psalmum ita propheta conclusit: hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israhel, populo adpropinquanti sibi. sanctorum omnis hic hymnus est, . qui dominum non ut ceteri reges aut prin- . cipes aut iudices pro uirtutis et confessionis admiratione laudent, sed pro gaudio consummatae in se beatitudinis et gratulatione cantantium: sancti scilicet, qui Israhel filii sunt, deo propinquantes; non illi utique, de quibus dictum est: plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a [*]( 89 Matth. XV, 8; Marc. VII, 6. ) [*]( 4 quod scripsi quo R qui e quia b 9 intellegitur et uidetur Rb intelligetur et uidebitur e zabnlo R et angelis ex angelis R 18 terrS & caelfi R cf. Sabatier l. c. caelum et terram E exaltabit R et exaltauit E cornfL R cf. Acad. p. 41 cornu E 14 corntl R cornu E 15 exaltat R exaltabit E q signifioatur R 16 cfl enim R 17 eat R erit E 19 et terram quia R et terram reddetur quia E 90 sedia Rl sedes R' E 88 accedent R ascendent E cf. Acad. p. 20 26 dnSn iJdeum E. )

865
me, sed bi, qui merebuntur audire: prope est dominus omnibus inuocantibus eum. illis ergo proprius hymnus est, qui deo propinquabunt, qui per hoc sanctae Hierusalem regnum beatum aeterno regno proximi post regnum domini Iesu Christi in regnum dei patris domino conregnante transibunt apostolo docente: cum tradet regnum deo patri, cum euacuauerit omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem. oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. omnibus enim subiectis sub pedibus eius nouissima euacuatur mors. cum dixerit: omnia subiecta sunt prseter illum, qui ei subiecit omnia, tunc ipse subiectus erit illi, qui ei subiecit omnia, ut deus sit omnia in omnibus. hic ergo populus est propinquans regno dei patris per regnum filii dei proximus. regnat itaque dominus traditurus deo patri regnum, non regni potestate cariturus, sed nos, qui regnum eius sumus, deo patri traditurus in regnum. regni traditio nostra prouectio est, ut, qui in regno. filii erimus, in regno quoque simus et patris, digni per id regno patris, quia digni regno erimus et filii, proximi tum patris regno, cum filii erimus in regno, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.